Humanitext Reader

特土良 · 论祈祷 §13-16

内心的洁净与对祈祷中迷信习俗的驳斥

第 5 段,共 10 段 · 拉丁语

内容简介

作者强调内心属灵的清洁才是祈祷的真谛,而非祈祷前洗手等外在仪式。此外,他还严厉批评了缺乏圣经诫命根据的迷信惯例,如脱去斗篷祈祷或祈祷后立即坐下。

§13Ceterum quae ratio est, manibus quidem ablutis, spiritu uero sordente orationem obire, quando et ipsis manibus spiritales munditiae sint necessariae, ut a falso, a caede, a saeuitia, a ueneficiis, ab idololatria ceterisque maculis, quae spiritu conceptae manuum opera transiguntur, purae alleuentur? hae sunt uerae munditiae, non quas plerique superstitiose curant, ad omnem orationem, etiam cum a lauacro totius corporis ueniunt, aquam sumentes.
然而,手虽洗净,心灵却污秽地去祈祷,这有什么道理呢? 因为双手本身也需要属灵的清洁,以便从那些在心灵中孕育并由双手操作完成的虚谎、凶杀、残暴、巫术、偶像崇拜及其他污点中,纯洁地举起来。 这才是真正的清洁,而不是大多数人迷信地关注的,在每一次祷告时都要取水,甚至在他们刚洗完浑身澡出来的时候也是如此。
id cum scrupulosius percontarer et rationem requirerem, comperi commemorationem esse Pilatum manus abluisse in domini deditione.
当我对此进行更严密地盘问并探求原因时,我得知这是纪念彼拉多在交付主时洗手的事。
nos dominum adoramus, non dedimus, immo et aduersari debemus deditoris exemplo nec propterea manus abluere.
我们是敬拜主,而不是交付祂;相反,我们甚至应该反对那交付者的先例,而不应因此而洗手。
nisi ob aliquod conuersationis humanae inquinamentum conscientiae causa lauemus, ceterum satis mundae sunt manus, quas cum toto corpore in Christo semel lauimus.
除非是因为人类社交的某种污秽而为了良心的缘故洗手,否则在基督里与全身一起一次性洗净的双手,已经足够干净了。
§14Omnibus licet membris lauet quotidie Israel, numquam tamen mundus est.
虽然以色列每天用尽所有的肢体去洗,但它永远是不洁净的。
certe manus eius semper inmundae, sanguine prophetarum et ipsius domini incrustatae in aeternum; et ideo conscientia patrum hereditarii rei nec attollere eas ad dominum audent, ne exclamet aliquis Eseias, ne exhorreat Christus.
确实,它的双手永远是不洁的,永远沾满了先知和主本人的鲜血;因此,因着继承了父辈良心的罪责,他们不敢将手举向主,免得某位以赛亚呼喊,免得基督厌恶。
nos uero non attollimus tantum, sed etiam expandimus, et dominicam passionem modulantes et orantes confitemur Christo.
然而,我们不仅举起手,而且还展开双手,在表露主受难的同时,在祈祷中向基督认信。
§15Sed quoniam unum aliquod attigimus uacuae obseruationis, non pigebit cetera quoque denotare, quibus merito uanitas exprobranda est, siquidem sine ullius aut dominici aut apostolici praecepti auctoritate fiunt.
但是,既然我们触及了虚妄遵守的一个例子,也不妨指出其他那些理应受到虚妄指责的事,因为它们确实是在没有任何主或使徒的诫命权威的情况下进行的。
huiusmodi enim non religioni, sed superstitioni deputantur, affectata et coacta et curiosi potius quam rationalis officii, certe uel eo coercenda, quod gentilibus adaequent.
因为这类事物不属于宗教,而属于迷信,是做作的、强迫的,源于好奇而非理性的本分,至少也该因其与异教徒同流合污而受到制止。
ut est quorundam expositis paenulis orationem facere; sic enim adeunt ad idola nationes.
例如有些人脱掉斗篷进行祷告;因为列国异教徒也是这样接近偶像的。
quod utique si fieri oporteret, apostoli, qui de habitu orandi docent, comprehendissent; nisi si qui putant Paulum paenulam suam in oratione penes Carpum reliquisse.
如果这确实是应该做的,那么教导祷告合宜装束的使徒们早就将其包括进去了;除非有人认为保罗是将他的外衣留在了加布那里是为了祷告。
deus scilicet non audiat paenulatos, qui tres sanctos in fornace Babylonii regis orantes cum sarabaris et tiaris suis exaudiuit.
难道上帝就不听穿斗篷的人的祈祷吗? 祂可是听了那在巴比伦国王的火炉里穿着裤子、戴着头巾祈祷的三位圣徒。
§16Item quod adsignata oratione assidendi mos est quibusdam, non perspicio rationem, nisi quam pueri uolunt.
同样,至于某些人在祷告结束后坐下的习惯,我看不出有什么理由,除非是小孩子所要的理由。
quid enim, si Hermas ille, cuius scriptura fere \'pastor\' inscribitur, transacta oratione non super lectum assedisset, uerum aliud quid fecisset, id quoque ad obseruationem uindicaremus? utique non.
因为,如果那位著作通常被称为《牧人》的赫马斯,在祷告结束后没有坐在床上,而是做了别的什么事,难道我们也要把那件事当成必须遵守的规矩吗? 当然不。
simpliciter enim et nunc positum est, cum adorassem et assedissem super lectum, ad ordinem narrationis, non ad instar disciplinae.
因为即使在书中,那句话“当我祷告完并坐在床上时”也只是为了叙述的顺序而简单写下的,而不是作为规矩的模範。
alioquin nusquam erit adorandum, nisi ubi fuerit lectus.
否则,除了有床的地方之外,任何地方都无法祷告了。
immo contra scripturam fecerit, si quis in cathedra aut subsellio sederit.
相反,如果有人坐在椅子或长凳上,他就违背了圣经。
porro cum perinde faciant nationes adoratis sigillaribus suis residendo, uel propterea in nobis reprehendi meretur, quod apud idola celebratur.
此外,既然异教徒在膜拜他们的神像后坐下来也是这样做,那么单单因为这是在偶像崇拜中举行的,它在我们中间就理应受到谴责。
eo apponitur et inreuerentiae crimen, etiam ipsis nationibus, si quid saperent, intellegendum.
在此之上,还加上了不敬的罪名,这甚至连异教徒自己如果稍微懂点事理的话也是能理解的。
si quidem inreuerens est assidere sub conspectu contraque conspectum eius quem cum maxime reuerearis ac uenereris, quanto magis sub conspectu dei uiui angelo adhuc orationis adstante factum istud inreligiosissimum est? nisi exprobramus deo, quod nos oratio fatigauerit.
因为,如果在你最敬重和尊崇的人面前和对面坐着是不敬的,那么在活神的面前,且在祷告的天使依然侍立在旁的时候,这种做法是多么的不虔敬啊! 除非我们是在向上帝抱怨说,祷告让我们疲倦了。

词汇与语法注释

  1. §13spiritu uero sordente — 现在分词 'sordente' 与名词 'spiritu' 一致的夺格独立结构(ablative absolute)。用于描述让步或对比性的伴随状况(“在心灵依然污秽的情况下”)。注意其与前文带过去分词的夺格独立结构 'manibus quidem ablutis' 的结构对称性。
  2. §15curiosi potius quam rationalis officii — 性质/描述属格(genitive of quality/description),用作句首 'huiusmodi' 所指代的主语的表语补足语,表示这些做法“具有猎奇而非理性义务的性质”。
  3. §16assedisset... uindicaremus — 混合条件句(mixed conditional)。条件从句(protasis)的虚拟语气过去完成时('assedisset'、'fecisset')表示与过去事实相反的假设,而主句(apodosis)的虚拟语气未完成时('uindicaremus')表示与现在事实相反、或由过去设想延续至今的状态(“我们现在难道还会主张……吗?”)。

引用这一段

特土良, 论祈祷 §13-16. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa020.humanitext-lat2:13-16

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。