§7Hucusque, Christe domine, de paenitentiae disciplina servis tuis discere vel audire contingat, quousque etiam delinquere non oportet audientibus, vel nihil iam de paenitentia noverint, nihil eius requirant.
基督,主啊,愿祢的仆人们对于悔改的戒律的学习和听闻,仅限于听众不再应该犯罪的程度,或者让他们从此对悔改一无所知,也不再对其有所求。
Piget secundae, immo iam ultimae spei subtexere mentionem, ne retractantes de residuo auxilio paenitendi spatium adhuc delinquendi demonstrare videamur.
提及第二种、甚至现在是最后的希望,是令人不快的,免得我们因再次讨论余下的悔改帮助,而显得是在为继续犯罪指明空间。
Absit, ut aliquis ita interpretetur, quasi eo sibi etiam nunc pateat ad delinquendum, quia patet ad paenitendum, et redundantia clementiae caelestis libidinem faciat humanae temeritatis.
绝不容许有人这样解释,仿佛因为现在还可以悔改,所以他现在仍然可以放纵犯罪,从而让天国慈悲的丰盛产生人类无耻欲望的放纵。
Nemo idcirco deterior sit quia deus melior est, totiens delinquendo quotiens ignoscitur.
绝不要因为上帝更加良善而使人变得更加恶劣,在每次获得宽恕时便一次次犯罪。
Ceterum finem utique evadendi habebit, cum offendendi non habebit.
此外,当一个人对冒犯没有止境时,他对逃脱惩罚也终将会有尽头。
Evasimus semel; hactenus periculosis nosmetipsos inferamus, etsi iterum evasuri videmur.
我们已经逃脱了一次;哪怕我们看起来还会再次逃脱,也绝不要把我们自己投身于危险之中超过这个限度。
Plerique naufragio liberati exinde repudium et navi et mari dicunt, et dei beneficium, salutem suam scilicet, memoria periculi honorant.
许多从海难中获救的人,从此便向船只和海洋宣告决别,并以对危险的记忆来尊崇上帝的恩惠,即他们自身的得救。
Laudo timorem, diligo verecundiam: nolunt iterum divinae misericordiae oneri esse; formidant videri inculcare quod consecuti sunt, bona certe sollicitudine iterum experiri vitant quod semel didicerunt timere.
我赞美这种畏惧,我喜爱这种谦逊:他们不愿再次成为神圣慈悲的负担;他们害怕自己显得是在践踏已经获得的东西;确实,他们以一种良性的忧虑,避免再次经历他们曾经学会去畏惧的事物。
Ita modus temeritatis testatio est timoris.
因此,对无忌惮之举设定限度,便是畏惧的证明。
Timor autem hominis dei honor est.
而人类的畏惧,是对上帝的尊崇。
Sed enim pervicacissimus hostis ille nunquam malitiae suae otium facit.
然而,那个极其顽固的仇敌决不会让自己的恶念停息。
Atquin tunc maxime saevit, cum hominem plene sentit liberatum; tunc plurimum accenditur, dum extinguitur.
相反,当他感知到一个人完全获得释放时,他便会最猛烈地施展狂暴;当他正被熄灭时,他最剧烈地燃烧起来。
Doleat et ingemiscat necesse est venia peccatorum permissa tot in homine mortis opera diruta, tot titulos damnationis retro suae erasos.
随着罪过宽恕的允准,人类中如此多死亡的工作被摧毁,他以往如此多定罪的记录被抹去,他必须为此痛苦和叹息。
Dolet, quod ipsum et angelos eius Christi servus ille peccator iudicaturus est.
他痛苦,因为基督的那位曾是罪人的仆人将要审判他以及他的天使。
Itaque observat, oppugnat, obsidet, si qua possit aut oculos concupiscentia carnali ferire, aut animum illecebris saecularibus irretire, aut fidem terrenae potestatis formidine evertere, aut a via certa perversis traditionibus detorquere; non scandalis, non tentationibus deficit.
因此,他监视、攻击、围攻,看是否能以任何方式,用肉体的私欲击中双眼,或用俗世的诱惑缠住心灵,或用地上权势的恐惧颠覆信仰,或用荒谬的传说使人偏离确凿的道路;他不缺绊脚石,也不缺诱惑。
Haec igitur venena eius providens deus, clausa licet ignoscentiae ianua et intinctionis sera obstructa, aliquid adhuc permisit patere.
因此,上帝预见到他的这些毒药,虽然宽恕的大门已关,洗礼的闩已锁,但仍然允许某些通道保持敞开。
Collocavit in vestibulo paenitentiam secundam, quae pulsantibus patefaciat; sed iam semel, quia iam secundo; sed amplius nunquam, quia proxime frustra.
祂在门厅里安置了第二种悔改,好向叩门的人敞开;但现在只有一次,因为这已经是第二次悔改了;但此后再也不会有了,因为下次便会徒劳无功。
Non enim et hoc semel satis est? Habes quod iam non merebaris;
难道连这一次也不足够吗?
amisisti enim quod acceperas.
你拥有了你已不再配得的东西;因为你失去了你曾经接受的东西。
Si tibi indulgentia domini accommodat unde restituas quod amiseras, iterato beneficio gratus esto, nedum ampliato.
如果主的宽大为你融通了手段,好让你恢复你曾失去的东西,那么对于这重复的恩惠,更不用说这扩大的恩惠,你应当心存感激。
Maius est enim restituere quam dare, quoniam miserius est perdidisse quam omnino non accepisse.
因为恢复比给予更为伟大,因为失去比从未接受过更为悲惨。
Verum non statim succidendus ac subruendus est animus desperatione, si secundae quis paenitentiae debitor fuerit.
但是,如果有人成为了第二种悔改的债务人,他的心灵不应立即被绝望所击碎和瓦解。
Pigeat sane peccare rursus, sed rursus paenitere non pigeat; pigeat iterum periclitari, sed non iterum liberari.
再次犯罪固然应当感到厌恶,但再次悔改不应感到厌恶;再次面临危险固然应当感到厌恶,但再次获得释放不应感到厌恶。
Neminem pudeat.
任何人都无需感到羞耻。
Iteratae valetudinis iteranda medicina est.
对于重复的健康,应当重复使用药物。
Gratus in dominum exstiteris, si quod tibi dominus offert non recusaveris.
如果你没有拒绝主向你提供的东西,你便向主表明了感激。
Offendisti, sed reconciliari adhuc potes.
你冒犯了祂,但你仍然可以和解。
Habes cui satisfacias, et quidem volentem.
你有可以为其做出偿还的对象,而且祂确实是愿意和解的。
§8Id si dubitas, evolve quae spiritus ecclesiis dicat.
如果你对此有所怀疑,请翻阅圣灵对诸教会所说的话。
Desertam dilectionem Ephesiis imputat, stuprum et idolothytorum esum Thyatirenis exprobrat, Sardos non plenorum operum incusat, Pergamenos docentes perversa reprehendit, Laodicenos fidentes divitiis obiurgat, et tamen omnes ad paenitentiam commonet, sub comminationibus quidem.
祂责备以弗所人抛弃了起初的爱,谴责推雅推喇人通奸和吃祭偶像之物,指控撒狄人的行为不完全,非难别迦摩人传授荒谬的教条,斥责老底嘉人信靠财富,然而祂依然在警告之下劝戒他们所有人去悔改。
Non comminaretur autem non paenitenti, si non ignosceret paenitenti.
如果祂不宽恕悔改的人,祂就不会威吓不悔改的人。
Dubium, si non et alibi hanc clementiae suae profusionem demonstrasset.
如果祂没有在其他地方也表明祂慈悲的倾注,那才值得怀疑。
Non ait, Qui ceciderit, resurget, et qui aversatus fuerit, convertetur? Ille est scilicet, ille est qui misericordiam mavult quam sacrificia.
难道祂没有说,“跌倒的,岂不站起来? 背道的,岂不转回吗? ” 祂正是,祂确实是那位喜爱怜悯胜过祭献的主。
Laetantur caeli, et qui illic angeli, paenitentia hominis.
天国以及那里的天使们因一个人的悔改而欢喜。
Heus tu, peccator, bono animo sis! vides, ubi de tuo reditu gaudeatur.
嘿,你这罪人,振作起来吧! 你看到了你的归回在何处被欢喜。
Quid illa similitudinum dominicarum argumenta nobis volunt? Quod mulier drachmam perdidit et requirit et reperit et amicas ad gaudium invitat, nonne restituti peccatoris exemplum est? Errat et una pastoris ovicula, sed grex una carior non erat: una illa conquiritur, una pro omnibus desideratur, et tandem invenitur et humeris pastoris ipsius refertur; multum enim errando laboraverat.
主的那些比喻的论据对我们意味着什么? 一个妇人失去了一个德拉克马银货,寻找并找到了它,并邀请朋友们一同欢乐,这难道不是一个被恢复的罪人的例子吗? 牧人的一只小羊也会迷失,但整个羊群并不比那一只更为珍贵:那一只被寻找,那一只代替一切而被渴望,最终被找到并由牧人亲自扛在肩上带回;因为它在迷途中受了极大的劳累。
Illum etiam mitissimum patrem non tacebo, qui prodigum filium revocat, et post inopiam paenitentem libens suscipit, immolat vitulum praeopimum, convivio gaudium suum exornat.
我也无法对那位极其仁慈的父亲保持沉默,他召回了放荡的儿子,并在其贫困后欣然接受他的悔改,宰杀了肥牛犊,用宴席装饰自己的喜乐。
Quidni? filium enim invenerat quem amiserat, cariorem senserat quem lucri fecerat.
为什么不呢? 因为他找回了他曾失去的儿子,感受到了他重新获得的儿子更加珍贵。
Quis ille nobis intellegendus pater? Deus scilicet.
我们应当把那位父亲理解为谁? 显然是上帝。
Tam pater nemo, tam pius nemo.
没有人如此像父亲,没有人如此慈爱。
Is ergo te filium suum, etsi acceptum ab eo prodegeris, etsi nudus redieris, recipiet, quia redisti, magisque de regressu tuo quam de alterius sobrietate laetabitur;
因而,祂必会接纳你作祂的儿子,即使你挥霍了从祂那里得到的一切,即使你赤身归来,因为你回来了。 相比于另一个人的清醒,祂会因你的归回而更加欢喜。
sed si paeniteat ex animo, si famem tuam cum saturitate mercenariorum paternorum compares, si porcos immundum relinquas pecus, si patrem repetas vel offensum, Deliqui, dicens, pater, nec dignus ego iam vocari tuus.
但前提是,如果你从心底悔改,如果你将你的饥饿与你父亲雇工的饱足相比较,如果你离开猪群这不洁的畜类,如果你再次回到哪怕被你冒犯的父亲那里,并说:“父亲,我犯罪了,我再也不配被称为你的儿子。
Tantum relevat confessio delictorum, quantum dissimulatio exaggerat.
” 罪过的承认能减轻多少,隐瞒就会加重多少。
Confessio enim satisfactionis consilium est, dissimulatio contumaciae.
因为承认是偿还的意愿,隐瞒则是顽梗不化。