§12Quod (ad) pecis gratissimae deo attinet disciplinam.
关于神最喜悦的和平的规律。
quis omnino impatientiae natus uel semel ignoscet fratri suo, non dicam septies et septuagies septies? quia ad iudicem cum aduersario suo dirigens negotium conuenientia soluet, nisi prius iram delerit, duritiam amaritudinem, uenas scilicet impatientiae, amputarit? quomodo remittes et remittetur tibi,.
凡是完全为不耐烦而生的人,谁会哪怕一次宽恕他的兄弟呢,更不用说七次和七十七次了? 因为如果他不预先消除愤怒,切除作为不耐烦之脉管的顽固与苦涩,他同他的对手一起走向裁判官时,又怎么可能通过和解来解决这一纠纷呢? 如果你因缺乏耐心而固执于受到的侵害,你又如何宽恕人,且让你自己也得到宽恕呢?
si tenax iniuriae per absentiam patientiae fueris? nemo conuulsus animum in fratrem suum munus apud altare perficiet, nisi prius, reconciliando fratri l\'euersus, ad patientiam fuerit.
凡是对兄弟心怀激愤的人,若不预先通过与兄弟和解而转回、归向耐心,他就绝不能在祭坛前完成他的献祭。
sol super iram nostram si occiderit, periclitamur.
如果太阳在我们的愤怒中下落,我们就会处于危险之中。
non licet nobis una die sine patientia manere.
我们不被允许在没有耐心的情况下度过一天。
atenim cum omnem speciem salutaris disciplinae gubernet, quid mirum, quod etiam paenitentiae ministrat? solita lapsis subuenire, haec expectat, haec exoptat, haec exorat paenitentiam quandoque inituris salutem.
然而,既然耐心支配着救治性规律的一切形式,那么它同样服务于悔改,又有什么可奇怪的呢? 这一习惯于救助堕落者的耐心,正在等待、热切期盼并恳求为那些终将走向悔改的人带来救赎。
quantum boni utrique confert, cum disiuncto matrimonio — ex ea tamen causa, qua licet seu uiro seu feminae a diuiduitatis perseuerantia sustineri — alterum adulterum non facit alterum emendat.
当婚姻破裂时 ——然而,这必须是因为允许丈夫或妻子通过忍耐离别状态来维持的缘故——它不使一方成为奸淫者,而使另一方得到悔改,这为双方带来了多么大的善处。
sic et illis dominicarum similitudinum exemplis de paenitentia saluis adest: erroneam ouem patientia pastoris requirit et inuenit — nam impatientia unam facile contemneret, sed laborem inquisitionis patientia suscipit - et humeris insuper aduehit, baiulus patiens, peccatricem derelictam; illum quoque prodigum filium patientia patris et recipit et uestit et pascit et apud impatientiam irati fratris excusat.
同样,在那些关于悔改的、保持得完好无损的主的譬喻的例子中,耐心也在场:牧人的耐心寻找并找到了迷失的羊—— 因为若是不耐烦,很容易就会放弃这一只,而耐心却承担了寻找的劳苦——并且作为一个耐心的背负者,还将这只被遗弃的罪羊扛在肩上;对于那个浪子,也是父亲的耐心既接纳他、又给他穿衣、给他食物,并在发怒的兄弟的不耐烦面前为他辩护。
saluus est igitur qui perierat, quis paenitentiam iniit; paenitentia non periit, quia patientiam inuenit.
因此,那曾失落的人得救了,因为他走向了悔改;悔改没有落空,因为他找到了耐心。
iam dilectio, summum fidei sacramentum, Christiani nominis thesaurus, quam apostolus totis uiribus sancti spiritus commendat, cuius nisi patientiae disciplinis eruditur? dilectio, inquit, magnanimis est: id a patientia sumit.
现在,作为信仰之最高奥秘、基督徒之名的宝藏、使徒以圣灵之全部力量予以推荐的爱,若非通过耐心的规律,又是被什么所教导的呢? 他说,爱是宽容的:这是它从耐心中汲取的。
benefica est: malum patientia non facit.
爱是仁慈的:耐心不作恶。
non aemulatur: id quidem patientiae proprium est.
爱不嫉妒:这确是耐心所特有的。
nec proteruum sapit: modestiam de patientia traxit.
爱不作无礼的事:它从耐心那里获得了谦逊。
non inflatur, non proteruit: non enim ad patientiam pertinet.
爱不自大,不张狂:因为这些不属于耐心。
nec sua requirit: suffert ** sua, dum alteri prosit.
爱不求自己的益处:只要能益于他人,它就忍受自己的损失。
nec incitatur: ceterum quid impatientiae reliquisset? ideo, inquit.
爱不轻易发怒:否则,它还会给不耐烦留下什么呢?
dilectio omnia sustinet, omnia. tolerat, utique quia patiens.
因此他说,爱凡事包容,凡事忍耐,这当然是因为它具有耐心。
merito ergo numquam excidet.
因此,爱永不败落是理所当然的。
nam cetera euacuabuntur consummabuntur exhaurientur: linguae scientiae prophetiae, permanent autem fides spes dilectio: fides, quam Christi patientia induxit, spes, quam hominis patientia expectat, dilectio, quam deo magistro patientia comitatur.
因为其他的事都将归于无用、终结和穷尽:无论是方言、知识还是预言;而如今常存的有信、望、爱:信,是基督的耐心所引入的;望,是人类的耐心所期待的;爱,是以神为教师而由耐心所伴随的。
§13Usque huc de patientia tantum simplici et uniformi et tantum in animo constituta, cum eandem etiam in corpore demerendo domino multipliciter adlaboremus, utpote quae ab ipso domino in corporis quoque uirtute edita est, siquidem rector animus facile communicat spiritus inuecta cum habitaculo suo.
到此为止,我们仅仅谈论了那纯粹而单一的、仅确立在心灵中的耐心,而为了博得主的恩顾,我们也在身体上以多种方式为这同一耐心而劳碌,因为这是主自己也在身体的德行中所展现出来的,因为作为主宰的心灵很容易将灵性的输入与其住处(身体)共享。
quae igitur negotiatio patientiae in corpore? inprimis adflictatio carnis, hostia domino placatoria per humiliationis sacrificium, cum sordes cum angustia uictus domino libat, contenta simplici pabulo puroque aquae potu, cum ieiunia coniungit, cum cineri et sacco inolescit.
那么,身体中耐心的操练是什么呢? 首先是肉体的苦修,这是通过谦卑的祭献向主献上的和解祭,当它将污垢与饮食的匮乏奉献给主,仅满足于简素的食物和纯净的水,当它结合禁食,当它习惯于灰烬与粗麻衣时。
haec patientia corporis precationes commendat, deprecationes adfirmat; haec aures Christi (et) dei aperit, seueritatem dispergit. clementiam elicit.
这种身体的耐心推荐了祈求,坚固了叹愿;它开启了基督与神的耳朵,驱散了严厉,引出了仁慈。
sic ille rex Babylonius offenso domino cum squalore et paedore septenni ab humana forma exulasset, immolata patientia corporis sui et regnum recuperauit et. quod optabilius homini est, satis deo fecit.
正如那位巴比伦国王在触怒主之后,曾在污秽与恶臭中被驱逐出人类形态达七年之久,但他通过献上自己身体的耐心,既收复了国土,又做出了符合神意的事,这对于人来说是更可企及的。
iam si altiores et feliciores gradus corporalis patientiae digeramus, eadem sanctitati quoque praecurat continentiam carnis: haec et uiduam tenet et uirginem adsignat et uoluntarium spadonem ad regna caeli leuat.
现在,如果我们列举身体耐心的更高且更幸福的阶梯,这同一耐心也为圣洁预备了肉体的节制:它既守护寡妇,又圣别处女,还将自愿的阉人提升到天国。
quod de uirtute animi uenit in carne perficitur.
那源于心灵美德的,在肉体中得以完成。
carnis patientia in persecutionibus denique proeliatur.
肉体的耐心最终在迫害中战斗。
si fuga urgeat, incommoda fugae caro militat.
如果逃亡迫在眉睫,肉体就会与逃亡的种种不便交战。
si et carcer praeueniat, caro in uinculis, caro in ligno, caro in solo; illa et in paupertate lucis, illa et in penuria mundi.
如果牢狱先期而至,肉体便在锁链中,肉体在木枷中,肉体在地上;它既在光明的匮乏中,又在物质的穷困中。
cum uero producitur ad experimentum felicitatis, ad occasionem secundae intinctionis, ad ipsum diuinae sedis ascensum, nulla plus illic quam patientia corporis.
然而,当它被带去接受幸福的考验、接受第二次洗礼的机会、直至登上神圣宝座本身时,那里除了身体的耐心外,没有更有效的了。
si spiritus promptus, sed caro infirma, ubi salus spiritus sine patientia et carnis ipsius? at cum hoc dominus de carne dicit, infirmam pronuntians, quid ei firmandae opus sit, ostendit, patientia scilicet aduersus omnem subuertendae fidei uel puniendae paraturam, ut uerbera, ut ignem, ut crucem bestias gladium constantissime toleret, quae prophetae, quae apostoli sustinendo uicerunt. .
如果灵固然愿意,肉体却软弱了,那么若无肉体自身的耐心,灵的救赎又在何处呢? 但是,当主谈及肉体并宣布其软弱时,他指明了使肉体坚固所需要的是什么,即面对一切颠覆或惩罚信仰的准备——如鞭笞、烈火、十字架、猛兽和利剑——时所具有的耐心,使肉体能够最坚定地予以忍受,而预言者与使徒们正是通过忍受这些而战胜了它们。