§6Quicquid ergo mediocritas nostra ad paenitentiam semel capessendam et perpetuo continendam suggerere conata est, omnes quidem deditos domino spectat, ut omnes salutis in promerendo deo petitores, sed praecipue novitiolis istis imminet, qui cum maxime incipiunt divinis sermonibus aures rigare, quique catuli infantiae adhuc recentis nec perfectis luminibus incerta reptant, et dicunt quidem pristinis renuntiare et paenitentiam assumunt, sed includere eam neglegunt.
因此,我们的微末之躯为了使大家一次性领受并永久保持悔改而努力提出的一切建议,固然关系到所有献身于主的人,因为所有人都是在讨上帝喜悦中寻求救赎的求索者,但这些建议尤其紧迫地摆在那些初学者面前。 他们刚刚开始用神圣的道来润泽双耳,就像还处于崭新幼年期的狗犊,因眼睛尚未发育完全而在不确定中爬行,他们虽说要宣告放弃旧事并接受悔改,却忽视了去将它确立并封存。
Interpellat enim illos ad desiderandum ex pristinis aliquid ipse finis desiderandi, velut poma, cum iam in acorem vel amaritudinem senescere incipiunt, ex parte aliqua tamen adhuc ipsi gratiae suae adulantur.
因为欲望的终结本身就在驱使他们去渴望旧事中的某些东西,正如水果在开始老化而变得酸涩或苦涩时,在某个部分却仍在迎合它们原有的魅力。
Omne praeterea cunctationis et tergiversationis erga paenitentiam vitium praesumptio intinctionis importat.
此外,对洗礼的先篡取带来了对待悔改时的一切迟疑和推诿的弊端。
Certi enim indubitatae veniae delictorum medium tempus interim furantur et commeatum sibi faciunt delinquendi quam eruditionem non delinquendi.
因为那些确信罪过必得宽恕的人,在此期间便偷取当中的时间,为自己制造犯罪的借口,而不是不犯罪的训练。
Quam porro ineptum, quam paenitentiam non adimplere, ei veniam delictorum sustinere? Hoc est pretium non exhibere, ad mercem manum emittere.
再者,一个不履行悔改的人,却企图为自己博得罪过的宽恕,这是何等荒谬? 这无异于不支付代价,却伸手去拿商品。
Hoc enim pretio dominus veniam addicere instituit; hac paenitentiae compensatione redimendam proponit impunitatem.
因为主正是预定以这个代价来判给宽恕的;祂提出以悔改的补偿来赎回免罚。
Si ergo qui venditant prius numum quo paciscuntur examinant, ne scalptus neve rasus, ne adulter, etiam dominum credimus paenitentiae probationem prius inire, tantam nobis mercedem perennis scilicet vitae concessurum.
因此,如果卖主都会先检验他们交易时所用的钱币,看它是否有刮痕、磨损或伪造,难道我们相信主在向我们准予如此巨大的奖赏——即永生时,不会先对悔改进行检验吗?
Sed differamus tantisper paenitentiae veritatem.
“但让我们暂时把悔改的真实性搁置一旁。
Tunc, opinor, emendatos liquebit, cum absolvimur.
我想,等我们获得赦免时,我们被归正的事实自然会显明出来。
Nullo pacto.
”绝非如此。
Sed cum pendente venia poena prospicitur, cum adhuc liberari non meretur, ut possimus mereri, cum deus comminatur, non cum ignoscit.
相反,应当是在宽恕未定而预见到惩罚时,在尚不配得解放时(为了使我们能够配得),在上帝威吓时,而不是在祂宽恕时。
Quis enim servus, posteaquam libertate mutatus est, furta sua et fugas sibi imputat? Quis miles, postquam castris suis emissus, pro notis suis satagit? Peccator ante veniam deflere se debet, quia tempus paenitentiae idem quod periculi et timoris.
因为哪有奴隶在换得自由之后,还会把自己的偷窃和逃亡归咎于自己(并为此痛悔)呢? 哪有士兵在退伍离开营地后,还会为自己的烙印而焦虑呢? 罪人在获得宽恕之前应当为自己痛哭,因为悔改的时间与面临危险和恐惧的时间是同一的。
Neque ego renuo divinum beneficium, id est abolitionem delictorum, inituris aquam omnimodo salvum esse: sed ut eo pervenire contingat elaborandum est.
我并不否认神圣的恩惠——即罪过的消除——对于将要入水洗礼的人来说是完全确定的;但我们必须努力,以便能够得以达到那一境地。
Quis enim tibi tam infidae paenitentiae viro asperginem unam cuiuslibet aquae commodabit? Furto quidem aggredi et praepositum huius rei asseverationibus tuis circumduci facile est: sed deus thesauro suo providet, nec sinit obrepere indignos.
因为,对于你这样一个悔改如此不诚实的人,谁会愿意施予你任何水的一滴洒礼呢? 通过窃取的方式去接近,并用你的断言来蒙蔽主持此事的人,这确实很容易;但上帝看管着祂的宝库,不容许不配的人混入。
Quid denique ait? Nihil occultum, quod non revelabitur.
祂最后说了什么? “掩盖的事没有不显露出来的。
Quantascunque tenebras factis tuis superstruxeris, deus lumen est.
”无论你为自己的行为筑起怎样的黑暗,上帝就是光。
Quidam autem sic opinantur, quasi deus necesse lrabeat praestare etiam indignis quod spopondit, et liberalitatem eius faciunt servitutem.
然而,有些人却这样认为,仿佛上帝有义务必须向不配的人履行祂所许诺的,他们把祂的慷慨大度当成了奴役。
Quodsi necessitate nobis symbolum mortis indulget, ergo invitus facit.
但是,如果上帝是出于被迫向我们施予死亡的象征,那么祂就是违心地在做。
Quis autem permittit permansurum id quod tribuerit invitus? Non enim multi postea excidunt? non a multis donum illud aufertur? Hi sunt scilicet, qui obrepunt, qui paenitentiae fidem aggressi super arenas domum ruituram collocant.
而谁会允许违心赐予的东西长久保留呢? 难道此后脱落的人不也很多吗? 难道那恩赐不也从许多人那里被收回了吗? 显然,这些人就是那些混入者,他们染指了悔改的信仰,却在沙滩上建造那将要倒塌的房屋。
Nemo ergo sibi aduletur quia inter auditorum tirocinia deputatur, quasi eo etiam nunc sibi delinquere liceal.
因此,任何人都不应因为自己被列入听众的初学行列而自我陶醉,仿佛他现在仍然可以放纵犯罪。
Dominum simul cognoveris, timeas, simul inspexeris, reverearis.
你一认识主,就当畏惧祂;你一瞻仰祂,就当敬畏祂。
Ceterum quid te cognovisse interest, cum iisdem incubas quibus retro ignarus? Quid autem te a perfecto servo dei separat? An alius est intinctis Christus, alius audientibus? Num spes alia vel merces, alia formido iudicii, alia necessitas paenitentiae? Lavacrum illud obsignatio est fidei, quae fides a paenitentiae fide incipitur et commendatur.
如果你现在仍耽溺于以往无知时的同样罪恶中,那么你认识了祂又有何意义? 又是什么将你与上帝完美的仆人区分开来? 难道受洗之人的基督与听众的基督有所不同吗? 难道盼望或奖赏不同,对审判的惧怕不同,悔改的必要性不同吗? 那洗礼是信仰的印记,而这信仰是由悔改的信任所开启并被推荐的。
Non ideo abluimur, ut delinquere desinamus, sed quia desiimus, quoniam iam corde loti sumus.
我们受洗不是为了停止犯罪,而是因为我们已经停止了,因为我们的心已经洗净了。
Haec enim prima audientis intinctio est, metus integer.
因为这是听众的第一次洗礼,即纯洁的畏惧。
Exinde, quoad dominum senseris, fides sana, conscientia semel paenitentiam amplexata.
此后,只要你感知到主,便会有健全的信仰,以及一旦拥抱了悔改的良心。
Ceterum si ab aquis peccare desistimus, necessitate, non sponte, innocentiam induimus.
然而,如果我们只是因为洗礼之水才停止犯罪,那么我们就是出于被迫、而非自愿地披上无辜。
Quis ergo in bonitate praecellens? cui non licet, aut cui displicet malo esse? qui iubetur, an qui delectatur a crimine vacare? Ergo nec a furto manus avertamus, nisi claustrorum duritia repugnet, nec oculos a stupri concupiscentiis refrenemus, nisi a custodibus corporum abstracti, si nemo domino deditus delinquere desinet nisi intinctione alligatus.
那么,谁在善上更胜一筹? 是那不被允许作恶的人,还是那厌恶作恶的人? 是被命令远离罪恶的人,还是那以远离罪恶为乐的人? 因此,如果献身于主的人非要等到被洗礼束缚后才停止犯罪,那么只要锁钥的坚固不与我们对抗,我们便不会把手从偷盗中抽回,只要不被身体的看守者拉开,我们便不会从奸淫的私欲中收回目光。
Quod si qui ita senserit, nescio an intinctus magis contristetur, quod peccare desierit, quam laetetur, quod evaserit.
如果有人这样认为,我不知道受洗的人是会因停止了犯罪而更加悲伤,还是会因逃脱了惩罚而更加快乐。
Itaque audientes optare intinctionem, non praesumere oportet.
因此,听众应当期盼洗礼,而不应先篡取它。
Qui enim optat, honorat: qui praesumit, superbit.
因为期盼的人是在尊崇,先篡取的人是在骄傲。
In illo verecundia, in isto petulantia apparet.
在前者身上显出的是谦逊,在后者身上显出的是轻浮。
Ille satagit, hic neglegit.
前者奔波操劳,后者懈怠大意。
Ille mereri cupit, at hic ut debitum sibi repromittit.
前者渴望配得,而后者却把这当成自己该得的债务来预先要求。
Ille sumit, hic invadit.
前者接受,后者强夺。
Quem censeas digniorem nisi emendatiorem? quem emendatiorem, nisi timidiorem, et idcirco vera paenitentia functum? Timuit enim adhuc delinquere, ne non mereretur accipere.
除了那更加归正的人,你还能认为谁更配得? 除了那更加畏惧、因而履行了真实悔改的人,谁是更加归正的人? 因为他畏惧再次犯罪,唯恐自己不配得受领。
At ille praesumptor, cum sibi repromitteret, securus scilicet, timere non potuit: sic nec paenitentiam implevit, quia instrumento paenitentiae, id est metu, caruit.
而那个自恃先篡取的人,在对自己作保证时,自然高枕无忧,无法产生畏惧;因此他连悔改也没有履行,因为他缺少了悔改的工具,即畏惧。
Praesumptio inverecundiae portio est: inflat petitorem, despicit datorem.
自恃先篡取是无耻的一部分:它使索求者膨胀,轻慢施予者。
Itaque decipit nonnunquam.
因此它有时会带来欺骗。
Ante enim quam debeatur repromittit, quo semper is qui est praestaturus offenditur.
因为它在尚未应得之前就预先要求,这总是会冒犯那将要施予的主。