§9Huius igitur paenitentiae secundae et unius quanto in arto negotium est, tanto operosior probatio, ut non sola conscientia praeferatur, sed aliquo etiam actu administretur.
因此,既然这第二种且是唯一的悔改的事务如此受限,其检验也就越发艰难,以至于它不仅在良心中被展现,而且还要通过某种行为来付诸实行。
Is actus, qui magis Graeco vocabulo exprimitur et frequentatur, exomologesis est, qua delictum domino nostrum confitemur, non quidem ut ignaro, sed quatenus satisfactio confessione disponitur, confessione paenitentia nascitur, paenitentia deus mitigatur.
这种行为在希腊语中更常被表达和使用,即忏悔(exomologesis),借此我们向主承认我们的过错,这固然不是因为祂不知道,而是因为偿还通过承认而被准备,悔改因承认而诞生,上帝因悔改而被平息。
Itaque exomologesis prosternendi et humilificandi hominis disciplina est, conversationem iniungens misericordiae illicem.
因此,忏悔是一种使人平伏和谦卑的规律,它课以一种引来慈悲的生活方式。
De ipso quoque habite atque victu mandat sacco et cineri incubare, corpus sordibus obscurare, animum maeroribus deiicere, illa quae peccavit tristi tractatione mutare, ceterum pastum et potum pura nosse, non ventris scilicet, sed animae causa, plerumque vero ieiuniis preces alere, ingemiscere, lacrimari et mugire dies noctesque ad dominum deum tuum, presbyteris advolvi, et caris dei adgeniculari, omnibus fratribus legationes deprecationis suae iniungere.
对于衣着和饮食,它也命令人躺在麻布和灰烬上,用污垢弄脏身体,用悲伤击碎心灵,通过痛苦的惩治改变犯罪的器官,此外,将食物和饮料限制在纯朴之物——当然不是为了肚子,而是为了灵魂——并且通常用禁食来滋养祈祷,日夜向你的主上帝叹息、流泪和哀号,俯伏在长老们的脚前,在上帝所爱的人面前下跪,吩咐所有兄弟为自己的恳求作使节。
Haec omnia exomologesis, ut paenitentiam commendet, ut de periculi timore dominum honoret, ut in peccatorem ipsa pronuntians pro dei indignatione fungatur et temporali afflictatione aeterna supplicia, non dicam frustretur, sed expungat.
忏悔命令这一切,是为了推荐悔改,为了因对危险的畏惧而尊崇主,为了通过自身对罪人宣判来代替上帝的愤怒,并用暂时的折磨去——我且不说逃避,而是——抹去永远的刑罚。
Cum igitur provolvit hominem, magis relevat; cum squalidum facit, magis mundatum reddit; cum accusat, excusat; cum condemnat, absolvit.
因此,当它使人平伏时,反而更能提升人;当它使人肮脏时,反而使人更加洁净;当它控诉时,便是在辩护;当它定罪时,便是在赦免。
In quantum non peperceris tibi, in tantum tibi deus, crede, parcet.
相信吧,你在何等程度上不宽容自己,上帝就会在何等程度上宽容你。
§10Plerosque tamen hoc opus, ut publicationem sui, aut suffugere aut de die in diem differre.
然而,许多人避开这项工作,视其为自我暴露,或者日复一日地拖延。
Praesumo, pudoris magis memores quam salutis; velut illi qui in partibus verecundioribus corporis contracta vexatione conscientiam medentium vitant et ita cum erubescentia sua pereunt.
我推测,他们更在意羞耻,而不是救赎;就像那些在身体隐私部位患了疾病,却避开医生的诊治,从而与自己的羞耻一同死去的人一样。
Intolerandum scilicet pudori domino offenso satisfacere, saluti prodactae reformari.
显然,对于他们的羞耻来说,向被冒犯的主做出偿还、并恢复到危险中的救赎,是无法忍受的。
Nae tu verecundia bonus, ad delinquendum expandens frontem, ad deprecandum vero subducens.
真的,你在羞耻方面可真是体面,为了犯罪而张开额头,为了恳求却收回额头!
Ego rubori locum non facio, cum plus de detrimento eius acquiro, cum ipse hominem quodammodo exhortatur, Ne me respexeris, dicens, per te mihi melius est perire.
当能从羞耻的丧失中获得更多利益时,我决不给羞愧留余地,因为羞愧本身也在某种程度上劝勉人说:“不要顾及我,因你而让我灭亡对我更好。
Certe periculum eius tunc, si forte, onerosum est, cum penes insultaturos in risiloquio consistit, ubi de alterius ruina alter attollitur, ubi prostrato superscenditur: ceterum inter fratres atque conservos, ubi communis spes, metus, gaudium, dolor, passio, quia communis spiritus de communi domino et patre, quid tu hos aliud quam te opinaris? Quid consortes casuum tuorum ut plausores fugis? Non potest corpus de unius membri vexatione laetum agere; condoleat universum et ad remedium conlaboret necesse est.
”的确,如果真有危险,那么当它落入侮辱者的嘲笑中时,其危险才是沉重的;在那种地方,一人因另一人的覆灭而得意,平伏者被众人践踏。 然而,在兄弟和同伴之间,那里有着共同的希望、恐惧、喜乐、痛苦和磨难,因为来自共同的主和父亲有着共同的圣灵,你除了把他们看作你自己以外,还能看作什么? 你为何避开那些与你命运相同的人,仿佛他们是为你覆灭而鼓掌喝彩的人? 身体无法因一个肢体的痛苦而快乐生活;整个身体必须共同感到痛苦,并为治疗而共同努力。
In uno et altero ecclesia est, ecclesia vero Christus.
在两三个人中就有教会,而教会就是基督。
Ergo cum te ad fratrum genua protendis, Christum contrectas, Christum exoras.
因此,当你向兄弟们的双膝俯伏时,你是在触摸基督,在央求基督。
Aeque illi cum super te lacrimas agunt, Christus patitur, Christus patrem deprecatur.
同样,当他们为你流泪时,基督在受苦,基督在向父央求。
Facile impetratur semper quod filius postulat.
子所要求的,总是很容易得到应允。
Grande plane emolumentum verecundiae occultatio delicti pollicetur.
显然,隐瞒罪过向羞耻承诺了巨大的利益。
Videlicet si quid humanae notitiae subduxerimus, proinde et deum celabimus? Adeone existimatio hominum et dei conscientia comparantur? An melius est damnatum latere quam palam absolvi? Miserum est sic ad exomologesin pervenire! Malo enim ad miseriam pervenitur;
难不成,如果我们瞒过了人的耳目,就能同样瞒过上帝吗? 难道人们的评价和上帝的觉知是可以如此相提并论的吗? 难道作为一个被定罪的人隐蔽起来,比公开获得赦免更好吗? 以这种方式走到忏悔的一步,真是惨淡!
sed ubi paenitendum est, desinit miserum, quia factum est salutare.
因为人是因恶而走到惨淡之境的;但在必须悔改的地方,惨淡便终止了,因为它已变得有益于救赎。
Miserum est secari et cauterio exuri et pulveris alicuius mordacitate anxiari; tamen quae per insuavitatem medentur, et emolumento curationis offensam sui excusant et praesentem iniuriam superventurae utilitatis gratia commendant.
被切开、被烙铁烧灼、以及因某种药粉的刺痛而痛苦,固然是惨淡的;然而,那些通过不快而治愈的事物,通过疗效的利益为其带来的痛苦开脱,并为了将来的益处而使眼前的伤害变得可以接受。