§4#1Quid nunc, si est Romanitas omni salus, nec honestis tamen admodum Graeci estis? Aut, ni ita est, unde gentium in provinciis melius exercitis, quas natura agro potius eluctando commodavit, studia palaestrae, male senescentia et cassum laborantia, et lutea unctio et pulverea volutatio et arida saginatio? unde apud aliquos Numidas etiam equis caesariatos iuxta cutem tonsor et cultri vertex solus immunis? unde apud hirtos et hirsutos tam rapax ab ala resina, tam furax a mento volsella? Prodigium est haec sine pallio fieri.
现在,如果罗马风尚是对所有人的拯救,而你们作为希腊人却又并非十分高尚,那又将如何? 或者,如果并非如此,在那些自然更愿提供给人们开垦农田的、开发得更好的行省中,究竟是从哪里引来了那让身体衰老、徒劳无功的体育馆锻炼,以及泥泞的涂油、尘土中的打滚和干燥的肥育? 又是在一些甚至拥有像马鬃般长发的努米底亚人中,究竟是从哪里引来了贴近皮肤修剪的理发师,而仅有头顶免受刀刃之灾? 又是在那些多毛而粗糙的人们中,究竟是从哪里引来了从腋下强力夺走毛发的树脂,以及从下巴悄悄拔去胡须的毛镊? 这些事情竟然在没有帕利乌姆的情况下发生,真是一桩奇事。
Illius est haec tota res Asiae.
这整套行径都属于那个帕利乌姆,或者属于亚洲。
Quid tibi, Libya et Europa, cum xysticis munditiis, quas vestire non nosti? Revera enim quale est Graecatim depilari magis quam amiciri? Habitum transferre ita demum culpae prope est, si non consuetudo, sed natura mutetur.
利比亚和欧洲啊,你们与那些你们不知如何穿戴的体育场式的整洁,究竟有什么关系? 因为事实上,比起以希腊式的方式着装,却更以希腊式的方式脱毛,这究竟算是什么样子? 改变装束之所以接近于过错,仅在被改变的不是习俗而是天性的情况下。
Sat refert inter honorem temporis et religionem.
时代的体面与宗教信仰之间有着充分的区别。
Det consuetudo fidem tempori, natura deo.
让习俗对时代保持忠诚,天性对上帝保持忠诚。
Naturam itaque concussit Larissaeus heros in virginem mutando, ille ferarum medullis educatus (unde et nominis concilium, quandoquidem labiis vacuerat ab uberum gustu), ille apud rupicem et silvicolam et monstrum eruditorem scrupea schola eruditus.
因此,拉里萨的英雄通过化身为处女而动摇了天性,他曾靠野兽的骨髓养育(由此也产生了他名字的契合,因为他的双唇从未品尝过乳房的滋味),他在那个粗野、居于森林的怪物导师手下,在粗砺的学校中接受教育。
Feras si in puero matris sollicitudinem patiens, certe iam histriculus, certe iam virum alicui clanculo functus adhuc sustinet stolam fundere, comam struere, cutem fingere, speculum consulere, collum demulcere, aurem quoque feratu effeminatus; quod illi apud Sigeum strongyla servat.
即使你容忍一个男孩承受母亲的焦虑,但他——确实已经长了体毛,确实已经暗中为某人履行了男人的职责——仍然甘愿让长袍飘动、整理发型、修饰皮肤、对照镜子、抚摸颈部,甚至连耳朵也因穿孔而变得女性化;这正是他在锡盖乌姆的圆形陵墓为他保存的形象。
Plane postea miles est;
显然,此后他成了一名士兵,因为必要性恢复了他的性别。
necessitas enim reddidit sexum. De praelio sonuerat, nec arma longe.
战斗的号角已经响起,武器近在咫尺。
Ipsum, inquit, ferrum virum attrahit.
他说:“铁器本身就吸引着人。
Ceterum si post incentivum quoque puellam perseverasset, potuit et nubere.
”不过,如果在战斗发起之后他仍坚持做个女孩,他甚至还可以出嫁。
Ecce itaque mutatio.
瞧,这就是改变。
Monstrum equidem geminum, de viro femina, mox de femina vir, quando neque veritas negari debusset neque fallacia confiteri.
这确实是个双重怪物:从男人变成女人,随后又从女人变成男人,因为当时既不该否认真相,也不该承认欺骗。
Uterque habitus mutandi malus, alter adversus naturam, alter contra salutem.
改变装束的两种方式都是糟糕的:一种违背天性,另一种违背安全。
Turpius adhuc libido virum cultu transfiguravit quam aliqua materna formido, tametsi adoratur a vobis qui erubescendus est, scytalosagittipelliger ille qui totam epitheti sui sortem cum muliebri cultu compensavit.
比起某种母亲的恐惧,情欲以女性的装束将一个男人塑造成了更可耻的模样,尽管你们崇拜着那个令人羞愧的人——那个带着木棒、箭矢和兽皮的家伙,他用女性的装束抵消了他所有称号的分量。
Tantum Lydiae clanculariae licuit, ut Hercules in Omphale, et Omphale in Hercule prostitueretur.
那个秘密的吕底亚女人竟获得了如此大的特权,以至于赫拉克勒斯沦为翁法勒,翁法勒也沦为赫拉克勒斯。
Ubi Diomedes et cruenta praesepia? ubi Busiris et bustruaria altaria? ubi Geryon ter unus? Cerebris adhuc eorum clava foetere malebat, cum unguentis offenderetur.
迪奥墨得斯和血淋淋的马槽在哪里? 布西里斯和屠宰公牛的祭坛在哪里? 三位一体的革律翁在哪里? 当他的木棒被香膏触犯时,它仍宁愿散发出他们脑浆的恶臭。
Vetus iam Hydrae Centaurorumque sanguis in sagittis pumice spiculi excludebatur, insultante luxuria, ut post monstra transfixa coronam forsitan suerent.
箭矢上那已陈旧的许德拉和半人马的血迹被用轻石从箭头磨去,奢侈在一旁嘲弄着,好让他们在射穿怪物之后,或许还能缝制一顶桂冠。
Ne sobriae mulieris quidem aut viraginis alicuius scapulae sub exuvias bestiae tantae introire potuissent nisi diu mollitas et evigoratas et exodoratas (quod apud Omphalen balsamo aut telino spero factum; credo et iubas pectinem passas), ne cervicem enervem inureret sciria leonina.
哪怕是一个清醒的妇人或某个女中豪杰的肩膀,也无法钻进如此庞大的兽皮之下,除非那兽皮早已被长期软化、去势并消除了异味(我希望在翁法勒那里是用香脂或特利努姆香油做到的;我相信连鬃毛也经历过梳理),免得那狮皮的粗砺灼伤了软弱的脖颈。
Hiatus crinibus infarsus, genuini inter antias adumbrati, tota oris contumelia mugiret, si posset.
那塞满头发的张着的兽口,那隐没在额发之间的槽牙,如果能够的话,定会为这整张脸所受的屈辱而发出怒吼。
Nemaea certe, si quis loci genius, ingemebat; tunc enim se circumspexit leonem perdidisse.
内墨阿——如果那地方有守护神的话——定在痛苦呻吟;因为那时她环顾四周,发现自己失去了那只狮子。
Qualis ille Hercules in serico Omphales fuerit, iam Omphale in Herculis scorto designata descripsit.
赫拉克勒斯身穿翁法勒的丝绸时是何等模样,已被身披赫拉克勒斯兽皮亮相的翁法勒描绘了出来。
Sed et qui ante Tyrinthium accesserat, pugil Cleomachus, post Olympiae cum incredibile mutatu de masculo fluxisset, intra cutem caesus et ultra, inter Fullones iam Novianos coronandus, meritoque mimographo Lentulo in Catinensibus commemoratus, utique sicut vestigia cestuum viriis occupavit, ita et endromidis solocem aliqua multicia synthesi extrusit.
但是在底林斯人之前走上这条路的拳击手克莱奥马科斯,后来在奥林匹亚经历了一场令人难以置信的变化,从阳刚之气中堕落,在皮肤内外都被割伤,如今只能在诺维乌斯的《缩充工》中加冕,并被模仿剧作家伦图卢斯在《卡蒂纳人》中理所当然地提及;他确实就像用手镯填满皮带扣的痕迹一样,用某种轻薄的女装取代了粗糙的运动斗篷。
Physconem et Sardanapalum tacendum est. qui nisi insignes libidinum, alias reges nemo nosset.
至于皮斯孔和萨尔达那帕拉,我们必须保持沉默,若非因为他们臭名昭著的情欲,否则没人会知道他们曾是国王。
Tacendum autem, ne quid et illi de Caesaribus quibusdam vestris obmussitent pariter propudiosis, ne caninae forte constantiae mandatum sit impuriorem Physcone et molliorem Sardanapalo Caesarem designare et quidem Subneronem.
然而,必须保持沉默,免得他们也对你们某些同样无耻的凯撒皇帝们嘟囔些什么,也免得犬儒式的坚定被赋予了这样的任务:去指出一个比皮斯孔更不洁、比萨尔达那帕拉更柔弱的凯撒,而且还是个“准尼禄”。