§10Est et alius summus impatientiae stimulus ultionis libido, negotium curans aut gloriae aut malitiae.
绝不耐烦的另一个最大刺激是复仇的欲望,它关注着虚荣或恶意的事务。
sed et gloria ubique uana et malitia numquam non domino odiosa, hoc quidem loco cum maxime, cum alterius malitia prouocata superiorem se in exsequenda ultione constituit et remunerans nequam duplicat quod semel factum est ultio penes errorem solacium uidetur doloris, penes ueritatem certamen redarguitur malignitatis.
但虚荣在任何地方都是空虚的,而恶意始终为主所憎恶,在此处尤甚,因为被他人的恶意挑衅所激发的[自身恶意],在实行复讐时自以为高人一等,并以恶报恶,使已然发生一次的事加倍。 复仇在谬误看来,似乎是对悲伤的慰藉;但在真理看来,它被揭露为恶意的竞争。
quid enim refert inter prouocantem et prouocatum, nisi quod ille prior in maleficio deprehenditur, at ille posterior? tamen uterque laesi hominis domino reus est, qui omne nequam et prohibet et damnat.
因为在挑衅者和被挑衅者之间,除了前者在恶行中先被发现而后者后被发现之外,还有什么区别呢? 然而,两者因伤害人类而在主面前同属有罪,而主禁止并谴责一切邪恶。
nulla in maleficio ordinis ratio est, nec locus secernit quod similitudo coniungit.
在恶行中,并无先后顺序的考量,相似性所联结的,位置并不能将其割裂。
par factum par habet meritum.
相同的行为具有相同的报应。
absolute itaque praecipitur malum malo non rependendum.
因此,绝对应当遵守不以恶报恶的诫命。
quomodo id obseruabimus, si fastidientes * in fastidio ultionis non erimus? quem autem honorem litabimus domino deo, ei nobis arbitrium defensionis arrogauerimus? nos putres, uasa fictilia! seruulis nostris adsumentibus sibi de conseruis ultionem grauiter offendimur eosque, qui nobis patientiam obtulerint suam, ut memores humilitatis seruitutis suae, dominici honoris diligentes non probamus modo, sed ampliorem, quam ipsi sibi praesumpsissent, satisfactionem facimus.
如果我们虽然厌恶[他人的恶],却不处于对复仇的厌恶之中,我们又将如何遵守这一点呢? 如果我们将防卫的裁判权据为己有,我们又将向主神奉献怎样的荣耀呢? 我们这些腐朽之人,泥塑的器皿啊! 当我们的家仆对同为仆人者私自实行复仇时,我们深感愤慨;而对于那些向我们展现了他们的耐心、记住自己身为仆役之卑微并维护主人尊严的人,我们不仅认可他们,而且对他们给予比他们自己所敢希求的还要更大的补偿。
id nobis in domino tam iusto ad aestimandum, tam potenti ad perficiendum periclitatur? ** hoc se nobis repromittit dicens: uindictam mihi, et ego uindicabo, id est: patientiam tibi, et ego patientiam remunerabo.
难道在评价时如此公正、实行时如此强力的主那里,这件事情对我们来说会面临危险吗? 主向我们作此承诺,说:“复仇在我,我必报应。 ”也就是说:“赐你以耐心,而我必回报这耐心。
cum enim dicit: nolite iudicare, ne iudicemini, nonne patientiam flagitat? quis enim non iudicabit alium, nisi qui patiens erit non defendendi? quid ergo credimus iudicem illum, si non et ultorem? quis idcirco iudicat, ut ignoscat? ac si ignoscet, tamen iudicantis impatientiam cauerit et honorem unici iudicis [id est dei] abstulerit.
”因为当他说“不要审判,免得你们被审判”时,难道不是在要求耐心吗? 因为若非那些耐于不自我辩护的人,谁又不会去审判他人呢? 既然如此,如果主不也是复仇者,我们又怎能相信他是审判者呢? 有谁是为了宽恕才去审判的呢? 而且,即使主予以宽恕,也还是犯了审判者的不耐烦,并夺取了唯一审判者的荣耀。
quantos uero casus huiusmodi impatientia incursare consueuit! quotiens paenituit defensionem! quotiens instantia eius deterior inuenta est causis suis! quoniam nihil impatientia susceptum sine impetu transigi nouit, nihil impetu actum non aut offendit aut corruit aut praeceps abit.
事实上,这种不耐烦惯常陷入多少灾祸之中! 复仇曾多少次令人追悔莫及! 其执拗的手段被发现比其起因还要糟糕,这样的情况发生了多少次! 因为凡是由不耐烦所承担的事,没有一件懂得如何在没有冲动的情况下完成,而凡是凭借冲动所做的事,没有一件不暴露出破绽、不崩溃,或者不走向毁灭的。
iam si leuius defenderis, insanies, si uberius, oneraberis.
此时,如果你复仇得太轻微,你会因不满而发狂;如果复仇得过度,你又会背负重担。
quid mihi cum ultione, cuius modum regere non possum per impatientiam doloris? quodsi patientiae incubabo, non dolebo; si non dolebo, ulcisci non desiderabo.
既然我因悲伤的不耐烦而无法克制其限度,复仇与我又有什么关系呢? 然而,如果我专心于耐心,我就不会悲伤;如果我不悲伤,我就不会渴望复仇。
§11Post has principales impatientiae materias ut potuimus regestas quid inter ceteras euagemur, quae domi, quae foris? lata atque diffusa est operatio mali multiplicia aspidum incitamenta, iaculantis, et modo paruula modo maxima.
在我们尽己所能地列举了这些不耐烦的主要根源之后,我们又何必在其他那些存在于家内或家外的事务中迷失方向呢? 恶者的作为是广泛而蔓延的,他投掷出各种如蝮蛇般的挑衅,时而极微小,时而极巨大。
si paruula de sua mediocritate contemnas, maximis pro sua exuperantia cedas.
如果你因其微不足道而轻视微小的挑衅,你就应当因其势不可挡而屈服于极大的挑衅。
ubi minor iniuria, ibi nulla necessitas impatientiae.
在侵害较小的地方,绝无不耐烦的必要。
at ubi maior iniuria, ibi necessarior iniuriae medela, patientia.
但在侵害较大的地方,作为侵害药方的耐心便更为必要。
certemus igitur quae a malo infliguntur sustinere, ut hostis studium aemulatio nostrae aequanimitatis eludat.
因此,让我们努力承受那些由恶者所施加的事物,好让由于我们对平心静气的追求,使敌人的图谋落空。
si uero quaedam ipsi in nos aut imprudentia aut sponte etiam superducimus, aeque patienter obeamus quae nobis imputamus.
但是,如果我们因为不慎、甚至自愿将某些事情招致自己身上,我们也当同样耐心地承担我们归咎于自己的事情。
quodsi a domino nonnulla credimus incuti, cui magis patientiam quam domino praebeamus? quin insuper gratulari [et gaudere] nos docet dignatione diuinae castigationis.
而如果我们相信某些事情是由主所加予的,我们又更该向谁展现出超过向主的耐心呢? 甚至不仅如此,主还教导我们要因神圣惩戒的降尊屈尊而感到庆幸[和喜乐]。
ego, inquit, quos diligo castigo.
他说:“凡我所疼爱的,我都惩罚。
o seruum illum beatum, cuius emendationi dominus instat, cui dignatur irasci, quem admonendi dissimulatione non decipit! undique igitur adstricti sumus officio patientiae administrandae, qua aequa ex parte aut erroribus nostris aut mali insidiis aut admonitionibus domini interuenimus.
”噢,那幸福的仆人啊! 为了他的改正,主紧追不舍,并乐于向他发怒,而不用假装不予警告来欺骗他! 因此,我们在方方面面都被实行耐心的义务所束缚,通过这耐心,我们得以平等地应对我们自己的过错、恶者的阴谋或主的警告。
eius officii magna merces, felicitas scilicet.
这一义务的赏赐是巨大的,即幸福。
quos enim felices dominus nisi patientes nuncupauit dicendo: beati pauperes spiritu, illorum est enim regnum caelorum? nullus profecto spiritu pauper nisi humilis.
因为,当主说“灵里贫穷的人有福了,因为天国是他们的”时,除了那些耐心的普通人之外,他还称谁为幸福呢? 实际上,若非谦卑之人,断无灵里贫穷者。
quis autem humilis nisi patiens? quia nemo subicere sese potest sine prima patientia subiectionis ipsius.
而若非耐心之人,谁又是谦卑的呢? 因为没有最初对服从本身的耐心,谁也不能使自己服从。
beati, inquit, flentes atque lugentes.
他说:“哀恸的人有福了。
quis talia sine patientia tolerat? itaque talibus et aduocatio et risus promittitur.
”谁能在没有耐心的情况下容忍这些事呢? 因此,对于这样的人,安慰与欢笑被许诺了。
beati mites.
“温和的人有福了。
hoc quidem uocabulo impatientes non licet omnino censeri.
”事实上,在这名称之下,绝不容许将不耐烦之人列入。
item cum pacificos eodem titulo felicitatis notat et filios dei nuncupat, numquid impatientes pacis adfines? stultus hoc senserit.
同样,当主以相同的幸福称号来标志使人和睦的人,并称他们为神的儿子时,难道不耐烦之人会与和平亲近吗? 唯有愚者才会这样认为。
cum uero gaudete et exultate dicit, quotiens uos maledicent et persequentur, merces enim uestra plurima in caelo, id utique non [exultationis] impatientiae pollicetur, quia nemo in aduersis exultabit, nisi ante contempserit ea.
而当他说,每当人们诅咒并迫害你们时,“应当欢喜快乐,因为你们在天上的赏赐是大的”,这绝不是许诺给不耐烦的,限制其不耐烦,因为除非先轻视逆境,否则谁也不会在逆境中欢喜快乐。
nemo contemnet, nisi patientiam gesserit.
而除非实践了耐心,否则谁也不会轻视。