Humanitext Reader

特土良 · 论忍耐 §5#1

源自魔鬼的不耐与人类初次的堕落

第 3 段,共 9 段 · 拉丁语

内容简介

本章论述了不耐烦的起源在于魔鬼自身,并解释了魔鬼如何利用这种不耐烦欺骗了最初的人类(夏娃和亚当),从而引导他们走向罪恶与灭亡。

§5#1Verumtamen procudere disputationem de necessariis fidei non est otiosum, quia nec infructuosum.
然而,推行关于信仰必不可少之物的讨论绝非徒劳,因为这也并非无益。
loquacitas in aedificatione nulla turpis, si quando turpis.
若说多言有何可耻,那用于德行建树的多言也绝非可耻。
itaque si de aliquo bono sermo est, res postulat contrarium quoque boni recensere.
因此,如果讨论的是某种美德,情况也同样要求概述其相反的面。
quid enim sectandum sit, magis inluminabis, si, quid uitandum sit, proinde digesseris.
因为如果你同样梳理了什么是应该规避的,你就会更加阐明什么是应该追求的。
consideremus igitur de impatientia, an sicut patientia in deo, ita aduersaria eius in aduersario nostro nata atque comperta sit, ut ex isto appareat, quam principaliter fidei aduersetur.
因此,让我们来思考不耐烦,看看是否就像耐心存在于上帝之中一样,它的对立面也同样在我们的对手(恶魔)中产生并被发现,从而从此显明它在根本上是如何敌对信仰的。
nam quod ab aemulo dei conceptum est utique non est amicum dei rebus.
因为凡是被上帝的竞争者所孕育出来的,绝对不友好于上帝的事物。
eadem discordia est rerum quae et auctorum.
事物的对立正如其创造者的对立一样。
porro cum deus optimus, diabolus e contrario pessimus, ipsa sui diuersitate testantur neutrum alterius facere, ut nobis non magis a malo aliquid boni quam a bono aliquid mali editum uideri possit.
再者,既然上帝至善,而魔鬼相反至恶,他们由于自身的根本差异证明了彼此不作对方的事,以至于在我们看来,从恶中产生善,正如从善中产生恶一样,都是不可能的。
igitur natales impatientiae in ipso diabolo deprehendo, iam tunc, cum dominum deum uniuersa opera, quae fecisset, imagini suae, id est homini, subiecisse impatienter tulit nec enim doluisset, si sustinuisset, -nec inuidisset homini, si non doluisset. adeo decepit eum, quia inuiderat;
因此,我在魔鬼自身中发现了不耐烦的起源,就在那时,当主上帝将祂所造的一切工都归服于祂的形象,即人时,他无法忍受。 因为他若忍受了,就不会悲伤;若不悲伤,就不会嫉妒人。
inuiderat autem, quia doluerat; doluerat (autem,) quia patienter utique non tulerat.
他欺骗了人,正是因为他嫉妒了;而他嫉妒,是因为他悲伤了;他悲伤,是因为他确实没有耐心地忍受。
quid prius fuerit ille angelus perditionis, malus an impatiens, contemno quaerere, palam cum sit aut impatientiam ab malitia aut malitiam ab impatientia auspicatam deinde inter se conspirasse et indiuiduas in uno patris sinu adoleuisse.
那个灭亡的天使到底是先变恶还是先变得不耐烦,我不屑于去探究,因为显而易见的是,要么是不耐烦始于恶意,要么是恶意始于不耐烦,随后它们彼此勾结,在同一个父亲的怀抱中不可分割地长大。
at enim quam prius senserat, per quam [primus] delinquere intrauerat, de suo experimento quid ad peccandum adiutaret (in)structus, eandem impingendo in crimen homini aduocauit.
然而,他以前体验过的,并借此[首次]进入罪中的同一种不耐烦,由于他从自己的经验中得知了它如何有助于犯罪,他通过将其推给人类,来召唤它进入罪行。
conuenta statim illi mulier, non temere dixerim, per conloquium ipsum eius afflata est spiritu impatientia infecto.
那个妇人一与他接触,我敢说,仅仅通过与他的交谈,就被吹入了染有不耐烦的灵。
usque adeo numquam omnino peccasset, si diuino interdicto patientiam perseruasset.
以至于,如果她对神圣的禁令保持了耐心,她就绝不会犯任何罪。
quid, quod non sustinuit sola conuenta, sed apud Adam, nondum maritum, nondum aures sibi debentem, impatiens etiam tacendi est ac traducem illum eius, quod a malo hauserat, facit? perit igitur et alius homo per impatientiam alterius, perit(urus) mox et ipse per impatientiam suam utrobique commissam et circa dei praemonitionem et circa diaboli circumscriptionem, illam seruare, hanc refutare non sustinens.
何况,她不仅在独自面对接触时未能忍耐,而且在亚当——他还不是丈夫,还无需对她倾听——面前,她甚至对保持沉默也失去了耐心,并使他成为她从恶者那里吸取之物的传播者。 因此,另一个人也因他人的不耐烦而灭亡了,不久,他自己也因自己在两方面(关于上帝的预警和关于魔鬼的欺骗)所犯下的不耐烦而灭亡了,他既未能坚守前者,也未能拒绝后者。
hinc prima iudicii, unde delicti, origo; hinc deus irasci exorsus, unde offendere homo inductus.
这就是审判的最初起源,正如同罪过的起源;由此,上帝开始发怒,由此,人被诱导去冒犯。
[inde in deo prima patientia, unde indignatio prima, qui tunc maledictione sola contentus ab animaduersionis impetu in diabolo temptatoris] aut quod crimen ante istud impatientiae admissum homini imputatur? innocens erat et deo de proximo amicus et paradisi colonus.
[由此上帝中有了最初的耐心,由此有了最初的愤怒,祂当时仅满足于诅咒,而克制了对诱惑者魔鬼的惩罚冲动。 ]或者,在这一不耐烦的罪过被犯下之前,还有什么罪过被归咎于人呢? 他是无辜的,是上帝最亲密的朋友,也是乐园的居民。

词汇与语法注释

  1. p.7dominum deum ... subiecisse — 动词短语 impatienter tulit(无法忍受)的宾语,采用带对格主语的不定式结构(A.C.I.),其中 dominum deum 是对格主语,subiecisse 是完成时主动不定式,意为“主上帝已经使……归服”。
  2. p.7eandem impingendo in crimen homini aduocauit — eandem 指代前文的 impatientiam(不耐烦)。动名词夺格 impingendo(通过推给)支配介词短语 in crimen(进入罪行)以及与格 homini(给人类),用以修饰主要动词 aduocauit(召唤),意为“通过将不耐烦强加给人类使之陷入罪行,而将其召唤出来”。
  3. p.7impatiens etiam tacendi — 形容词 impatiens 习惯上支配属格,此处它支配动名词属格 tacendi(保持沉默),意为“甚至对保持沉默也失去耐心”或“无法保持沉默”。
  4. p.7utrobique commissam — 完成时被动分词 commissam 修饰 impatientiam suam(他自身的不耐烦)。副词 utrobique(在两方面)通过并列结构 et circa... et circa...(既关于上帝的预警,又关于魔鬼的欺骗)得到了具体的说明和展开。

引用这一段

特土良, 论忍耐 §5#1. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa023.humanitext-lat2:5%231

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。