§2Sit nunc aliunde res, ne Poenicum inter Romanos aut erubescat aut doleat.
现在让事情来自别处,以免在罗马人中的迦太基人感到羞愧或悲伤。
Certe habitum vertere naturae totius sollemne munus est.
当然,改变装束是整个自然庄严的职能。
Fungitur et ipse mundus interim iste quem incumbimus.
我们所居住的这个世界本身在目前也在履行这一职能。
Viderit Anaximander, si plures putat, viderit, si quis uspiam alius, ad Meropas, ut Silenus penes aures Midae blatit, aptas sane grandioribus fabulis.
如果阿那克西曼德认为有多个世界,那就让他去考虑吧;如果在梅罗皮斯人那里还有其他人如此认为,就像西勒诺斯在米达斯的耳边唠叨的那样,这些确实适合更宏大的神话,那就让他们去考虑吧。
Sed et si quem Plato aestimat, cuius imago hic sit, etiam ille habeat necesse est proinde mutare.
但是,即使柏拉图推崇某个世界,而这个世界是它的模像,那个世界也同样必须改变。
Quippe si mundus ex diversis substantiis officiisque constabit, ad formam eius quod mundus hic est; neque enim mundus, si non ut mundus proinde.
因为如果世界由不同的实体和职责构成,按照这个世界所是的形状;因为如果世界不像一个世界,它也就不是世界了。
Diversa in unum ex demutatione diversa sunt.
不同的事物通过改变在一体中变得不同。
Denique diversitatis discordiam vices foederant.
简而言之,交替调和了多样性的不和。
Ita mutando erit mundus omnis qui ex diversitatibus corporatus et vicibus temperatus.
因此,通过改变,每一个由多样性构成并通过交替来调和的世界都将存在。
Nostra certe metatio, quod clausis, vel in totum Homericis oculis liquet, totum versiforme est.
我们自己的领域,即使对闭着的或完全是荷马式的眼睛来说也是显而易见的,它完全是千变万化的。
Dies et nox invicem vertunt.
白昼和黑夜轮流更替。
Sol stationibus annuis, luna modulationibus menstruis variat.
太阳因每年的位置而变化,月亮因每月的盈亏而不同。
Siderum distincta confusio interdum deicit quid, interdum resuscitat.
星辰整齐的混乱有时降下某物,有时又使其复活。
Caeli ambitus nunc subdivo splendidus. nunc nubilo sordidus; aut imbres ruunt, et si qua missilia cum imbribus; dehinc substillum, et denuo sudum.
天空的周转有时在户外显得灿烂,有时因阴云而污浊;或者暴雨倾泻,以及与暴雨一同落下的任何投掷物;然后是细雨,接着又是晴空。
Sic et mari fides infamis, dum et flabris aeque mutantibus de tranquillo probum. de flustris temperatum, et extemplo de decumanis inquietat.
同样,大海的信用也是臭名昭著的,当同样变化的微风使其从平静变得温和,从波浪渐息变得适度,又突然因滔天巨浪而令人不安。
Sic et terram si recenseas temporatim vestiri amantem, prope sis eandem negare, memor viridem cum conspicis flavam, mox visurus et canam.
同样,如果你审视乐于随季节穿着的大地,当你看到它呈黄色时,记住它是绿色的,并很快就会看到它呈白色,你几乎会否认它是同一个大地。
Ceteri quoque eius ornatus quid non aliud ex alio mutant, et montium scapulae decurrendo, et fontium venae cavillando, et fluminum viae obhumando? Mutavit et totus orbis aliquando, aquis omnibus obsitus.
大地的其他装饰,由于山峦的肩膀塌陷,泉水的脉络掏空,河流的通道被埋没,又有什么不在一件接一件地改变呢? 整个世界曾经也因被所有的水覆盖而改变。
Adhuc maris conchae et buccinae peregrinantur in montibus, cupientes Platoni probare etiam ardua fluitasse.
至今,海洋的贝壳和海螺仍在山中漂泊,渴望向柏拉图证明连高山也曾漂浮过。
Sed et enatando rursus in forma mutavit rursus orbis, alius idem.
但是,通过再次浮出水面,世界在形状上再次改变,虽已不同却仍是同一个。
Mutat et nunc localiter habitus, cum situs laeditur, cum inter insulas nulla iam Delos, harenae Samos, et Sibylla non mendax, cum in Atlantico Libyam aut Asiam adaequans quaeritur, cum Italiae quondam latus Hadria Tyrrhenoque quassantibus mediotenus interceptum reliquias Siciliam facit, cum tota illa plaga discidii contentiosos aequorum coitus angustis retorquens novum vitii mari induit, non exspuentis naufragia, sed devorantis.
现在,当场所受损时,它也在局部改变着状态:当群岛之中已无提洛,萨摩斯已成沙滩,而西比拉并非说谎者时;当在大西洋中寻找相当于利比亚或亚洲的大陆时;当曾经是意大利一侧的地方,在亚得里亚海和第勒尼安海的剧烈震动中从中间被截断,使西西里成为其残余时;当分裂的整个区域将相争的海水冲突引回狭窄的海峡,给大海穿上了新的罪恶,不再吐出船只,而是将其吞噬时。
Patitur et continens de caelo aut de suo.
大陆也承受着来自天空或自身的灾难。
Aspice ad Palaestinam.
看看巴勒斯坦。
Qua Iordanis amnis finium arbiter, vastitas ingens, et orba regio, et frustra ager.
约旦河作为边界裁判者的地方,是一片巨大的荒凉,一个被遗弃的地区,一片无用的土地。
Et urbes retro, et populi frequentes, et solus audiebat.
曾经,背后有诸城市,人口众多,它被传闻为唯一的。
Dehinc, ut deus censor est, impietas ignium meruit imbres: hactenus Sodoma, et nulla Gomorrha, et cinis omnia, et propinquitas maris iuxta cum solo mortem vivit.
随后,因为神是审判者,不虔敬配得火雨:至此索多玛毁灭,戈摩尔拉不复存在,一切皆成灰烬,近旁的海洋与土地一同过着死亡的生活。
Ex huiuscemodi nubilo et Tuscia Vulsinios pristinos deusta, quo magis de montibus suis Campania speret, erepta Pompeios.
由于这种阴云,托斯卡纳也烧毁了曾经的沃尔西尼,使得坎帕尼亚在失去了庞贝之后,更应该对自己的山峦有所戒备。
Sed absit.
但愿这不会发生。
Utinam et Asia secura iam sit de soli ingluvie! Utinam et Africa semel voraginem paverit, unicis castris fraudatis expiata! Multa et alia huiusmodi detrimenta habitum orbis novavere situsque movere.
愿亚洲现在对大地的吞噬感到安全! 愿阿非利加只喂饱了一次深渊,因失去唯一的营地而得以赎罪! 许多其他类似的损失改变了世界的面貌并移动了场所。
Bellis quoque plurimum licuit.
战争也起到了极大的作用。
Sed piget tristia non minus quam regnorum vices recensere, quotiens et ista mutaverint iam inde a Nino Beli progenie; si tamen Ninus regnare primus, ut autumat superiorum profanitas.
但列举悲惨的事情,不亚于列举王国的更替,自贝路斯之子尼努斯以来,这些变动了多少次,这令人厌烦;如果尼努斯确实是第一个统治的人,正如先人的不敬所断言的那样。
Ferme apud vos ultra stilus non solet.
通常在你们那里,笔触不会超越于此。
Ab Assyriis, si forte, aevi historiae patescunt.
历史的时间大致是从亚述人开始显现的。
Qui vero divinas lectitamus, ab ipsius mundi natalibus competes sumus.
但是,我们这些经常阅读神圣书信的人,从世界本身的诞生起就是同行者。
Sed laeta iam malo, quippe et laeta mutant.
但现在我更喜欢愉快的事情,因为愉快的事情也会改变。
Denique si quid mare diluit, caelum deussit, terra subduxit, gladius detotondit, alias versura compensati redit.
总之,如果大海冲刷了什么,天空烧毁了什么,大地缩回了什么,剑削去了什么,这些都会在别处通过交换得到补偿而回来。
Nam et primitus maiorem ambitum terra cassa et vacans hominum, et sicubi aliqua gens occuparat, sibimet soli erat.
因为起初,没有人类的地球有着更大的范围,空无一人,即使有某个民族占领了某处,他们也只是自顾自地存在。
Itaque colere omnia se demum intellegens alibi stipantem copiam, alibi deserentem, runcare atque ruspare consuluit, ut inde velut ex surculis et propaginibus populi de populis, urbes de urbibus per ubique orbis pangerentur.
因此,人类终于理解必须耕作一切,看到人口在一处拥挤,在另一处荒废,便决定除草开荒,以便从此就像从嫩芽和分枝中一样,民族繁衍自民族,城市建立自城市,遍布世界各处。
Transvolavere redundantium gentium examina.
过剩民族的蜂群飞越过去。
Scythae exuberant Persas, Phoenices in Africam eructant, Romanos Phryges pariunt, Chaldaeum semen in Aegyptum educatur, dehinc cum inde transducitur, Iudaea gens est.
斯基泰人溢出成为波斯人,腓尼基人将人口吐入阿非利加,弗里吉亚人孕育了罗马人,迦勒底的种子在埃及培育,随后从那里迁移出来时,便成了犹太民族。
Sic et Herculea posteritas Temeno pariter Peloponnesum occupando producunt.
同样,赫拉克勒斯的后裔通过与特墨诺斯一同占领伯罗奔尼撒,也繁衍了后代。
Sic et Iones Nelei comites Asiam novis urbibus instruunt; sic et Corinthii cum Archia muniunt Syracusas.
同样,内琉斯的同伴伊奥尼亚人以新的城市装备了亚洲;同样,科林斯人与阿尔基亚斯一同修筑了叙拉古。
Sed vanum iam antiquitas, quando curricula nostra coram.
但是,当我们的历程就在眼前时,古代已经无用。
Quantum reformavit orbis saeculum istud! quantum urbium aut produxit aut auxit aut reddidit praesentis imperii triplex virtus! Deo tot Augustis in unum favente, quot census transcripti? quot populi repugnati? quot ordines illustrati? quot barbari exclusi? Revera orbis cultissimum huius imperii rus est, eradicato omni aconito hostilitatis et cacto et rubo subdolae familiaritatis convulso, et amoenus super Alcinoi pometum et Midae rosetum.
这一世纪对世界进行了多么大的改造! 当今帝国的三个皇帝的德行,要么产生、要么增加、要么恢复了多少城市! 在神共同支持如此多位奥古斯都的情况下,有多少户籍被重新登记? 有多少民族被征服? 有多少阶级被赋予荣耀? 有多少蛮族被排除在外? 实际上,世界是这个帝国最开垦的田园,敌意的一切乌头已被根除,阴险亲密之仙人掌和荆棘已被拔除,其宜人程度超越了阿尔基诺乌斯的果园和米达斯的玫瑰园。
Laudans igitur orbem mutantem, quid denotas hominem?
因此,在赞美改变的世界的同时,你为什么还要非难改变的人呢?