§2Iam uero nemo est, qui non hoc quoque praetendat: omnia a deo instituta et homini attributa, sicut praedicamus, et utique bona, ut omnia boni auctoris; inter haec deputari uniuersa ista, ex quibus spectacula instruuntur, equum uerbi gratia et leonem et uires corporis et uocis suauitates; igitur neque alienum uideri posse neque inimicum deo, quod de conditione constet ipsius, neque cultoribus dei deputandum, quod ei non sit inimicum, quia nec alienum.
的确,现在没有人不以此为借口:如我们所宣扬的那样,万物都是由上帝设立并赋予人类的,而且因为万物都出自一位良善的创造者,所以它们无疑都是良善的;而在这些事物中,也包括了所有用来筹备壮观的元素,例如马匹、狮子、体力和美妙的声音;因此,既然它们显然属于上帝的创造物,那么它们既不能被视为与上帝无关,也不能被视为与上帝敌对,同样,既然它们不与上帝敌对,也就不应将避开它们的责任归于上帝的崇拜者。
plane et ipsae extructiones locorum, quod saxa, quod caementa, quod marmora, quod columnae dei res sunt, qui ea ad instrumentum terrae dedit; sed et ipsi actus sub caelo dei transiguntur.
显然,场所本身的建造物,如石块、水泥、大理石和柱子,也都是上帝的财产,是祂赐予作为土地之用具的;甚至那些活动本身也是在上帝的天空下进行的。
quam sapiens argumentatrix sibi uidetur ignorantia humana, praesertim, cum aliquid eiusmodi de gaudiis et de fructibus saeculi metuit amittere.
人类的无知自以为是多么聪明的辩论家啊,尤其是当它害怕失去世俗的快乐和果实中的某些此类东西时!
plures denique inuenias, quos, magis periculum uoluptatis quam uitae auocet ab hac secta.
总之,你会发现更多的人,因为享乐的危险而非生命的危险而离开这个教派。
nam mortem etiam stultus ut debitam non extimescit, uoluptatem etiam sapiens ut optatam non contemnit, cum alia non sit et stulto et sapienti uitae gratia nisi uoluptas.
因为即使是愚人也不会把死亡作为一笔债务来害怕,而即使是智人也不会蔑视享乐这一所望之物,因为对于愚人和智人来说,除了享乐之外,生命便没有其他的恩赐。
nemo negat, quia nemo ignorat, quod ultro natura suggerit, deum esse uniuersitatis conditorem eamque uniuer sitatem tam bonam quam homini mancipatam.
没有人否定(因为没有人不知道自然自发提示的事实)上帝是宇宙的创造者,且这个宇宙是良善的,如同它被托付给人类一样。
sed quia non penitus deum norunt nisi naturali iure, non etiam familiari, de longinquo, non de proximo, necesse est ignorent, qualiter administrari aut iubeat aut prohibeat quae instituit, simul quae uis sit aemula ex aduerso adulterandis usibus diuinae conditionis, quia neque uoluntatem neque aduersarium noueris eius quem minus noueris.
但是,因为他们除了通过自然法则之外,并不深入认识上帝,不通过亲密的关系,而是从远处而非近处认识祂,所以他们必然不知道祂如何命令或禁止管理祂所设立的事物,同时也不知道有什么敌对的力量在相反的方向上败坏神圣创造物的用途,因为你既不能知道你不太认识之人的意愿,也不能知道他的对手。
non ergo hoc solum respiciendum est, a quo, omnia sint instituta, sed a quo conuersa.
因此,我们不仅要看万物是由谁设立的,还要看它们被谁扭转了。
ita enim apparebit, cui usui sint instituta, si appareat, cui non.
因为只有在搞清楚它们不该用于什么目的时,它们被设立是为了什么目的才会显明。
multum interest inter corruptelam et integritatem, quia multum est inter institutorem et interpolatorem.
在败坏与完好之间有很大差别,因为在设立者与改篡者之间有很大差别。
ceterum omnes species malorum, quae etiam ethnici ut indubitata et prohibent et defendunt, ex operibus dei constant.
此外,所有恶的形态(甚至外邦人也毫无疑问地予以禁止和辩护的)都是由上帝的创造物构成的。
uides homicidium ferro ueneno magicis deuinctionibus perfici: tam ferrum dei res est quam herbae, quam † angeli.
你看到谋杀是通过铁器、毒药、魔法咒语来完成的:铁器和草药及天使一样,都是上帝的造物。
numquid tamen in hominis necem auctor ista prouidit? atquin omnem homicidii speciem uno et principali praecepto interimit: non occides.
然而,创造者提供这些是为了杀害人类吗? 不,祂用一条主要的诫命消灭了一切谋杀的形式:不可杀人。
proinde aurum aes argentum ebur lignum et quaecumque fabricandis idolis materia captatur quis in saeculo posuit nisi saeculi auctor deus? numquid tamen, ut] haec aduersus ipsum adorentur? atquin summa offensa penes illum idololatria.
同样,金、铜、银、象牙、木材以及任何被夺去用来制造偶像的材料,是谁把它们放在世上的,难道不是世界创造者上帝吗? 然而,难道是为了让这些东西违背祂自身而被崇拜吗? 不,在祂看来,偶像崇拜是最大的冒犯。
quid non dei est quod deum offendit? sed cum offendit, dei esse desiit, et cum desiit, offendit.
有什么得罪上帝的东西不是属于上帝的呢? 但是,当它得罪上帝时,它就不再属于上帝;当它不再属于上帝时,它就得罪了上帝。
ipse homo, omnium flagitiorum auctor, non tantum opus dei, uerum etiam imago est; et tamen et corpore et spiritu desciit a suo institutore.
人本身作为一切罪恶的始作俑者,不仅是上帝的杰作,更是祂的肖像;然而他在身体和精神上都背叛了自己的设立者。
neque enimin oculos ad concupiscentiam sumpsimus et linguam ad maliloquium et aures ad exceptaculum maliloquii et gulam ad gulae crimen et uentrem ad gulae societatem et genitalia ad excessus impudicitiae et manus ad uim et gressus ad uagam uitam, aut spiritus ideo insitus corpori, ut insidiarum, ut fraudium, ut iniquitatium cogitatorium fieret.
因为我们领受眼睛不是为了放纵情欲,领受舌头不是为了说恶言,领受耳朵不是为了作为恶言的接收器,领受喉咙不是为了犯贪食之罪,领受腹部不是为了作贪食的同伴,领受生殖器不是为了纵欲无度,领受双手不是为了施加暴力,领受双脚不是为了流浪生活;精神被注入身体,也不是为了使其成为阴谋、欺诈和不义的思考室。
non opinor.
我不这么认为。
nam si omnem malignitatem et si etiam malitiam exco gitatam deus exactor innocentiae odit, indubitate quaecumque condidit non in exitum operum constat condidisse quae damnatat, licet eadem opera per ea quae condidit administrentur, quando haec sit tota ratio damnationis, pertuersa administratio conditionis a conditis.
因为如果作为纯洁的索求者的上帝憎恨一切恶意甚至精心策划的恶行,那么毫无疑问,祂创造万物绝不是为了那些祂所谴责的行为的结果,尽管这些行为是通过祂所创造的东西来进行的,因为谴责的全部理由在于:受造物对创造物的扭曲使用。
nos igitur, qui domino cognito etiam aemulum eius inspeximus, qui institutore comperto et interpolatorem una deprehendimus, nec mirari neque dubitare oportet: cum ipsum hominem, opus et imaginem dei, totius uniuersitatis possessorem, illa uis interpolatoris et aemulatoris angeli ab initio de integritate deiecerit, uniuersam substantiam eius pariter cum ipso integritati institutam pariterer cum ipso in peruersitatem demutauit aduersus institutorem, ut, quam doluerat homini concessam, non sibi, in ea ipsa et hominem reum deo faceret et suam dominationem collocaret.
因此,对于我们这些在认识主的同时也认清了祂的对手,并在发现设立者的同时识破了改篡者的人来说,既不应感到惊奇,也不应感到怀疑:因为那个作为改篡者和竞争对手的天使力量,从一开始就使作为上帝杰作与肖像、且为整个宇宙拥有者的人类自身从完好状态中堕落,并将人类与他一同为了完好而设立的全部本质,一同转变为违背设立者的扭曲状态,以便在那个因被赐予人类而非自己而感到痛苦的创造物本身中,既使人类在上帝面前成为罪人,又建立起他自己的统治。