§14Nunc interposito nomine idololatriae, quod solum subiectum sufficere debet ad abdicationem spectaculorum, alia iam ratione tractemus ex abundanti, propter eos maxime qui sibi blandiumtur quod non nominatim abstinentia ista praescripta sit.
如今,偶像崇拜的名义已被引入,虽然这一主题本身已足够作为拒绝见世物的理由,但为了那些尤其是自我安慰、认为这一禁欲并未被指名规定的入,我们现在从另一个角度,本着预防万全的态度来加以论述。
quasi parum etiam de spectaculis pronuntietur, cum concupiscentiae saeculi damnantur.
就好像当世俗的欲望被谴责时,关于见世物的宣判还不够充分似的!
nam sicut pecuniae uel dignitatis uel gulae uel libidinis uel gloriae, ita et uolupta tis concupiscentia est; species autem uoluptatis etiam spectacula.
因为正如对金钱、地位、暴食、情欲或名誉有欲望一样,对快乐同样也有欲望;而见世物确实是快乐的一种形式。
opinor, generaliter nominatae concupiscentiae continent in se et uoluptates, aeque generaliter intellectae uoluptates specialiter et in spectacula disseruntur.
我认为,一般被提及的欲望其自身也包含着快乐,同样,一般被理解的快乐,在具体讨论中也特别涉及到了见世物。
至于其余的部分,我们在上面已经谈到了场所的状况,即场所本身并不玷污我们,而是通过在那里发生的事情玷污我们。
§15Ceterum rettulimus supra de locorum condicione, quod non per semetipsa nos inquinent, sed per ea quae illic geruntur, per quae, simul inquinamentum combiberunt, tunc etiam in alteros respuunt.
通过这些事情,一旦它们吸入了污秽,随后也会吐向他人。
uiderit ergo, ut diximus, principalis titulus, idololatria; reliquas ipsarum rerum qualitates contra ut dei omnes feramus.
因此,正如我们所说,让主要的名义,即偶像崇拜,自己去解决吧;相反,让我们所有人作为上帝的人,来应对这些事情的其余性质。
deus praecepit spiritum sanctum, utpote pro naturae suae bono tenerum et delicatum, tranquillitate et lenitate et quiete et pace tractare, non furore, non bile, non ira, non, dolore inquietare.
上帝命令我们以温和、柔顺、安静和和平来对待圣灵——因为祂本性的良善使祂温柔而娇嫩——不要用狂怒、怨恨、愤怒和悲伤去扰乱祂。
huic quomodo cum spectaculis poterit conuenire? omne enim spectaculum sine concussione spiritus non est.
这怎么能与见世物相调和呢? 因为任何见世物都无法不引起心灵的震动。
ubi enim Uoluptas, ibi et studium, per quod scilicet uoluptas sapit; ubi studium, ibi et aemulatio, per quam studium sapit.
哪里有快乐,哪里就有狂热,快乐正是通过狂热才得以显出其滋味;哪里有狂热,哪里就有竞争,狂热正是通过竞争才得以显出其滋味。
porro et ubi aemulatio, ibi et furor et bilis et ira et dolor et cetera ex his, quae cum his non conpetunt disciplinae.
此外,哪里有竞争,哪里就有狂怒、怨恨、愤怒、悲伤以及其他源于此的、与这(基督教的)规律不相容的东西。
nam et si qui modeste et probe spectaculis fruitur pro dignitatis uel aetatis uel etiam naturae suae condicione, non tamen immobilis animi est et sine tacita spiritus passione.
因为即使有人根据自己的地位、年龄或甚至其天性,适度且体面地享受见世物,但他绝不是心如止水、没有心灵隐秘冲动的。
nemo ad uoluptatem uenit sine affectu, nemo affectum sine casibus suis patitur.
没有人能在没有情感波动的情况下获得快乐,也没有人能在不经历其随附事件的情况下承受情感波动。
ipsi casus incitamenta sunt affectus.
事件本身就是情感的诱因。
ceterum si cessat affectus, nulla est uoluptas, et est reus iam ille uanitatis eo conueniens, ubi nihil consequitur.
但如果情感停止了,快乐也就荡然无存,而那个人因为聚集在一个毫无所得的地方,已经犯了虚妄之罪。
sed puto, [autem] etiam uanitas extranea est nobis.
但我认为,虚妄对我们来说也是外在的。
quid quod et ipse se iudicat inter eos positus, quorum se simul nolens utique detestatorem confitetur? nobis satis non est, si ipsi nihil tale facimus, nisi et talia factitantibus non conferamur.
更何况,一个人置身于那些他无论愿意与否都承认自己所憎恶的人群之中,这本身不也是在审判自己吗? 对我们来说,仅仅自己不去做这样的事是不够的,除非我们也不与经常做这些事的人为伍。
si furem, inquit, uidebas, concurrebas cum eo.
经上说:“你若见了盗贼,便乐意与他同跑。
utinam ne in saeculo quidem simul cum illis moraremur.
”但愿我们甚至不用在这个世界上与他们共同生活。
sed tamen in saecularibus separamur, quia saeculum dei est, saecularia autem diaboli.
然而,在世俗的事物上我们是分开的,因为世界是上帝的,而世俗的事物是魔鬼的。
§16Cum ergo furor interdicitur nobis, ab omni spectaculo auferimur, etiam a circo, ubi proprie furor praesidet.
因此,当狂怒被禁止于我们时,我们就被隔离于一切见世物,甚至包括圆形竞技场,因为圆形竞技场正是狂怒所主宰的地方。
aspice populum ad id spectaculum iam cum furore uenientem, iam tumultuosum, iam caecum, iam de sponsionibus concitatum.
看那人群,来到这见世物时已然带着狂怒,已然喧嚣,已然盲目,已然因赌注而兴奋。
tardus est illi pr[aetor, semper oculi in urna eius cum sortibus uolutantur.
在他们看来,执政官动作迟缓,他们的眼睛始终在装有签子的骨灰罐里转动。
dehinc ad signum anxii pendent, unius dementiae una uox est.
接着,他们焦虑地等待着信号,一种狂热发出同一个声音。
cognosce dementiam de uanitate: misit, dicunt et nuntiant inuicem quod simul ab omnibus uisum est.
从其虚妄中认清这狂热吧:他们互相说和宣告“扔下来了! ”,而这其实是所有人同时都看见了的。
teneo testimonium caecitatis: non uident missum quid sit, mappam putant; sed est diaboli ab alto praecipitati figura.
我掌握了他们盲目的证据:他们看不见被扔下的是什么,以为那是一块白布;但这其实是从高处坠落的魔鬼的象征。
ex eo itaque itur in furias et animos et discordias et quicquid non licet sacerdotibus pacis.
因此,人们从此走向狂乱、狂热、不和,以及任何和平的祭司所不被允许的事。
inde maledicta, conuicia sine iustitia odii, etiam suffragia sine merito amoris.
由此产生谩骂、没有正当仇恨理由的侮辱,甚至没有可爱之处的喝彩。
quid enim suum consecuturi sunt, qui illic agunt, qui sui non sunt? nisi forte hoc solum, per quod sui non sunt: de aliena infelicitate contristantur, de aliena felicitate laetantur.
因为那些在其中活动、连自己都不属于自己的人,能获得什么属于自己的东西呢? 除非唯独是这件让他们不属于自己的事:因别人的不幸而悲伤,因别人的幸福而快乐。
quicquid optant, quicquid abominantur, extraneum ab iis est; ita et amor apud illos otiosus et odium iniustum.
他们所期盼的、所厌恶的一切,都与他们自身无关;因此,他们心中的爱是虚无的,恨是不义的。
an forsitan sine causa amare liceat quam sine causa odisse? deus certe etiam cum causa prohibet odisse, qui inimicos diligi iubet; deus etiam cum causa maledicere non sinit, qui maledicentes benedici praecipit.
难道无故去爱,会比无故去恨更被允许吗? 上帝当然甚至禁止有因的恨,祂命令我们爱敌人;上帝甚至不容许有因的咒骂,祂吩咐我们要为咒骂我们的人祝福。
sed circo quid amarius, ubi ne principibus quidem aut ciuibus suis parcunt? si quid horum, quibus circus furit, alicubi conpetit sanctis, etiam in circo licebit, si uero nusquam, ideo nec. in circo.
但是,还有什么比圆形竞技场更苦涩的呢? 在那里他们甚至连君主和自己的同胞市民都不放过。 如果圆形竞技场因之而狂乱的这些事情中,有任何一件在任何地方适合于圣徒,那么在圆形竞技场中也将是被允许的;但如果在任何地方都不适合,因此在圆形竞技场中也同样不被允许。