§8Adiecit ad plenitudinem tam expeditae orationis, ut non de remittendis tantum, sed etiam de auertendis in totum delictis supplicaremus: NE NOS INDUCAS IN TEMPTATIONEM, id est, ne nos patiaris induci, ab eo utique qui temptat.
主为了让这般简练的祷告达到圆满,又加上了一点,使我们不仅祈求免除过犯,还要祈求完全避开过犯:“不叫我们遇见试探”,也就是说,不要容许我们被导向试探,这当然是指被那诱惑者所引导。
ceterum absit ut dominus temptare uideatur, quasi aut ignoret fidem cuiusque aut deicere sit geStiens.
然而,绝不能认为主会去试探人,仿佛祂要么不了解每个人的信仰,要么渴望使人跌倒。
diaboli est infirmitas et malitia.
软弱和恶意属于魔鬼。
nam et Abraham non temptandae fidei gratia sacrificare de filio iusserat, sed probandae, ut per eum faceret exemplum praecepto suo, quo mox praecepturus erat, ne qui pignora deo cariora haberet.
因为即使对亚伯拉罕,神命令他献上儿子为祭,也不是为了试探他的信仰,而是为了证明它,以便通过他来为祂自己的诫命树立一个典范,祂随后便要颁布这诫命:任何人都不应将神赐予的寄托看得比神更宝贵。
ipse a diabolo temptatus praesidem et artificem temptationis demonstrauit.
主自己被魔鬼试探,表明了谁是试探的主宰者和制造者。
hunc locum posterioribus confirmat, orate, dicens, ne temptemini.
对于这个地方,祂向后来的门徒予以证实,说:“你们要祈祷,免得陷入试探。
adeo temptati sunt dominum deserendo, quia somno potius indulserant quam orationi.
”他们竟到了因抛弃主而被试探的地步,因为他们纵容自己沉睡,而不是去祷告。
ergo respondet clausula, interpretans quid sit, ne nos deducas in temptationem.
因此,结语对此作出了回应,解释了什么是“不叫我们陷入试探”。
hoc est enim: SED DEUEHE NOS A MALO.
因为这就是:“救我们脱离凶恶”。
§9Compendiis pauculorum uerborum quot attinguntur edicta prophetarum, euangeliorum, apostolorum, sermones domini, parabolae, exempla, praecepta! quot simul expunguntur officia! dei honor in patre, fidei testimonium in nomine, oblatio obsequii in uoluntate, commemoratio spei in regno, petitio uitae in pane, exomologesis debitorum in deprecatione, sollicitudo temptationum in postulatione tutelae.
以极少文字的简编,触及了多少先知、福音书、使徒的宣告,主的教诲,比喻、典范和诫命! 同时履行了多少本分! 在“父亲”中对上帝的尊崇,在“名”中对信仰的见证,在“旨意”中对顺服的奉献,在“国度”中对希望的纪念,在“面包”中对生命的祈求,在“祈祷”中对债务的告白,在“祈求保护”中对试探的忧虑。
quid mirum? deus solus docere potuit, quomodo se uellet orari.
这有什么奇怪的? 只有上帝自己才能教导,祂希望人们如何向祂祈祷。
ab ipso igitur ordinata religio orationis et de spiritu ipsius iam tunc cum ex ore diuino ferretur, animata suo priuilegio ascendit in caelum commendans patri quae filius docuit.
因此,由祂本人所整顿的祷告之宗教仪式,并且自神圣之口吐露之时起,便由祂的灵赋予生命,以其特有的特权升入天堂,将子所教导的事托付给父。
§10Quoniam tamen dominus prospector humanarum neces- 10 sitatum seorsum post traditam orandi disciplinam, petite, inquit, et accipietis, et sunt, quae petantur pro circumstantia cuiusque, praemissa legitima et ordinaria oratione quasi fundamento, accedentium ius est desideriorum superstruendi extrinsecus petitiones, cum memoria tamen praeceptorum.
然而,既然主是人类需要的预见者,在传授了祈祷的规矩之后,又私下说:“你们祈求,就必得着。 ”并且,根据每个人的具体情况,也有其应该祈求的事物。 在以合法的、常规的祷告作为基础之后,祈求者有权在外部构建附带愿望的祈求,但仍要记住诫命。
§11Ne quantum a praeceptis, tantum ab auribus dei longe simus, memoria praeceptorum uiam orationibus sternit ad, caelum;
免得我们远离上帝的诫命,就如同远离祂的耳朵一样,对诫命的记忆为祈祷铺平了通往天堂的道路。
quorum praecipuum est, ne prius ascendamus ad altare dei, quam, si quid discordiae uel offensae cum fratribus contraxerimus, resoluamus.
其中最首要的是,如果我们在兄弟之间产生任何不和或冒犯,在解决之前,我们不要先登上上帝的祭坛。
quale est enim ad pacem dei accedere sine pace? ad remissionem debitorum cum retentione?.
因为没有和平而走向上帝的和平,这是什么样的事情呢? 怀着怨恨去请求免除债务又是怎样的呢?
quomodo placabit patrem iratus in fratrem, cum omnis ira ab initio interdicta sit nobis? nam et Ioseph dimittens fratres suos ad perducendum patrem, et ne, inquit, irascamini in uia.
怒视兄弟的人,如何能平息父亲的怒气,既然一切愤怒从一开始就被禁止了呢? 因为约瑟在打发他的兄弟们去接父亲时,也说:“你们在路上不要动怒。
nos scilicet monuit — alias enim uia cognominatur disciplina nostra — tum ne in uia orationis constituti ad patrem cum ira incedamus.
”他显然是在告诫我们——因为在其他地方,我们的修行也被称为“道路”——当我们在祈祷的道路上行进朝向父亲时,不要怀着愤怒前行。
exinde aperte dominus amplians legem iram in fratrem homicidio superponit.
从此,主显然扩大了律法,将对兄弟的愤怒置于杀人之上。
ne uerbo quidem malo permittit expungi: etiam si irascendum est, non ultra solis receptum, ut apostolus admonet.
祂甚至不允许用恶言来发泄:即使动怒,也不要超过日落,正如使徒所警告的那样。
quam autem temerarium est aut diem sine oratione transigere, dum cessas fratri satisfacere, aut orationem perseuerante iracundia perdere?
而在你推迟与兄弟和解的同时,度过没有祷告的一天,或者在愤怒持续时糟蹋了祷告,这是多么鲁慢的事!
§12Nec ab ira solummodo, sed omni omnino confusione animi libera esse debet orationis intentio de tali spiritu emissa, qualis est spiritus ad quem mittitur.
不仅是愤怒,祈祷的意向还必须彻底免于任何心灵的混乱,它应当从与它所送达的灵相一致的灵中发出。
neque enim agnosci poterit spiritu sancto spiritus inquinatus aut tristis a laeto aut impeditus a libero.
因为污秽的灵,或在欢乐的圣灵看来忧伤的灵,或在自由的圣灵看来受阻的灵,都无法被圣灵接纳。
nemo aduersarium recipit, nemo nisi comparem suum admittit.
没有人会接纳对手,除非是与自己同等的人,否则谁也不会允许其进入。