§11Quid si praeter pudorem, quem potiorem putant, etiam incommoda corporis reformident, quod inlotos, quod sordulentos, quod extra laetitiam oportet deversari in asperitudine sacci et horrore cineris et oris de ieiunio vanitate? Num ergo in coccino et Tyrio pro delictis supplicare nos condecet? Cedo acum crinibus distinguendis et pulverem dentibus elimandis et bisulcum aliquid ferri vel aeris unguibus repastinandis, si quid ficti nitoris, si quid coacti ruboris in labia aut genas urgeat.
如果除了他们认为更重要的羞耻之外,他们还畏惧身体上的不适,那又会怎样呢? 因为他们必须不洗澡、满身污垢、远离喜乐,生活在麻布的粗糙、灰烬的阴惨以及因禁食而面容消瘦之中。 那么,难道我们穿着深红色和泰尔紫色的衣服为罪求情是合宜的吗? 拿分发针来整理头发,拿粉末来洁白牙齿,拿双叉的铁器或青铜器来修整指甲吧,如果有任何虚假的虚荣或强加的红润要逼上你的嘴唇或脸颊。
Praeterea exquirito balneas laetiores hortulani maritimive secessus, adiicito ad sumptum, conquirito altilium enormem saginam, defaecato senectutem vini, cumque quis interrogarit, cuinam ea largiaris, Deliqui, dicito, in deum, et periclitor in aeternum perire; itaque nunc pendeo et maceror et excrucior, ut deum reconciliem mihi, quem delinquendo laesi.
此外,去寻找更令人愉悦的浴室、花园或海边的幽隐之处,增加你的开支,搜罗肥禽的巨量育肥肉,澄清陈年葡萄酒的沉渣;当有人问你,你把这些东西慷慨地给谁时,你就说:‘我得罪了上帝,并有永远灭亡的危险;因此,我现在悬而不决,自我折磨,极度痛苦,为了使我与我因犯罪而伤害的上帝和好。
Sed enim illos, qui ambitu obeunt capessendi magistratus, neque pudet neque piget incommodis animae et corporis, nec incommodis tantum, verum et contumeliis omnibus eniti in causa votorum suorum.
’然而,那些为了谋求官职而到处奔波的人,为了达到自己的愿望,对于灵魂和身体的不适,甚至不仅是不适,而且是所有的侮辱,既不感到羞耻,也不感到厌烦。
Quas non ignobilitates vestium affectant? quae non atria nocturnis et crudis salutationibus occupant? ad omnem occursum maioris cuiusque personae decrescentes, nullis conviviis celebres, nullis comessationibus congreges, sed exules a libertatis et laetitiae felicitate, idque totum propter unius anni volaticum gaudium.
他们追求何等卑贱的衣服? 他们用深夜和黎明前的拜访占用了多少大厅? 在每次遇到显贵人物时都卑躬屈膝,不参加任何宴会,不参与任何狂欢,而是被剥夺了自由和喜乐的幸福,而这一切仅仅是为了那仅仅一年的转瞬即逝的快乐。
Nos, quod securium virgarumve petitio sustinet, in periculo aeternitatis tolerare dubitamus? et castigationem victus atque cultus offenso domino praestare cessabimus, quae gentiles nemine omnino laeso sibi irrogant? Hi sunt de quibus scriptura commemorat: Vae illis qui delicta sua velut procero fune nectunt.
在面临永恒的危险时,我们难道还犹豫要不要忍受那追求斧钺和刑杖(官职)所承受的痛苦吗? 我们难道要停止向被冒犯的主献上饮食和生活方式的惩治,而异教徒在没有伤害任何人的情况下也会将这些惩治加在自己身上吗? 这些人就是圣经所提到的:‘祸哉,那些用长绳系住自己罪孽的人!
§12Si de exomologesi retractas, gehennam in corde considera, quam tibi exomologesis extinguet, et poenae prius magnitudinem imaginare, ut de remedii adoptione non dubites.
’ 如果你对忏悔感到迟疑,请在心中思想地狱,那是忏悔将为你熄灭的,并且首先想象惩罚的巨大,这样你才不会对采用疗法产生怀疑。
Quid illum thesaurum ignis aeterni aestimamus, cum fumariola quaedam eius tales flammarum ictus suscitent, ut proximae urbes aut iam nullae extent aut idem sibi de die sperent? Dissiliunt superbissimi montes ignis intrinsecus fetu, et quod nobis iudicii perpetuitatem probat, cum dissiliant, cum devorentur, nunquam tamen finiuntur.
我们要如何估量那永恒之火的宝库呢? 当时,它的一些喷气孔激起了如此巨大的火焰冲击,以至于邻近的城市要么已经不复存在,要么日复一日地等待着同样的命运。 最险峻的山峦因内部孕育的火焰而崩裂,而向我们证明审判永恒性的是,它们虽然崩裂、被吞噬,却永远不会终结。
Quis haec supplicia interim montium non iudicii minantis exemplaria deputabit? quis scintillas tales non magni alicuius et inaestimabilis foci missilia quaedam et exercitoria iacula consentiet? Igitur cum scias adversus gehennam post prima illa intinctionis dominicae munimenta esse adhuc in exomologesi secunda subsidia, cur salutem tuam deseris? cur cessas aggredi quod scias mederi tibi? Mutae quidem animae et irrationales medicinas sibi divinitus attributas in tempore agnoscunt.
谁不会将山峦目前的这些惩罚视为威胁性审判的样板? 谁不会同意,这样的火星是某个伟大而无法估量的火炉的某种投掷物和练习用的标枪? 因此,既然你知道针对地狱,在主洗礼的第一道防线之后,在忏悔中仍有第二道救助,你为何要放弃你的救赎? 你为何迟延不去接近那你知道能治愈你的方法? 无声且无理性的动物也懂得在适当的时候认清神赐予它们的药物。
Cervus sagitta transfixus, ut ferrum et irrevocabiles moras eius de vulnere expellat, scit sibi dictamno medendum.
被箭射穿的鹿,为了从伤口中排出铁镞及其无法撤销的阻碍,知道自己必须用白鲜(dictamnus)来治愈。
Hirundo, si excaecaverit pullos, novit illos oculare rursus de sua chelidonia.
燕子如果弄瞎了幼雏,也知道如何用自己的白屈菜(chelidonia)让它们重见光明。
Peccator restituendo sibi institutam a domino exomologesin sciens praeteribit illam, quae Babylonium regem in regna restituit? Diu enim paenitentiam domino immolarat, septenni squalore exomologesin operatus, unguium aquilinum in modum efferatione et capilli incuria horrorem leoninum praeferente.
一个罪人,在明知这一点的同时,难道要忽略主为了恢复他而设立的忏悔吗? 那可是让巴比伦国王重返王位的忏悔啊。 因为他曾长期向主献上悔改,在七年的肮脏中实行忏悔,他的指甲像鹰一样野化,未加打理的头发呈现出狮子般的恐怖。
Proh malae tractationis! Quem homines perhorrebant, deus recipiebat.
哦,凄惨的自虐! 人们所惧怕的人,上帝却接纳了他。
Contra autem Aegyptius imperator, qui populum dei aliquando afflictum, diu domino suo denegatum, persecutus in proelium irruit, post tot documenta plagarum discidio maris, quod soli populo pervium licebat, revolutis fluctibus periit.
然而相反,埃及皇帝,他曾一度折磨上帝的子民,长期拒绝将他们归还给他们的主,后来他在追击中冲入战场,在经历了如此多的灾殃证据之后,在唯有上帝子民可以通过的海水分裂中,因潮水回涌而灭亡。
Paenitentiam enim et ministerium eius exomologesin abiecerat.
因为他抛弃了悔改及其执事——忏悔。
Quid ego ultra de istis duabus humanae salutis quasi plancis, stili potius negotium quam officium conscientiae meae curans? Peccator enim omnium notarum cum sim, nec ulli rei nisi paenitentiae natus, non facile possum super illa tacere, quam ipse quoque et stirpis humanae et offensae in dominum princeps Adam, exomologesi restitutus in paradisum suum, non tacet.
关于人类救赎的这两块‘木板’,我何必多言,我更关心笔墨的事务,而不是我自己良心的职责? 因为既然我是个犯有各种罪过的人,除了悔改之外没有为别的事而生,我就不能轻易对它保持沉默,因为亚当——他既是人类的始祖,也是对主犯下罪过的元凶——因忏悔而重返乐园,他自己对此也未曾保持沉默。