Humanitext Reader

特土良 · 论希腊斗篷 §4#2

服饰虚荣的批判与作为智慧象征的斗篷

第 5 段,共 7 段 · 拉丁语

内容简介

本段通过亚历山大和恩培多克勒的例证谴责改变装束的虚荣,哀叹因着装不当导致的社会地位与道德界限的崩溃,并宣告斗篷(pallium)作为基督徒智慧的真正化身,超越了异教的一切迷信。

§4#2Nec(??)tepidior vis vanae quoque gloriae mutandis induviis, etiam viro salvo.
即使在男性的性别得以保留的情况下,改变装束所带来的虚荣力量也同样没有降温。
Calor est omnis affectus; verum cum in affectationem flabellatur, iam de incendio gloriae ardor est.
所有的激情都是热量;但当它被扇成虚饰时,它就已经是由虚荣之火产生的炽热。
Habes igitur ex isto fomite aestuantem magnum regem, sola gloria minorem.
因此,你看到一位伟大的国王在这炉火中备受煎熬,他仅在虚荣心上显得渺小。
Vicerat Medicam gentem, et victus est Medica veste.
他征服了米底人,却被米底人的衣服所征服。
Triumphalem cataphracten amolitus in captiva sarabara decessit; pectus squamarum signaculis disculptum textu pellucido tegendo nudavit, anhelum adhuc ab opere belli, et ut mollius, ventilante serico extinxit.
他脱下凯旋的铠甲,沦落到穿着俘虏的裤子中;他用透明的织物覆盖,从而暴露了那刻有鳞片印记的胸膛,并用扇动的丝绸抚平了那因战争而依然喘息的胸口,使其更加舒适。
Non erat satis animi tumens Macedo, ni illum etiam vestis inflatior delectasset; nisi quod et philosophi, puto, ipsi aliquid eiusmodi affectant.
如果不是更膨胀的衣服也取悦了马其顿人,他的心就还不够自负;不过,我想哲学家们自己也在追求类似的东西。
Audio enim et in purpura philosophatum.
因为我听说有人身穿紫衣讲授哲学。
Si philosophus in purpura, cur non et in baxa? Tyrium calciari nisi auro minime Graecatur.
如果哲学家穿紫衣,为什么不也穿草鞋呢? 穿戴泰尔紫红的鞋子,除非有黄金装饰,否则根本算不上希腊式的奢侈。
Dicet, Atquin alius et sericatus et crepidam aeratus incessit.
有人会说:“但另一个人既身穿丝绸,又脚踏铜鞋行路。
Digne quidem, ut bacchantibus indumentis aliquid subtinniret, cymbalo incessit.
”确实很配,为了让某种声音与他那狂欢的衣服相和谐,他像戴着钹一样行路。
Quod si iam tunc locorum Diogenes de dolio latraret, non coenulentis pedibus, ut tori Platonici sciunt, sed omnino totum Empedoclem in adyta Cloacinarum detulisset, ut qui se caelitem delirarat sorores prius suas, dehinc homines deus salutaret.
但是,如果当时第欧根尼从他的桶里向外吠叫,他不仅会用泥泞的双脚——正如柏拉图的躺椅所知——而且会把整个恩培多克勒彻底拖进下水女神的深渊,好让这个妄想自己是天神的人,先作为神向他的姐妹们问候,然后再向人类问候。
Tales igitur habitus qui de natura et modestia transferunt et acie figere et digito destinare et nutu tradere merito sit.
因此,那些背离天性和端庄而改变这种装束的人,理应受到严厉的注视、手指的指点和点头的示意。
Prorsus si quis Menandrico fluxu delicatam vestem humi protrahat, audiat penes se quod dicit comicus, Qualem demens iste chlamydem disperdit? Enimvero iam dudum censoriae intentionis episcynio disperso, quantum denotatui, passivitas offert libertinos in equestribus, subverbustos in liberalibus, dediticios in ingenuis, rupices in urbanis, scurras in forensibus, paganos in militaribus: vespillo, leno, lanista tecum vestiuntur.
确实,如果有人以米南德式的放荡将精致的衣服拖在地上,他应该在身边听到喜剧作家所说的话:“那个疯子毁掉了多么好的斗篷啊! ”事实上,监察官严厉监管的幕布早已被撕碎,无秩序给谴责提供了多么宽广的余地:骑士阶层中混入了被释奴,自由人中混入了受过鞭笞的奴隶,自由人中混入了投降者,市民中混入了粗野之辈,法庭上混入了小丑,军人中混入了平民:尸体搬运工、拉皮条者、角斗士教头都与你穿着同样的衣服。
Converte et ad feminas.
再看看女性。
Habes spectare, quod Caecina Severus graviter senatui impressit, matronas sine stola in publico.
你可以看到蔡奇纳·塞维鲁向元老院严正指出的一点:贵妇们在公共场合不穿长袍。
Denique Lentuli auguris consultis, quae ita sese exauctorasset, pro stupro erat poena; quoniam quidem indices cusodesque dignitatis habitus, ut lenocinii factitandi impedimenta, sedulo quaedam desuefecerant.
最后,根据占卜官伦图卢斯的决议,对于如此放弃自身尊严的女性,其惩罚相当于通奸罪;因为某些女性为了便于常习卖淫,刻意废弃了作为尊严标志和守护者的装束。
At nunc in semetipsas lenocinando, quo planius adeantur, et stolam et supparum et crepidulum et caliendrum, ipsas quoque iam lecticas et sellas, quis in publico quoque domestice ac secrete habebantur, eieravere.
但现在,为了让自己更容易被接近,她们通过自甘堕落来取悦他人,不仅抛弃了长袍、轻便斗篷、鞋子和假发,甚至也抛弃了轿子和椅子,而过去即使在公共场合,她们也是在其中保持家庭式的隐秘的。
Sed alius extinguit sua lumina, alius non sua accendit.
然而,有人熄灭了自己的光芒,有人却点亮了不属于自己的光芒。
Aspice lupas, popularium libidinum nundinas, ipsas quoque frictrices, et si praestat oculos abducere ab eiusmodi propudiis occisae in publico castitatis, aspice tamen vel sublimis, iam matronas videbis.
看看娼妇们、大众情欲的交易市场,以及那些放荡的女人。 即使最好将目光从这种在公共场合被扼杀的贞操的耻辱中移开,但你还是朝高处看吧,你会看到贵妇人。
Et cum latrinarum antistes sericum ventilat, et immundiorem loco cervicem monilibus consolatur, et armillis, quas ex virorum fortium donis ipsae quoque matronae temere usurpassent, omnium pudendorum conscias manus inserit, impuro cruri purum aut mulleolum inducit calceum, cur istos non spectas, vel illos item habitus qui novitati suae stare religionem mentiuntur? cum ob cultum omnia candidatum et ob notam vittae et privilegium galeri Cereri initiantur, cum ob diversam affectionem tenebricae vestis et tetrici super caput velleris in Bellonae mentes fugantur, cum latioris purpurae ambitio et Galatici ruboris superiectio Saturnum commendat? Cum ipsum hoc pallium morosius ordinatum et crepidae Graecatim Aesculapio adulantur, quanto tunc magis arguas illud et urgeas oculis, etsi iam simplicis et inaffectatae, tamen superstitionis reum? Enimvero cum hanc primum sapientiam vestit quae vanissimis superstitionibus renuit, tunc certissime pallium super omnes exuvias et peplos augusta vestis, superque omnes apices et tutulos sacerdos suggestus.
当厕所的女司祭挥舞着丝绸,用项链抚慰着比那个地方更肮脏的脖子,并将那双深谙所有可耻行径的手伸进手镯里(这些手镯曾是勇敢男子的赠礼,连贵妇人自己也曾不敢轻易佩戴),在不洁的腿上套上干净或红色的鞋子时,你为什么不看着他们,或者同样看着那些伪称因其新奇而使宗教得以存续的装束? 当人们为了纯白色的装束、发带的标志和神官帽的特权而加入 Ceres 的秘仪时;当由于相反的情感,人们因一件阴暗的衣服和头上阴郁的羊毛而被驱入 Bellona 的疯狂中时;当对更宽紫边的野心和披上加拉太红色斗篷使 Saturn 受到推崇时。 当这件精心整顿的斗篷本身和希腊式的鞋子向 Aesculapius 谄媚时,你那时该多么更加指责它,并用眼睛逼视它——即使它背负着一种简单且不造作的迷信之罪? 然而,当这件斗篷首先包裹住拒绝最虚妄迷信的“那门智慧”时,那么最确定的是,斗篷便成了凌驾于一切战利品和礼服之上的庄严之服,也成了超越一切神官帽和发髻的祭司讲坛。
Deduc oculos, suadeo, reverere habitum, unius. interim erroris tui renuntiatorem.
我建议你低下眼睛,尊敬这件衣服,它暂时宣告了你唯一的错误。

词汇与语法注释

  1. §4#2sola gloria minorem — gloria 是比较夺格,修饰 minorem(比较级 minor 的阳性单数宾格)。这句话表达了辛辣的讽刺,即亚历山大大帝仅在“虚荣”这一点上显得比别人渺小(即逊色于他人)。
  2. §4#2ut qui se caelitem delirarat — ut qui 引导一个表示原因或特征的关系从句(“作为一个……的人”),此处配有直陈式过去完成时 delirarat。在古典拉丁语中此类结构通常要求接虚拟式,而此处直陈式的用法则是后期拉丁语的典型特征。
  3. §4#2quantum denotatui, passivitas offert — passivitas(无秩序、混杂)是主句的主语,offert 是主动词。quantum 引导作 offert 宾语的名词短语,而 denotatui 则作目的与格(或双重与格中的一个),意为“为了非难/谴责”。整个结构意在说明这种社会无秩序状态给非难提供了多么丰富的内容。

引用这一段

特土良, 论希腊斗篷 §4#2. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa022.humanitext-lat1:4%232

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。