§3Et haec quidem diuinae patientiae species, quasi de longinquo, fors ut de supernis aestimetur.
这确实是神圣耐心的表现,仿佛是从远方、或许是从天上被评估的。
quid illa autem, quae inter homines palam in terris quodammodo manu adprehensa est? nasci se deus in utero patitur matris [expectat] et natus adolescere sustinet et adultus non gestit agnosci, sed contumeliosus insuper sibi est et a seruo suo tinguitur et temptatoris congressus solis uerbis repellit.
但是,那在人世间、公开在地上、仿佛可以用手触摸到的耐心又是怎样的呢? 上帝甘愿在母亲的子宫里被孕育[期待着]出生,出生后忍耐着长大,成年后不急于被认出,反而甘受屈辱,被自己的仆人施洗,并仅凭言语击退诱惑者的袭击。
cum de deo fit magister docens hominem euadere mortem, ob salutem scilicet ueniam offensae patientiae eruditum, (non contendit, non reclamauit nec quisquam in plateis uocem eius audiuit; arundinem quassatam non fregit, linum fumigans non restinxit.
当来自上帝的导师出现,教导人逃避死亡,即为了得救而受教于对被触犯之耐心的宽恕时(“他不争竞,不喧嚷,街上也没有人听见他的声音;压伤的芦苇,他不折断,将残的灯火,他不吹灭。
) nec enim mentitus fuerat propheta, immo ipsius dei contestatio, spiritum suum in filio cum tota patientia collocantis.
”),预言者确实没有说谎,或者更确切地说,这是上帝自己的证言,祂将自己的灵和完全的耐心一同置于子子身上。
nullum uolentem sibi adhaerere non suscepit, nullius mensam tectumue despexit; [atquin ipse lauandis discipulorum pedibus ministrauit] non peccatores, non publicanos aspernatus est, non illi saltim ciuitati, quae eum recipere noluerat, iratus est, cum etiam discipuli tam contumelioso oppido caelestes ignes repraesentari uoluissent; ingratos curauit, insidiatoribus cessit.
凡愿意追随祂的人,祂无一不接纳,不鄙视任何人的餐桌或屋顶;[甚至祂自己也俯身洗门徒的脚,为他们服务;]祂不排斥罪人和税吏,甚至对那不愿接待祂的城市也未曾动怒,即便门徒们希望对那如此无礼的城镇降下天火;祂医治忘恩负义者,向谋害者退让。
parum hoc, si non etiam proditorem suum secum habuit nec constanter denotauit.
这还不够,如果祂没有将那背叛祂的人留在身边,并且未曾公开指责他。
cum uero traditur, cum adducitur ut pecus ad uictimam, — sic enim non magis aperit os quam agnus sub tondentis potestate — ille, cui legiones angelorum, si uoluisset, uno dicto de caelis adfuissent, ne unius quidem discentis gladium ultorem probauit.
而当祂被出卖、被像羊一样拉去宰杀时——因为祂在剪毛人手下像小羊一样不开口——祂这位只要愿意只需从天上说一句话便有十二营天使降临的主,却连一个门徒的复仇之剑也未予以赞同。
patientia domini in Malcho uulnerata est.
主的耐心在马勒古身上受了伤。
itaque et gladii opera maledixit in posterum et sanitatis restitutione ei, quem non ipse uexauerat, satisfecit per patientiam, misericordiae matrem.
因此,祂不仅诅咒了未来的刀剑之工,而且通过耐心——这仁慈之母,以恢复健康的方式,向那并非由祂亲自伤害的人进行了补偿。
taceo, quod figitur; in hoc enim uenerat.
对于祂被钉十字架之事我且保持沉默,因为祂正是为此而来的。
numquid tamen subiendae morti etiam contumeliis opus fuerat? sed saginari uoluptate patientiae discessurus uolebat: despuitur, uerberatur, deridetur, foedis uestitur, foedioribus coronatur.
然而,承受死亡是否也需要伴随着侮辱呢? 但祂临别前希望被耐心的喜悦所充盈:祂被吐唾沫、被鞭打、被嘲弄、被穿上污秽的衣服、被戴上更污秽的冠冕。
mira aequanimitatis fides: qui in hominis figura proposuerat latere, nihil de impatientia hominis imitatus est.
这是平稳的奇妙忠实:那旨在以人的形象隐秘显现的主,没有模仿任何人类的急躁。
hinc uel maxime, Pharisaei, dominum agnoscere debuistis; patientiam huiusmodi nemo hominum perpetraret.
因此,法利赛人啊,你们最应该认出主;这种耐心,人类中无人能行出来。
talia tantaque documenta, quorum magnitudo penes nationes quidem detrectatio fidei est, penes nos uero ratio et structio, satis aperte non sermonibus modo in praecipiendo sed etiam passionibus domini (in) sustinendo probant his, quibus credere datum est, patientiam dei esse naturam, effectum et praestantiam ingenitae cuiusdam proprietatis.
如此多、如此伟大的证据,其伟大在异邦人中固然是对信仰的排斥,但在我们当中却是理性和根基,不仅通过言语的教导,而且通过主承受苦难的经历,向那些被赐予信仰的人十分清楚地证明:上帝的耐心是祂的本性,是某种天生特性的效果和卓越体现。
§4Igitur si probos quosque seruos et bonae mentis pro ingenio dominico conuersari uidemus, - siquidem artificium promerendi obsequium est, obsequii uero disciplina morigera subiectio est — quanto magis nos secundum dominum moratos inueniri oportet, seruos scilicet dei uiui, cuius iudicium in suos non in compede aut pilleo uertitur, sed in aeternitate aut poenae aut salutis? cui seueritati declinandae uel liberalitati inuitandae tanta obsequii diligentia opus est, quanta sunt ipsa, quae aut seueritas comminatur aut liberalitas pollicetur.
因此,如果我们看到任何忠诚和善意的仆人,都按照主人的品格而行事——因为获得恩宠的秘诀在于顺从,而顺从的纪律在于温顺的服从——那么我们作为活上帝的仆人,岂不更应该被发现是按照我们主的品格来行事的吗? 上帝对其仆人的审判并不取决于脚镣或奴隶帽,而取决于惩罚或救赎的永恒。 为了规避这种严厉或争取这种宽大,需要付出极大的顺从努力,其程度正如同严厉所威胁或宽大所承诺的事物本身那样大。
et tamen nos non de hominibus modo seruitute subnexis uel quolibet alio iure debitoribus obsequii, uerum etiam de pecudibus, etiam de bestiis oboedientiam exprimimus, intellegentes usibus nostris eas a domino prouisas traditasque.
然而,我们不仅从奴役下的人或因任何其他权利而负有顺从义务的人那里,甚至从牲畜、甚至从野兽那里勒索顺从,因为我们知道它们是主为我们的使用而提供并交付的。
meliora ergo nobis erunt in obsequii disciplina quae nobis deus subdit? agnoscunt denique fl.
那么,上帝屈尊于我们之下的那些受造物,在顺从的纪律上难道会比我们更好吗?
quae oboediunt: nos cui soli subditi sumus, domino scilicet, auscultare dubitamus? at quam iniustum est, quam etiam ingratum, quod per alterius indulgentiam de aliis consequaris, idem illi, per quem consequeris, de temetipso non rependere! nec pluribus de obsequii exhibitione debiti a nobis domino deo.
毕竟,那些顺从的受造物认得它们的主人:而我们,对这唯一服从的对象,即主,难道还迟疑于听从吗? 但是,通过他人的宽容而从其他受造物那里获得顺从,却不把同样的事情(顺从),就你自身而言,回报给那使你获得它的主,这是多么不义,又是多么忘恩负义啊! 关于我们向主上帝表明应有的顺从,无需多言。
satis enim agnitio dei, quid sibi incumbat, intellegit.
因为对上帝的认知已经充分理解了自己所承担的责任。
ne. tamen ut extraneum de obsequio uideamur interfecisse, ipsum quoque obsequium de patientia trahitur.
然而,免得我们看起来像是因为服从与耐心无关而将其废除(或粗暴对待),服从本身也是源于耐心的。
numquis non\' patiens obsequitur aut patiens obluctatur? quam ergo dominus deus, omnium bonorum et demonstrator et acceptator, in semetipso circumtulit, quis de bono eius late retractet? cui item dubium sit omne bonum, quia ad deum pertineat, pertinentibus ad deum tota mente sectandum? per quae in expedito et quasi in praescriptionis compendio [et commendatio et exhortatio] de patientia constitutum est.
难道不耐心的人会顺从,或者耐心的人会反抗吗? 因此,对于这位一切美善的证明者和接受者主上帝在自身中践行的耐心,谁会因其美善而退缩(回避论述)呢? 同样,谁会怀疑一切美善因为属于上帝,所以凡属于上帝的人都应当全心全意地去追求呢? 通过这些,关于耐心的赞美和劝诫,便以一种顺遂、仿佛是简明诫命的形式确立了下来。