Humanitext Reader

特土良 · 论祈祷 §1-2

主祷文的新颖性与天父的称呼

第 1 段,共 10 段 · 拉丁语

内容简介

作者探讨了基督所制定的主祷文的新颖性及其蕴含的神圣智慧(如暗中祈祷与简练),并阐明了起首呼求“我们在天上的父”所具有的深层神学意义。

§1Dei spiritus et dei sermo et dei ratio, sermo rationis et ratio sermonis et spiritus utriusque, Iesus Christus dominus noster nouis discipulis noui testamenti nouam orationis formam determinauit.
上帝的灵、上帝的道、上帝的理——理之客体、客之理性、以及两者之灵——我们的主耶稣基督,为新约的新门徒规定了新的祈祷形式。
oportebat enim in hac quoque specie nouum uinum nouis utribus recondi et nouam plagulam nouo adsui uestimento.
因为在这一形式中,新酒也应当装在皮袋里,新布应当缝在新衣上。
ceterum quicquid retro fuerat, aut demutatum est, ut circumcisio, aut suppletum, ut reliqua lex, aut impletum, ut prophetia, aut perfectum, ut fides ipsa.
此外,凡是先前存在的事物,要么像割礼一样被改变,要么像其余的律法一样被补充,要么像预言一样被应验,要么像信仰本身一样被完善。
omnia de carnalibus in spiritalia renouauit noua dei gratia superducto euangelio, expunctore totius retro uetustatis, in quo et dei spiritus et dei sermo et dei ratio approbatus est dominus noster Iesus Christus, spiritus quo ualuit, sermo quo docuit, ratio qua uenit.
上帝的新恩典通过引入福音——这一切陈旧往事的抹除者——将万物从属肉体的更新为属灵的。 在福音中,我们的主耶稣基督被认可为上帝的灵、上帝的道和上帝的理:他凭借灵而强有力,凭借道而教导,凭借理而降临。
sic igitur oratio a Christo constituta ex tribus constituta est: ex sermone, quo enuntiatur, ex spiritu, quo tantum potest, ex ratione, qua docetur.
因此,由基督所制定的祈祷,是由这三者构成的:由得以发表的“言语”,由具有如此威力的“心灵”,以及由用以教导的“理性”。
docuerat et Iohannes discipulos suos adorare; sed omnia Iohannis Christo praestruebantur, donec ipso aucto, sicut idem Iohannes praenuntiabat illum augeri oportere, se uero deminui, totum praeministri opus cum ipso spiritu transiret ad dominum.
约翰也曾教导他的门徒祈祷;但约翰的一切都是为基督铺路,直到基督自己兴旺——正如约翰自己预言的那样,他必兴旺,自己必衰微——这位先驱的全部工作连同其灵本身都过渡到了主身上。
ideo nec extat, in quae uerba docuerit Iohannes adorare, quod terrena caelestibus cesserint.
因此,甚至没有留下约翰是用什么话教导祈祷的记录,因为地上的事已经让位于天上的事。
qui de terra est, inquit, terrena fatur, et qui de caelis adest, quae uidit, ea loquitur.
祂说:“那从地上来的,说的是地上的事;那从天上来的,说的是祂所见到的事。
et quid non caeleste quod domini Christi est, ut haec quoque orandi disciplina? consideremus itaque, benedicti, caelestem eius sophiam, inprimis de praecepto secrete adorandi, quo et fidem hominis exigebat, ut dei omnipotentis et conspectum et auditum sub tectis et in abditum etiam adesse confideret, et modestiam fidei desiderabat, ut, quem ubique audire et uidere fideret, ei soli religionem suam offerret.
”凡属于主基督的,怎么会不是属天的呢? 正如这祈祷的诫律一样。 因此,受福的人啊,让我们思考祂那天上的智慧,首先是关于暗中祈祷的诫命。 通过这一诫命,祂既要求人的信心,使人坚信全能上帝的注视和倾听甚至存在于屋顶之下和隐秘之处,又期许信心的谦逊,使人只向祂一人奉献自己的敬虔,因为人确信祂在无所不在地倾听和注视。
sequens sophia III sequenti praecepto perinde pertineat ad fidem et modestiam fidei, si non agmine uerborum adeundum putemus ad dominum, quem ultro suis prospicere certi sumus.
接下来的智慧, III 通过接下来的诫命,同样关系到信心和信心的谦逊——如果我们不认为应当用一长串言语去接近主,因为我们确信祂会主动顾念属祂的人。
et tamen breuitas ista, quod ad tertium sophiae gradum faciat, magnae ac beatae interpretationis substantia fulta est quantumque substringitur uerbis, tantum diffunditur sensibus.
然而,这种简练——因为它构成了智慧的第三个层级——是由伟大而神圣的诠释实质所支撑的;在语言上收缩了多少,在意义上就扩展了多少。
\' neque enim propria tantum orationis officia complexa est, uenerationem dei aut hominis petitionem, sed omnem paene sermonem domini, omnem commemorationem disciplinae, ut reuera in oratione breuiarium totius euangelii comprehendatur.
因为它不仅包容了祈祷特有的本分,即对上帝的敬拜或人的祈求,而且包容了主几乎所有的讲论、对其教律的所有纪念,以至于在祈祷中确实凝聚了整部福音的摘要。
§2Incipit a testimonio dei et merito fidei, cum dicimus, PATER QVI IN CAELIS ES. nam et deum oramus et fidem commendamus, cuius meritum est haec appellatio.
祈祷始于对上帝的见证和信心的功绩,当我们说“我们在天上的父”时。 因为我们既向上帝祈求,又表白我们的信心,而这一称呼正是信心的功绩。
scriptum est: qui in eum crediderint, dedit eis potestatem, ut filii dei uocentur.
经上记着说:“凡信祂的人,祂就赐给他们权柄,被称为上帝的儿女。
quamquam frequentissime dominus patrem nobis pronuntiauit deum, immo et praecepit, ne quem in terris patrem uocemus, nisi quem habemus in caelis.
”虽然主极其频繁地向我们宣告上帝为父,甚至命令我们不要称地上的人为父,除非我们在天上所拥有的那位。
itaque sic adorantes etiam praeceptum obimus.
因此,以此方式祈祷,我们也履行了这一诫命。
felices, qui patrem agnoscunt.
那些认出父亲的人是有福的!
hoc est quod Israeli exprobratur, quod caelum ac terram spiritus contestatur, filios, dicens, genui, et illi me non agnouerunt.
这正是以色列所受的责备,也是灵指天画地所见证的,说:“我生养了儿女,他们却不认我。
dicendo autem patrem deum quoque cognominamus.
”此外,通过说“父”,我们也就称呼了上帝。
appellatio ista et pietatis et potestatis est.
这一称呼既属于虔敬,也属于权力。
item in patre filius inuocatur. ego enim, inquit, et pater unum sumus.
同样,在父里子也被呼求;因为祂说:“我与父原为一。
ne mater quidem ecclesia praeteritur.
”甚至连母亲教会也没有被忽略。
siquidem in filio et patre mater recognoscitur, de qua constat et patris et filii nomen.
因为在子和父之中,母亲被认了出来,而父与子的名字正是建立在她的存在之上的。
uno igitur genere aut uocabulo et deum cum suis honoramus et praecepti meminimus et oblitos patris - denotamus.
因此,仅仅通过一个类别或词语,我们既敬奉了上帝及其家人,记住了诫命,又谴责了那些忘记父亲的人。

词汇与语法注释

  1. ¦10¦superducto euangelio, expunctore totius retro uetustatis — 这是一个夺格绝对结构 `superducto euangelio`(随着福音的引入),其中 `expunctore totius retro uetustatis`(过去一切古老事物的抹除者)作为 `euangelio` 的同格语。名词 `expunctor`(源自动词 `expungere`,意为抹去、注销)将福音的作用拟人化。
  2. ¦5¦quem ubique audire et uidere fideret — 关系代名词 `quem` 指代先行词 `ei`(上帝),并作为从句中不定式 `audire et uidere` 的逻辑主语(宾格)。动词 `fideret`(相信)支配这一宾格加不定式结构,意为“他深信上帝在无所不在地倾听和注视”。
  3. ¦10¦quod ad tertium sophiae gradum faciat — 由连词 `quod`(在于……)引导的从句,其中动词 `facere` 与介词 `ad`(接宾格)连用,构成惯用表达,意为“有助于”或“对……起作用”。
  4. ¦5¦de qua constat et patris et filii nomen — 关系代名词 `qua` 指代先行词 `mater`(教会)。这里的 `constare de` 表示“依赖于”或“由……建立”,意为“父与子的名字正是建立在她的存在(母亲)之上的”。

引用这一段

特土良, 论祈祷 §1-2. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa020.humanitext-lat2:1-2

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。