§26Cur ego non eiusmodi etiam daemoniis penetrabiles fiant? nam et exemplum accidit domino teste eius mulieris, quae theatrum adiit et illde cum daemonio rediit.
为什么他们就不会对这类恶魔也变得易于侵入呢? 因为确实发生过一个有主作证的先例,那个女人去了剧场,结果带着恶魔从那里回来。
itaque in exorcismo cum oneraretur immundus spiritus, quod ausus esset fidelem aggredi, constanter: et iustissime quidem, inquit, feci: in meo eam inueni.
因此在驱魔时,当那污鬼因竟敢袭击信徒而受到严厉斥责时,他厚颜无耻地回答说:“我的确做得极其公道,因为我是在我的地盘上找到她的。
constat et alii linteum in somnis ostensum eius diei nocte, qua tragoedum audierat, cum exprobratione nominato tragoedo nec ultra quintum diem eam mulierem in saeculo fuisse.
”同样众所周知的是,另一个女人在她听了悲剧演员表演的那天夜里,梦见了一条尸布,伴随着谴责,并指名道姓地提到了那个悲剧演员;而在此后不超过五天的时间里,那个女人就不再存于世上了。
quo utique et alia documenta cesserunt de his qui cum diabolo apud spectacula communicando a domino exciderunt.
对于那些因在见世物中与恶魔交往而背离主的人,其他证据无疑也都归于此类。
nemo enim potest duobus dominis seruire.
因为没有人能侍奉两个主。
quid luci, cum tenebris? quid uitae et morti?
光与暗有什么相干? 生与死有什么相干?
§27Odisse debemus istos conuentus et coetus ethnicorum, uel quod illic nomen dei blasphematur, illic in nos quotidiani leones expostulantur, inde persecutiones decernuntur, inde temptationes emittuntur.
我们应当憎恨异教徒的这些集会和聚合,哪怕是因为在那里上帝的名受亵渎,在那里针对我们的狮子每天被呼喊要求,从那里迫害被决议,从那里诱惑被释放。
quid facies in illo suffragiorum impiorum aestuario reprehensus? non quasi aliquid illic pati possis ab hominibus (nemo te cognoscit Christianum), sed recogita, quid de te fiat in caelo.
当你被卷入那不敬的喝彩激流中时,你将如何自处? 并非因为你在那里会遭受人的什么伤害(没有人知道你是基督徒),而是要想一想,在天上你的境遇会如何。
dubitas illo enim momento, quo diabolus in ecclesiam furit, omnes angelos prospicere de caelo et singulos denotare, quis blasphemiam dixerit, quis audierit, quis linguam, quis aures diabolo aduersus deum ministrauerit? non ergo fugies sedilia hostium Christi, illam cathedram pestilentiarum ipsumque aerem qui desuper incubat scelestis uocibus conspurcatum? sint dulcia licebit et grata et simplicia, etiam honesta quaedam.
因为难道你怀疑,就在恶魔在自己的集会中肆虐的那一瞬间,所有的天使都从天上俯瞰并记录下每一个人——谁说了亵渎的话,谁倾听了它,谁把舌头、谁把耳朵借给恶魔用来对抗上帝吗? 难道你不因此逃离基督敌人们的座位、那瘟疫的椅席,以及悬浮在其上空、被邪恶的声音所污染的空气本身吗? 就算那些事物是甜美的、愉悦的、单纯的,甚至有些是高尚的,那又如何。
nemo uenenum temperat felle et elleboro, sed conditis pulmentis et bene saporatis, et plurimum dulcibus id mali inicit.
没有人会用苦胆汁和藜芦来调制毒药,而是将那种恶毒注入经过调味、风味极佳且大多是甜美的菜肴中。
ita et diabolus letale quod conficit rebus dei gratissimis et acceptissimis imbuit.
同样,恶魔也用上帝最令人喜悦和最易接受的事物,来浸染他所制造的致命之物。
omnia illic seu fortia seu honesta seu sonora seu canora seu subtilia perinde habe ac stillicidia mellis de lucunculo uenenato nec tanti gulam facias uoluptatis quanti periculum per suauitatem.
将那里的一切,无论是强健的、高尚的、响亮的、悦耳的还是精致的,都一律视为毒点心中滴落的蜂蜜,切勿把对快乐的贪婪看得比因其甜美而带来的危险更为重要。
§28Saginentur eiusmodi dulcibus conuiuae sui: et loca et tempora et inuitator ipsorum est.
就让他的宾客们用这类甜食把自己填肥吧:场所、时间和邀请他们的主人都是属于他们的。
nostrae coenae, nostrae nuptiae nondum sunt.
我们的宴席、我们的婚宴还未到来。
non possumus cum illis discumbere, quia nec illi nobiscum: uicibus disposita res est.
我们不能与他们一同入席,因为他们也不能与我们一同入席:事情是轮流排定好的。
nunc illi laetantur, nos conflictamur.
现在他们欢乐,我们挣扎。
saeculum, inquit, gaudebit, uos tristes eritis.
“世界,”祂说,“将要欢乐,你们将要忧愁。
lugeamus ergo, dum ethnici gaudent, ut, quum lugere coeperint, gaudeamus, ne pariter nunc gaudentes tunc quoque pariter lugeamus.
”因此,当异教徒欢喜时,让我们哀恸吧,好叫他们开始哀恸时,我们得以欢喜,以免如今与他们一同欢喜,届时也与他们一同哀恸。
delicatus es, Christiane, si et in saeculo uoluptatem concupiscis, immo nimium stultus, si hoc existimas uoluptatem.
基督徒啊,如果你在这世上也希求快乐,你就是娇纵的;不,如果你认为这就是快乐,你便是极其愚蠢的。
philosophi quidam hoc nomen quieti et tranquillitati dederunt, in ea gaudent, in ea auocantur, in ea etiam gloriantur.
某些哲学家把这个名字赋予了静谧与安宁,他们在其中欢喜,在其中消遣,甚至在其中自豪。
tu mihi metas et scaenam et puluerem et harenam suspiras.
你却向我叹息着向往那折返柱、舞台、竞技场的尘土与沙地!
dicas uelim: non possumus uiuere sine uoluptate, qui mori cum uoluptate debemus.
我倒想请你告诉我:难道我们这些应当带着快乐去死的人,就不能在没有快乐的情况下活着吗?
tnam quod, est aliud uotum nostrum quam quod et apostoli, exire de saeculo et recipi apud dominum? hic uoluptas, ubi et uotum.
†因为除此以外,我们还能有什么别的愿望,是不同于使徒那般离开这世界并被主接纳的呢? 愿望所在之处,便是快乐所在之处。