§29Iam nunc putas delectamentis L exige re spatium hoc? cur tam ingratus es, ut tot et tales uoluptates a deo contributas tibi satis non habeas neque recognoscas? quid enim incundius quam dei patris et domini reconciliatio, quam ueritatis reuelatio, quam errorum recognitio, quam tantorum retro criminum uenia? quae maior uoluptas quam fastidium ipsius uoluptatis, quam saeculi totius contemptus, quam uera libertas, quam conscientia integra, quam uita sufficiens, quam mortis timor nullus? quod calcas deos nationum, quod daemonia expellis, quod medicinas facis, quod reuelationes petis, quod deo uiuis? haec uoluptates, haec spectacula Christianorum sancta perpetua gratuita;
现在,你竟以为可以用娱乐来度过这一生吗? 为什么你如此忘恩负义,以至于不把上帝赐予你的这么多、这么好的快乐视作足够,也不去体认它们呢? 因为有什么比与父神和主修好、比真理的启示、比对错误的认识、比对过去如此多罪愆的宽恕更令人愉悦的呢? 有什么快乐比对快乐本身的厌恶、比对整个世界的蔑视、比真正的自由、比完好的良心、比自给足的生活、比对死亡毫无恐惧更大呢? 你践踏万民的神明,你驱逐恶魔,你施行医治,你寻求启示,你为上帝而活。 这些才是基督徒的快乐,这些才是基督徒神圣、永恒、免费的见世物。
in his tibi circenses ludos interpretare, cursus saeculi intuere, tempora labentia, spatia peracta dinumera, metas consummationis exspecta, societates ecclesiarum defende, ad signum dei suscitare, ad tubain angeli erigere, ad martyrum palmas gloriare.
在这些事中,为你自己解读出战车竞技吧:注视世世代代的奔跑,计算流逝的时间,数点已跑完的路程,期待终末的折返柱,捍卫教会的团契,在上帝的信号下奋起,在天使的号角声中挺立,因殉教者的棕榈枝而自豪。
si scaenicae doctrinae delectant, satis nobis litterarum est, satis uersuum est, satis sententiarum, satis etiam canticorum, satis uocum, nec fabulae, sed ueritates, nec strophae, sed simplicitates.
如果舞台的教诲能取悦你,我们有足够的文学,足够的诗句,足够的格言,也有足够的诗歌,足够的声音,且这些并非寓言,而是真理,并非狡计,而是纯朴。
uis et pugilatus et luctatus? praesto sunt, non parua et multa.
你还想要拳击和摔跤吗? 它们就在眼前,绝非微不足道,而且多得很。
aspice impudicitiam deiectam a castitate, perfidiam Caesam a fide, saeuitiam a misericordia contusam, petulantiam a modestia adumbratam, et tales sunt apud nos agones, in quibus ipsi coronamur.
看看不贞被贞洁击倒,不信被信仰斩杀,残忍被怜悯击碎,放肆被谦逊遮蔽;这些就是我们之中的竞技,在其中我们自己获得冠冕。
uis autem et sanguinis aliquid? habes Christi.
但你还想要看点血吗? 你已经有了基督的血。
§30Quale autem spectaculum in proximo est aduentus domini iam indubitati, iam superbi, iam triumphantis! quae illa exultatio angelorum, quae gloria resurgentium sanctorum! quale regnum exinde iustorum! qualis ciuitas noua Hierusalem! at enim supersunt alia spectacula, ille ultimus et perpetuus iudicii dies, ille nationibus insperatus, ille derisus, cum tanta saeculi uetustas et tot eius natiuitates uno igni haurientur.
而那即将来临的、如今已不容置疑、威严无比、凯旋而归的主的降临,又是何等壮观的见世物啊! 那是天使何等的狂喜,那是复活圣徒们何等的荣耀! 此后义人们的国度是何等模样! 新耶路撒冷城又是何等景象! 然而确实还有其他的见世物存留:那最后而永恒的审判之日,那为万民所意想不到、为他们所嘲笑的一日,届时世界如此悠久的古老历史及其孕育的一切,都将被同一团烈火吞噬。
quae tunc spectaculi latitudo! quid admirer? quid rideam? ubi gaudeam, ubi exultem, tot spectans reges, qui in caelum recepti nuntiabantur, cum Ioue ipso et ipsis suis testibus in imis tenebris congemescentes? item praesides persecutores dominici nominis saeuioribus quam ipsi flammis saeuierunt insultantes contra Christianos liquescentes? quos praeterea? sapientes illos philosophos coram discipulis suis una conflagrantibus erubescentes, quibus nihil ad deum pertinere suadebant, quibus animas aut nullas aut non in pristina corpora redituras adfirmabant? etiam poetas non ad Rhadamanthi nec ad Minonis, sed ad inopinati Christi tribunal palpitantes? tunc magis > tragoedi audiendi, magis scilicet uocales in sua propria calamitate; tunc histriones cognoscendi, solutiores multo per ignem; tunc spectandus auriga in flammea rota totus ruber; tunc xystici contemplandi, non in gymnasiis, sed in igne *** iaculati, nisi quod ne tunc quidem illos uelim uisos, ut qui malim ad eos potius conspectum insatiabilem conferre, qui in dominum desaeuierunt.
到那时,这见世物的规模将是何等宏大! 我该惊叹什么? 该嘲笑什么? 该在何处欢喜,该在何处雀跃? 当我看着那么多曾被宣告已升入天堂的君王,如今竟与朱庇特本人以及他们自己的见证人们一起,在最深处的黑暗中共同呻吟! 同样,那些迫害主之名的总督们,在比他们自己以前对基督徒肆虐施暴时还要猛烈的烈火中,逐渐熔化! 此外还有谁呢? 还有那些聪明的哲学家,在与他们一同燃烧的弟子面前面红耳赤、羞愧万分,他们曾向弟子们劝说万事与神无关,并向他们断言灵魂要么不存在,要么不会魂归原来的肉身。 甚至还有诗人们,他们颤抖着,不是在拉达曼迪斯或米诺斯的法庭前,而是在出人意料的基督审判台前! 那时才更该倾听悲剧演员的声音,他们在自己的灾难中自然会叫得更响;那时演戏剧者才更易被认出,他们在烈火中变得更加灵活;那时那驾战车者在火焰车轮上全身通红,正可观瞻;那时竞技者们不是在体育馆中,而是在火中被抛掷挣扎,供人瞩目,不过,即便在那个时候,我也不愿去看他们,因为我更愿意将我那永不满足的目光,投向那些曾对主肆虐施暴的人。
hic est ille, dicam, fabri aut quaestuariae filius,. sabbati destructor, Samarites et daemonium habens; hic est quem a Iuda redemistis, hic est ille harundine et colaphis diuerberatus, sputamentis dedecoratus, felle et aceto potatus; hic est, quem clam discentes subripuerunt, ut surrexisse dicatur, hortulanus detraxit, ne lactucae suae frequentia commeantium adlaederentur.
“这就是那个人,”我会说,“那木匠或妓女的儿子、安息日的破坏者、撒玛利亚人、被恶魔附身的人;这就是你们从犹大那里买来的那个人,这就是那个被芦苇和拳头痛打、被唾沫羞辱、被灌以苦胆汁和醋的人;这就是那个人,门徒们暗中将他偷走,好让人说他已经复活,或者是园丁将他挪走,以免他的生菜因过路人的频繁踩踏而受损。
ut talia spectes, ut talibus exultes, quis tibi praetor aut consul aut quaestor aut sacerdos de sua liberalitate praestabit? et tamen haec iam quodammodo habemus per fidem spiritu imaginante repraesentata.
”为了让你观看这样的景象,为了让你在这样的事中欢欣鼓舞,又有哪位裁判官、执政官、财务官或祭司会凭着自己的慷慨来向你提供这些呢? 然而,这些事物我们如今已在某种程度上通过信仰,由圣灵在想象中呈现出来,从而拥有了。
ceterum qualia illa sunt, quae nec oculus uidit nec auris audiuit nec in cor hominis ascenderunt? credo, circo et utraque cauea et omni stadio gratiora.
至于那些眼睛未曾看见、耳朵未曾听见、也未曾进入人心的事物,又该是何等模样呢? 我相信,它们绝对比战车竞技场、两个剧场和所有的体育馆都更为令人愉悦。