Humanitext Reader

特土良 · 论观剧 §17-19

剧场、竞技场与圆形剧场的罪恶

第 9 段,共 13 段 · 拉丁语

内容简介

作者详细阐述了剧场中的淫秽戏剧、竞技场内的暴力与虚无的肉体锻炼,以及圆形竞技场中残酷的流血与无辜者的牺牲,指明这些行径如何违背基督徒的教义与上帝的创造秩序。

§17Similiter inpudicitiam omnem amoliri iubemur.
同样,我们被命令退避一切不洁。
hoc igitur modo etiam a theatro separamur, quod est priuatum consistorium inpudicitiae, ubi nihil probatur quam quod alibi non probatur.
因此,通过这种方式,我们也被隔绝于剧场之外,因为剧场是不洁的私密集会所,在那里除了在别处不被准许的事情外,没有任何事情被准许。
ita summa gratia eius de spurcitia plurimum concinnata est, quam Atellanus gesticulatur, quam mimus etiam per muliebres res repraesentat, sensum sexus et pudoris exterminans, ut facilius domi quam in scaena erubescant, quam denique pantomimus a pueritia patitur ex corpore, ut artifex esse possit.
因此,剧场最大的魅力大部分是由污秽构成的,阿特拉纳剧演员用身姿演释它,滑稽戏演员甚至通过女性化的事物表现它,消灭性别与羞耻之感,以至于人们在家里比在舞台上更容易脸红。 最后,戏拟剧演员从小就用身体承受(耻辱的事),以便能够成为艺术家。
ipsa etiam prostibula, publicae libidinis hostiae, in scaena proferuntur, plus miserae in praesentia feminarum, quibus solis latebant, perque omnis aetatis, omnis dignitatis ora transducuntur; locus, stipes, elogium, etiam quibus opus non est, praedicatur, etiam (taceo de reliquis) [etiam] quae in tenebris et in speluncis suis delitescere decebat, ne diem contaminarent.
甚至那些娼妓,公开展现情欲的祭物,也被带上舞台,在那些唯独对她们隐秘的妇女面前,她们显得更加可怜,并被带到每一个年龄、每一个阶层的人面前示众;她们的场所、费用、名册,甚至对那些不需要的人,也被宣扬,而且(其余的我就不说了)那些本该隐藏在黑暗和她们的洞穴里以免玷污白日的事物,也被宣扬出来。
erubescat senatus, erubescant ordines omnes;
元老院赤面吧,所有的阶级赤面吧!
ipsae illae pudoris sui interemptrices de gestibus suis ad lucem et populum expauescentes semel anno erubescant.
那些杀害了自己羞耻心的女人自己,在光芒和民众面前对自己的身姿感到恐惧,也该在每年一次感到赤面。
quodsi nobis omnis impudicitia exsecranda est, cur liceat audire quod loqui non licet, cum etiam scurrilitatem et omne uanum uer-.
但如果我们必须憎恶一切不洁,那么既然我们知道连粗俗和一切虚空的话语都将受到上帝的审判,我们为什么可以去听那些不被允许说的话呢?
bum iudicatum a deo sciamus? cur aeque liceat uidere - quae facere flagitium est? cur quae ore prolata communicant hominem, ea per aures et oculos admissa non uideantur hominem communicare, cum spiritui appareant aures et oculi nec possit mundus praestari cuius apparitores inquinantur? habes igitur et theatri interdictionem de interdictione impudicitiae.
为什么看那些做出来即是耻辱的事同样被允许呢? 如果口里说出来的东西会玷污人,为什么通过耳朵和眼睛接纳的东西就不被视为玷污人呢? 因为耳朵和眼睛是灵魂的仆役,而当仆役被玷污时,主人怎么能保持洁净呢? 因此,由于禁止不洁,你也就得到了对剧场的禁令。
si et doctrinam saecularis litteraturae ut stultitiae apud deum deputatam aspernamur, satis praescribitur nobis et de illis speciebus spectaculorum, quae saeculari litteratura lusoriam uel agonisticam scaenam dispungunt.
如果我们也将世俗文学的教义视为在上帝面前的愚拙而予以唾弃,那么对于那些借助世俗文学而充斥于(或结清)娱乐性或竞技性舞台的见世物种类,我们已经得到了充分的规定。
quodsi sunt tragoediae et comoediae scelerum et libidinum actrices cruentae et lasciuae, impiae et prodigae, nullius rei aut atrocis aut uilis commemoratio melior est: quod in facto reicitur, etiam in dicto non est recipiendum.
但如果悲剧和喜剧是罪恶与情欲的血腥、放纵、不虔敬和奢侈的扮演者,那么提及任何残暴或卑劣的事绝非善事:在行为中被拒绝的,在言语中也绝不应被接受。
§18Quodsi et stadium contendas in scripturis nominari, sane obtinebis.
但是,如果你辩称竞技场(体育场)在圣经中也被提及,你当然会得到证实。
sed quae in stadio geruntur, indigna conspectu tuo non negabis, pugnos et calces et colaphos et omnem, petulantiam manus et quamcumque humani oris, id est diuinae imaginis, depugnationem.
但你不能坚称,竞技场里所发生的事情,是不配进入你眼帘的:拳头、脚踢、掌掴和手的一切粗暴行为,以及对人类面容(即上帝的肖像)的任何摧残。
non probabis usquam uanos cursus et iaculatus et saltus uaniores, nusquam tibi uires aut iniuriosae aut uanae placebunt, sed nec cura facticii corporis, ut plasticam dei supergressa, et propter Graeciae otium altiles, homines oderis.
你绝不会赞同虚无的奔跑、投掷和更虚无的跳跃;有害的或虚无的力量在任何地方都不会取悦你,旨在超越上帝创造(黏土塑造)的人造身体的保养也不会,你也会憎恨那些为了希腊的闲暇而被催肥的人。
et palaestrica diaboli negotium est: primos homines diabolus elisit.
竞技(角力)也是魔鬼的勾当:魔鬼摔倒(击碎)了最初的人类。
ipse caestus colubrina uis est, tenax ad occupandum, tortuosa ad obligandum, liquida ad elabendum.
皮带本身就是蛇一般的力量,易于抓握,曲折于捆绑,滑溜于逃脱。
nullus tibi coronarum usus est; quid de coronis uoluptates aucuparis?
你没有花冠的用途;你何必为了花冠去猎取快乐呢?
§19Exspectabimus nunc ut et amphitheatri repudium de scripturis petamus? si saeuitiam, si impietatem, si feritatem permissam nobis contendere possumus, eamus in amphitheatrum.
难道我们现在还要等待从圣经中寻找拒绝圆形竞技场的依据吗? 如果我们能辩称残忍、不虔敬和野蛮是允许我们的,那我们就去圆形竞技场吧。
si tales sumus quales dicimur, delectemur sanguine humano.
如果我们真如人们所说的那样,那就让我们享受人类的血吧。
bonum est cum puniuntur nocentes.
恶人受罚是好事。
quis hoc nisi tamen nocens negabit? et tamen innocentes de supplicio alterius laetari non oportet, cum magis competat innocenti dolere, quod homo, par eius, tam nocens factus est, ut tam crudeliter impendatur.
除了恶人自己,谁会否定这一点呢? 然而,无辜者不应当因他人的受刑而快乐,因为对于无辜者而言,更合适的是为同为人类的同伴变得如此邪恶,以至于不得不遭到如此残酷的牺牲而感到悲哀。
quis autem mihi sponsor est, nocentes semper uel ad bestias uel ad quodcumque supplicium decerni, ut non innocentiae quoque inferatur aut ultione iniudicantis aut infirmitate defensionis aut instantia quaestionis? quam melius ergo est nescire cum mali puniuntur, ne sciam et cum boni pereunt, si tamen bonum sapiunt.
但是,谁向我担保,被判处野兽或任何刑罚的总是恶人,从而使无辜者不会因为法官的报复、辩护的软弱或审讯的逼迫(拷问)而被卷入其中呢? 因此,不知道恶人何时受罚,是多么美好,免得我也知道义人何时灭亡,如果他们确实懂得善的话。
certe quidem gladiatores innocentes in ludum ueneunt, ut publicae uoluptatis hostiae fiant.
至少,无辜的剑斗士被卖入学校,成为公众快乐的牺牲品。
etiam # qui damnantur in ludum, quale est ut de leuiore delicto in homicidas emendatione proficiant? sed haec ethnicis respondi.
甚至那些被判入学校的人,他们从较轻的罪过改善为杀人犯,这算是什么改良呢? 但我这些话是回答外邦人的。
ceterum absit ut de istius spectaculi auersione diutius discat Christianus.
至于基督徒,绝不应该再花时间去学习关于避开这种见世物的道理。
quamquam nemo haec omnia plenius exprimere potest nisi qui adhuc spectat.
虽然没有人能比那些仍在那里观看的人更充分地表达这一切。
malo non implere quam meminisse.
我宁愿不写完,也不愿去回忆。

词汇与语法注释

  1. 100communicant — 拉丁语动词 `communicare`(通常意为“分享”、“交流”)在此用作新约圣经(如马太福音15:11“入口的不能污秽人,出口的乃能污秽人”)中希腊语 `κοινόω`(使俗物化、玷污)的直译(古拉丁语译本),因此应解释为“玷污(defile)”。
  2. p.20plasticam — 借用自希腊语 `πλαστική`(泥塑、造型艺术),在此指上帝用泥土塑造人类身体的创造之功。人造的肉体锻炼被谴责为企图“超越(supergressa)”神圣的塑造。
  3. p.20altiles — 意为“被催肥的”形容词 `altilis` 的复数宾格形式,在此作名词用,贬指为了竞技而使肉体不自然肥大化的运动员(或因希腊式的闲暇而发胖的人)。它修饰 `homines`。
  4. 100dispungunt — 原本是财务术语,意为“清算(账目)”或“抹消”,在此隐喻性地用于指通过世俗文学来“构成”或“演完”舞台。

引用这一段

特土良, 论观剧 §17-19. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa027.humanitext-lat2:17-19

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。