§23De genu quoque ponendo uarietatem obseruationis patitur oratio per pauculos quosdam qui sabbato abstinent genibus.
关于下跪,由于极少数人在安息日不跪下,祈祷的遵守也存在着差异。
quae dissensio cum maxime apud ecclesias causam dicit, dominus dabit gratiam suam, ut aut cedant aut sine aliorum scandalo sententia sua utantur.
这一分歧目前正尤其在各教会中进行申辩,主将赐下祂的恩典,使他们要么让步,要么在不引起他人反感的情况下使用自己的意见。
nos uero, sicut accepimus, solo die dominicae resurrectionis non ab isto tantum, sed omni anxietatis habitu et officio cauere debemus differentes etiam negotia, ne quem diabolo locum demus.
而我们,正如我们所接受的,应当仅在主复活的日子,不仅要防范这一做法,还要防范一切焦虑的态度和职责,甚至推迟事务,免得给魔鬼留任何地步。
tantundem et spatio Pentecostes, quae eadem exultationis sollemnitate dispungitur.
在五旬节期间也是同样,这一期间因同样的狂喜庆典而被标示。
ceterum omni die quis dubitet prosternere se deo uel prima saltem oratione qua lucem ingredimur? ieiuniis autem et stationibus nulla oratio sine genu et reliquo humilitatis more celebranda est.
至于在其他每一天,谁会犹豫向神俯伏,至少在我们在进入光明时的第一次祈祷中? 然而在禁食和守望时,任何祈祷都必须以下跪和其余谦卑的习俗来进行。
non enim oramus tantum, sed et deprecamur et satisfacimus deo domino nostro.
因为我们不仅是在祈祷,也是在恳求并向我们的主神做补偿。
de temporibus orationis nihil omnino praescriptum est, nisi plane omni in tempore et loco orare.
关于祈祷的时间,除了显然是在一切时间和地点祈祷之外,完全没有任何规定。
§24Sed quomodo omni loco, cum prohibeamur in publico? omni, inquit, loco, quem opportunitas aut etiam necessitas importarit.
但是既然我们在公共场合被禁止,又如何在一切地方呢? 他说,在一切机会或甚至必要性所带来的地方。
neque enim contra praeceptum reputatur ab apostolis factum, qui in carcere audientibus custodiis orabant et canebant deo, aut a Paulo, qui in naui coram omnibus eucharistiam fecit.
因为使徒们在监狱中,当着看守的面,向神祈祷并赞美,或者保罗在船上当着众人的面作谢恩礼,这些行为都不被视为违背诫命。
§25De tempore uero non erit otiosa extrinsecus obseruatio etiam horarum quarundam, istarum dico communium quae diei interspatia signant, tertia, sexta, nona; quas sollemniores in scripturis inuenire est.
然而关于时间,外在地遵守某些特定的时辰,即那些标示一日间隔的常用时辰——第三时、第六时、第九时,也不会是无益的;在圣经中可以发现这些时辰更为庄严。
primus spiritus sanctus congregatis discipulis hora tertia infusus est.
圣灵首先是在第三时降临在聚集的门徒身上。
Petrus, qua die uisionem communitatis omnis in illo uasculo expertus est, sexta hora orandi gratia ascenderat in superiora.
彼得在他看见那器皿中装满了一切俗物的异象的那一天,在第六时为了祈祷而上到屋顶。
idem cum Iohanne ad nonam in templum adibat, ubi paralyticum sanitati reformauit.
他与约翰在第九时同去殿里,在那里他使瘫子恢复了健康。
quae etsi simpliciter se habent sine ullius obseruationis praecepto, bonum tamen sit aliquam constituere praesumptionem, quae et orandi admonitionem constringat et quasi lege ad tale munus extorqueat a negotiis interdum, ut, quod Danieli quoque legimus obseruatum utique ex Israelis disciplina, ne minus ter die saltem adoremus, debitores trium Patris et Filii et Spiritus Sancti; exceptis utique legitimis orationibus, quae sine ulla admonitione debentur ingressu lucis et noctis.
这些事虽然仅仅是在没有任何遵守诫命的情况下发生的,但确立某种惯例仍是好的,这既能约束祈祷的提醒,又能像法律一样,有时从事务中强夺我们来履行这一职责,正如我们读到丹尼尔也确实根据以色列的规矩遵守了这一做法,使我们每天至少拜三次,作为父、子和圣灵三位的债户;当然,除了在黎明和黑夜来临时,在没有任何提醒的情况下理应履行的法定祈祷之外。
sed et cibum non prius sumere et lauacrum non prius adire quam interposita oratione fideles decet.
而且信徒在进食前、去沐浴前,不先加入祈祷是不合宜的。
priora enim habenda sunt spiritus refrigeria et pabula quam carnis, quia priora caelestia quam terrena.
因为灵里的舒畅和食物应当先于肉体的舒畅和食物,因为属天的先于属地的。
§26Fratrem domum tuam introgressum ne sine oratione dimiseris (uidisti, inquit, fratrem, uidisti dominum tuum), maxime aduenam, ne angelus forte sit.
不要让进入你家的兄弟在没有祈祷的情况下离去(他说,你看见了兄弟,就是看见了你的主),尤其是对寄居者,免得他恰好是天使。
sed nec ipse a fratribus exceptus priora fecerit refrigeria terrena caelestibus.
但你自己被兄弟接待时,也不要将地上的舒畅先于天上的舒畅。
statim enim iudicabitur fides tua.
因为你的信仰立刻就会受到评判。
aut quomodo secundum praeceptum pax huic domui dices, nisi et eis qui in domo sunt pacem mutuam reddas?
或者,如果你不向屋里的人回报相互的祝安,你又如何能按照诫命说“愿这家具备平安”呢?
§27Diligentiores in orando subiungere in orationibus Alleluia solent et hoc genus psalmos quorum clausulis respondeant qui simul sunt.
在祈祷中更为虔诚的人,通常会在祈祷中附上哈利路亚以及这一类赞美诗,同在的人可以在其尾句中进行应答。
et est optimum utique institutum omne quod praeponendo et honorando deo conpetit saturatam orationem uelut opimam hostiam admouere.
而一切适合将神放在首位并尊崇神的制度,确实都是最好的制度,它将充盈的祈祷作为肥美的祭物呈献。