Humanitext Reader

特土良 · 论观剧 §7-8

战车竞技场的设备与偶像崇拜的玷污

第 5 段,共 13 段 · 拉丁语

内容简介

作者指出各类竞技的起源与名称皆源于共同的偶像崇拜,并详述了马戏场(战车竞技场)内部空间是如何奉献给各种邪神和恶魔的。他还论证了场所本身并不污染人,而是其中所进行的偶像崇拜行为污染了人和场所。

§7Communis igitur origo ludorum utriusque generis, communes et tituli, ut de Communibus causis.
因此,两类竞技的起源是相同的,其名称也是相同的,正如有其共同的起因一样。
perinde apparatus communes habeant necesse est de reatu generali idololatriae conditricis suae.
同样,它们也必然有着共同的筹备,这源自其创立者——偶像崇拜的普遍罪责。
sed circensium paulo pompatior suggestus, quibus proprie hoc nomen: pompa praecedens, quorum sit in semetipsa probans de simulacrorum serie, de imaginum agmine, de curribus, de tensis, de armamaxis, de sedibus, de coronis, de exuuiis.
然而,战车竞技(马戏场竞技)的排场要更为华丽一些,对此它们名副其实地配得上这个名字:先行行列。 它通过偶像的序列、肖像的队伍、二轮战车、神轿、篷车、座席、冠冕和神衣,其自身就证明了它是属于谁的。
quanta praeterea sacra quanta sacrificia praecedant, intercedant, succedant, quot collegia, quot sacerdotia, quot officia moueantur, sciunt homines illius urbis, in qua daemoniorum conuentus consedit.
此外,还有多少神圣的仪式和多少祭祀在其前行、穿插、后续,有多少祭司团、有多少神职、有多少公务被调动起来,那些恶灵集会落户的都市(罗马)的人们是知晓的。
ea si minore cura per prouincias pro minoribus uiribus administrantur, tamen omnes ubique circenses illuc deputandi, unde et petuntur, inde inquirantur, unde sumuntur.
这些在属州中,如果因力量较小而以较少的精力被管理,然而,无论在何处的全部战车竞技,都要归于那它们所求取的地方(罗马),都要从那它们所源出的地方去探究。
nam et riuulus tenuis ex suo fonte et surculus modicus ex sua, fronde qualitatem originis continet.
因为,无论是来自源泉的细流,还是来自枝叶的微枝,都保留着其起源的性质。
uiderit ambitio siue frugalitas eius ** sit.
虚荣也好,节俭也罢,随那是谁的事情去。
deum offendit qualiscumque pompa circi: etsi pauca simulacra circumferat, in uno idololatria est; etsi un am tensam trahat, Iouis tamen plaustrum est;
马戏场的任何行列,无论如何,都是对神灵的亵渎:即使它只携带少数偶像,其中也已存在偶像崇拜;即使它只拉着一辆神轿,那依然是尤皮特的车辇。
quaeuis idololatria sordide instructa uel modice locuples et splendida est censu criminis sui.
任何偶像崇拜,无论是装备简陋,还是适度富有和华丽,在其罪行的评估上都是一样的。
§8Ut et de locis secundum propositum exequar, circus Soli principaliter consecratur.
为了按照计划也对场所进行探讨,马戏场主要是奉献给太阳(索尔)的。
cuius aedes in medio spatio et effigies de fastigio aedis emicat, quod non putauerunt sub tecto consecrandum quem in aperto habent.
其神殿位于中央空间,其神像从神殿的破风上闪耀出来,因为他们认为,不应该把他们在露天所见到的神灵供奉在屋顶之下。
qui spectaculum primum a Circa [habent] Soli patri suo, ut uolunt, editum affirmant, ab ea et circi appellationem argumentantur.
有人声称,最初的见世物是由喀耳刻为她的父亲太阳而举办的,因而论证说马戏场(circus)的名称也源自她。
plane uenefica eis utique negotium gessit hoc nomine, quorum sacerdos erat, daemoniis et angelis scilicet.
显然,那个女巫以此名义为他们效力,也就是为那些恶灵和天使,而她是这些存在的女祭司。
quot igitur in habitu loci illius idololattias recognoscis? singula ornamenta circi singula templa sunt.
那么,在那个场所的陈设中,你能认出多少种偶像崇拜呢? 马戏场的每一件装饰,就是一座单独的神殿。
oua honori Castorum adscribunt qui illos otio editos credendo de cygno Ioue non erubescunt.
他们将“卵”归功于双子神的名誉,相信他们是由化为天鹅的尤皮特所生却不以为耻。
delphines Neptuno uomunt, columnae Sessias a sementationibus, Messias a messibus, Tutulinas a tutela fructuum sustinent; ante eas [tres arae, trinis deis parent, Magnis Potentibus Valentibus.
“海豚”为涅普顿吐水;立柱支撑着塞西娅(源于播种)、梅西娅(源于收获)、图图丽娜(源于作物保护)的雕像;在它们前面有三座祭坛,侍奉着三位神祇:伟大的、有力的、强壮的神。
eosdem Samothracas existimant.
他们认为这些神也就是萨莫色雷斯的神。
obelisci enormitas, ut Hermateles affirmat,, Soli prostituta.
巨大的奥维里斯克(方尖碑),正如赫尔马特莱斯所声称的,献给了太阳。
scriptura eius unde eius et census: de Aegypto superstitio est.
它的文字表明了它的出处和属性:那是来自埃及的迷信。
frigebat daemonum concilium sine sua Matre Magna; ea itaque illic praesidet euripo.
如果没有自己的“大母神”,恶灵的集会也会显得冷清;因此,她在那里的水道(euripus)上主持大局。
Consus, ut diximus apud metas, sub terra delitescit Murcias.
孔苏斯,正如我们所说,埋伏在转弯处的地下;穆尔基亚也是。
eas quoque idolum fecit: Murciam enim deam amoris uolunt, cui in illa parte aedem uouerunt.
这也使那转弯处变成了偶像:因为他们认为穆尔基亚是爱之女神,在那个部分为她许愿建造了神殿。
animaduerte, Christiane, quot nomina inmunda possederint circum.
基督徒啊,注意有多少不洁的名字占据了马戏场。
aliena est tibi religio, quam tot diaboli spiritus occupauerunt.
这宗教对你而言是陌生的,它被如此多的魔鬼之灵所占据。
de locis quidem locus est retractandi ad praeueniendam quorundam interrogationem.
关于场所,确实可以再次探讨,以防范某些人的疑问。
quid enim, inquis, si alio in tempore circum adiero, periclitabor de inquinamento? nulla est praescriptio de locis.
因为你说:“如果我在其他时间去马戏场,我会有被污染的危险吗? ”关于场所并没有什么禁令。
nam non sola ista conciliabula spectaculorum, sed etiam templa ipsa sine periculo disciplinae adire seruus dei potest urguente causa simpli ci dumtaxat, quae non pertineat ad proprium eius loci negotium uel officium.
因为不仅这些见世物的集会所,甚至神殿本身,上帝的仆人也可以在有纯粹紧迫原因的情况下前往,而不会有违背教规的危险,只要那原因与该场所特有的业务或职责无关。
ceterum et plateae et forum et balneae et stabula et ipsae domus nostrae sine idolis omnino non sunt: -totum saeculum satanas et angeli eius repleuerunt.
否则,无论是街道、广场、浴场、马厩,甚至我们自己的住宅,也并非完全没有偶像:撒旦和他的天使充满了整个世界。
non tamen quod in saeculo sumus, a deo excidimus, sed si quid de saeculi criminibus attigerimus.
然而,并不是因为我们生活在这个世界,我们就会背离神,而是如果我们接触了世俗的罪恶。
proinde si Capitolium, si Serapeum sacrificator uel adorator intrauero, a deo excidam, quemadmodummodum circum uel theatrum spectator.
因此,如果我作为祭祀者或崇拜者进入卡皮托利乌斯或塞拉皮斯神殿,我就背离了神,正如我作为观众进入马戏场或剧场一样。
loca nos non contaminant per se, sed quae in locis fiunt, a quibus et ipsa loca contaminari altercati sumus: de contaminatis contaminamur.
场所本身并不能污染我们,而是场所中所做的事污染了我们,我们曾争论说场所本身也是被这些事所污染的:我们因被污染之物而被污染。
propterea autem commemoramus, quibus eiusmodi loca dicentur, ut eorum demonstremus esse quae in iis locis fiunt, quibus ipsa loca dicantur. ,
我们之所以提及这些场所是献给谁的,是为了表明在这些场所中所发生的事,是属于那些被奉献者所有的。

词汇与语法注释

  1. §7ut de Communibus causis — 在 'ut' 之后省略了动词,可补足为“正如从共同的起因[产生]一样”。这是最符合上下文的自然解释。
  2. §7uiderit ambitio siue frugalitas eius — 动词 'uiderit' 是将来完成时直陈语气(或完成时虚拟语气),在此处用作拉丁语惯用语,意为“让……自行决定吧/那是……自己的事”。'eius' 是属格,表示事物属于谁或具有何种性质。
  3. §8quod non putauerunt sub tecto consecrandum quem in aperto habent — 关系代词 'quem'(阳性单数宾格)指代上下文中的 'Soli'(太阳,阳性名词)。'consecrandum' 是动形容词(词尾为 -ndus)构成的宾格不定式,表示他们认为“不应当供奉”。
  4. §8de locis quidem locus est retractandi — 作者有意在 'locis'(具体的场所)与 'locus'(抽象的讨论余地、机会)之间进行双关。'retractandi' 是属格动名词,修饰 'locus'。
  5. §8non tamen quod in saeculo sumus, a deo excidimus — 连词 'quod' 引导一个表示否定原因的从句,与前面的 'non' 结合,表示“并非因为我们在这个世界上,我们就背离了神”。

引用这一段

特土良, 论观剧 §7-8. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa027.humanitext-lat2:7-8

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。