Humanitext Reader

特土良 · 论祈祷 §3-4

愿神的名被尊为圣与愿神的旨意成就

第 2 段,共 10 段 · 拉丁语

内容简介

第三章从上帝的荣耀与我们的得救两方面讨论了“愿你的名被尊为圣”这一祈求。第四章结合肉体与心灵的关系以及基督在受难中展现的忍耐榜样,探讨了“愿你的旨意成就”这一祈求。

§3Nomen dei patris nemini proditum fuerat.
父上帝的名字未曾向任何人透露。
etiam qui de ipso interrogauerat, Moyses, aliud quidem nomen audierat.
甚至连曾询问过祂那一位,即摩西,听到的也确实是另一个名字。
nobis reuelatum est in filio.
这名字已在子中向我们启示出来。
iam quis enim filius? nouum patris nomen est.
那么,子究竟是谁? 他是父亲的新名字。
ego ueni, inquit, in nomine patris, et rursus: pater, glorifica nomen tuum, et apertius: nomen tuum manifestaui hominibus.
祂说:“我奉父的名来。 ”又说:“父啊,愿你荣耀你的名。 ”并且更明朗地说道:“我已将你的名显明给世人。
id ergo ut sanctificetur postulamus.
”因此,我们祈求使这名字被尊为圣。
non quod deceat homines bene deo optare, quasi sit et alius de quo ei possit optari aut laboret, nisi optemus.
这并不是因为人合宜为上帝祝愿,仿佛还有另一个可以为祂向其祈愿的存在,或者仿佛如果我们不祈愿祂就会陷入困境。
plane benedici deum omni loco ac tempore condecet ob debitam semper memoriam beneficiorum eius ab omni homine.
显然,由于所有人都有责任始终铭记祂的恩惠,在任何地方和时间颂赞上帝是极其合宜的。
sed et hoc benedictionis uice fungitur.
而这一祈求也起到了颂赞的作用。
ceterum quando non sanctum et sanctificatum est per semetipsum nomen dei, cum ceteros sanctificet ex semetipso? cui illa angelorum circumstantia non cessat dicere: sanctus, sanctus, sanctus.
更何况,上帝的名字何时不是因其自身而为圣、且已被尊为圣的呢? 因为祂正是由其自身来使其他事物成为圣的。 围绕着祂的天使们不停地对祂说:“圣哉,圣哉,圣哉。
proinde igitur et nos angelorum, si meruerimus, candidati, iam hinc caelestem illam in deum uocem et officium futurae claritatis ediscimus.
”因此,我们这些天使职分的候选人(如果我们配得的话),也从现在起学习那向着上帝的属天声音,以及未来荣耀的职务。
hoc quantum ad gloriam dei.
这在多大程度上关乎上帝的荣耀。
alioquin quantum ad nostram petitionem, cum dicimus: BANCTIFICETUR \'NOMEN TUUM, id petimus, ut sanctificetur in nobis, qui in illo sumus, simul et in ceteris, quos adhuc gratia dei expectat, ut et huic praecepto pareamus orando pro omnibus, etiam pro inimicis nostris.
另一方面,至于我们的祈求,当我们说“愿你的名被尊为圣”时,我们所祈求的是:它在处于祂之中的我们身上被尊为圣,同时也显明在那些上帝的恩典仍在等待着的其他人身上,以便我们通过为所有人、甚至为我们的仇敌祈祷,来顺从这一诫命。
ideoque suspensa enuntiatione non dicentes, sanctificetur in nobis, in omnibus dicimus.
因此,由于采用了悬置的表达,不直接说“在我们中被尊为圣”,而是说“在众人中”。
§4Secundum hanc formam subiungimus: FIAT UOLUNTAS TUA IN CAEIIIS ET IN TERRA, non quod aliquis obsistat, quo minus uoluntas dei fiat, et ei successum uoluntatis suae oremus, sed in omnibus petimus fieri uoluntatem eius.
按照这个形式,我们接着说:“愿你的旨意行在地上,如同行在天上”,这并非因为有人阻碍上帝的旨意,以至于我们需要为祂旨意的成全而祈求,而是祈求祂的旨意在万有中成全。
ex interpretatione enim figurata carnis et spiritus nos sumus caelum et terra.
因为根据对肉体与心灵的寓意解释,我们自己就是天和地。
quamquam etsi simpliciter intellegendum est, idem tamen est sensus petitionis, ut in nobis fiat uoluntas dei in terris, ut possit scilicet fieri et in caelis.
虽然,即使仅从字面去理解,这一祈求的含义也是相同的:即在处于地上的我们身上成就上帝的旨意,以便它也同样能够在天上成就。
quid autem deus uult quam incedere nos secundum suam disciplinam? petimus ergo substantiam et facultatem uoluntatis suae subministret nobis, ut salui simus et in caelis et in terris, quia summa est uoluntatis eius salus eorum quos adoptauit.
然而,除了要我们按照祂的教律行事之外,上帝还期望什么呢? 所以我们祈求祂赐予我们其旨意的内容与能力,使我们在天上和地上都能得救,因为祂旨意的终极目的就是祂所收纳之人的得救。
est et illa dei uoluntas, quam dominus administrauit praedicando operando sustinendo.
此外还有上帝的那种旨意,也就是主通过传道、行事和忍受苦难所履行的。
si enim ipse pronuntiauit non suam, sed patris facere se uoluntatem, sine dubio, quae faciebat, ea erat uoluntas patris, ad quae nunc nos uelut ad exemplaria prouocamur, ut et praedicemus et operemur et sustineamus ad mortem usque.
因为如果祂自己宣告说祂所行的不是自己的意愿,而是父的旨意,那么毫无疑问,祂所做的事正是父的旨意。 如今我们被呼召去效法这些作为榜样,以便我们也去传道、去行事、去忍耐,直至死亡。
quae ut implere possimus, opus est dei uoluntate.
为了使我们能够履行这些,我们需要上帝旨意的协助。
item dicentes, fiat uoluntas tua, uel eo nobis bene optamus, quod nihil mali sit in dei uoluntate, etiam si quid pro meritis cuiusque secus inrogatur.
同样地,当我们说“愿你的旨意成就”时,甚至仅因上帝的旨意中绝无邪恶这一事实,我们也就是在为自己祈福,即使由于个人的功过而被施加了某些不顺遂的事。
iam hoc dicto ad sufferentiam nosmetipsos praemonemus.
实际上,通过这一宣告,我们是在预先告诫自己要学会忍耐。
dominus quoque cum sub instantiam passionis infirmitatem carnis demonstrare iam in sua carne uoluisset, pater, inquit, transfer poculum istud, et recordatus, nisi quod mea non, sed tua fiat uoluntas.
主自己也是,当受难迫在眉睫、祂想要在自己的肉身中展现肉体的软弱时,祂说:“父啊,将这杯撤去,”接着又记起而修正道:“然而,不要成就我的意思,只要成就你的意思。
ipse erat uoluntas et potestas patris et tamen ad demonstrationem sufferentiae debitae uoluntati se patris tradidit.
”虽然祂自己就是父的旨意与能力,但为了表明对父之旨意应有的顺从与忍耐,祂仍将自己交付了出来。

词汇与语法注释

  1. §3iam quis enim filius? nouum patris nomen est. — 德尔图良的修辞性疑问。由于“父”这一称呼以“子”的存在为前提,因此子的显现即等同于启示了“父”这一新名字(这在旧约中并未完全披露)。
  2. §3non quod deceat homines bene deo optare — 后接虚拟语气的 `non quod` 引导一个被否定的理由(“并非因为……”)。同样,`quasi sit... aut laboret` 亦使用虚拟语气表示不真实的假设(“仿佛……”)。
  3. §4non quod aliquis obsistat, quo minus uoluntas dei fiat — 表示阻碍的动词 `obsistat` 之后接由 `quo minus` 引导的虚拟语气从句 `fiat`,构成“阻碍上帝的旨意得以成就”之意。
  4. §4petimus ergo substantiam et facultatem uoluntatis suae subministret nobis — 动词 `petimus`(我们祈求)作为要求引导词,直接引入了不带连词 `ut` 的虚拟语气现在时 `subministret`(供给),属于间接命令或请求的句式。

引用这一段

特土良, 论祈祷 §3-4. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa020.humanitext-lat2:3-4

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。