§28Haec est enim hostia spiritalis quae pristina sacrificia deleuit.
因为这正是废除了以往祭祀的属灵祭物。
quo mihi, inquit, multitudinem sacrificiorum uestrorum? plenus sum holocaustomatum arietum et adipem agnorum et sanguinem taurorum et hircorum nolo.
祂说:“你们那许多的祭物,于我何益? 我已满受了公羊的燔祭,我不要羔羊的脂油、公牛和公山羊的血。
quis enim requisiuit ista de manibus uestris?.
因为谁曾从你们手中要求过这些呢?
quae ergo quaesierit deus euangelium docet.
”因此,神所寻求的是什么,福音书已经教导了。
ueniet hora, inquit, cum ueri adoratores adorabunt patrem in spiritu et ueritate.
祂说:“时候将到,那真正拜父的,要在灵和真理中拜祂。
deus enim spiritus est, et adoratores itaque tales requirit.
因为神是灵,所以祂寻找这样的朝拜者。
nos sumus ueri adoratores et ueri sacerdotes, qui spiritu orantes spiritu sacrificamus orationem hostiam dei propriam et acceptabilem, quam scilicet requisiuit, quam sibi prospexit.
”我们是真正的朝拜者和真正的祭司,我们以灵祈祷,并在灵中将祈祷作为神特有且悦纳的祭物呈献,这显然是祂所寻求、为祂自己所预备的。
hanc de toto corde deuotam, fide pastam, ueritate curatam, innocentia integram, castitate mundam, agapen coronatam cum pompa operum bonorum inter psalmos et hymnos deducere ad dei altare debemus omnia nobis a deo impetraturam.
这出自全心的奉献、由信仰滋养、因真理调治、以无辜保全、凭贞洁净化、被爱加冕的祈祷,我们应当在赞美诗和歌声中,伴随着善功的仪仗,将它奉献到神的祭坛前,它将为我们向神赢得一切。
§29Quid enim orationi de spiritu et ueritate uenienti negabit deus, qui eam exigit? legimus et audimus et cernimus quanta documenta efficaciae eius! uetus quidem oratio et ab ignibus et a bestiis et ab inedia liberabat et tamen non a Christo acceperat formam.
因为,对于那出于灵和真理、又是神自己所要求的祈祷,神还会拒绝什么呢? 我们阅读、听闻并亲眼看见,它的效能有着多么伟大的证明! 古时的祈祷固然能将人从火中、野兽和饥荒中解救出来,然而它那时还未从基督那里获得其形式。
ceterum quanto amplius operatur oratio Christiana! non roris angelum in mediis ignibus sistit nec ora leonibus obstruit nec esurientibus rusticorum prandium transfert, nullum sensum passionis delegata gratia auertit, sed. patientes et sentientes et dolentes sufferentia instruit, uirtute ampliat gratiam, ut sciat fides, quid a domino consequatur, intellegens quid pro dei nomine patiatur.
然而,基督徒的祈祷所起的作用是何等更加广大! 它不曾在烈火之中立起露水的天使,也不曾堵住狮子的口,更没有将农夫的午餐传送给饥饿的人;它并没有通过转让的恩典来转移痛苦的任何感觉,而是以坚忍教导那些正在忍受、感受和悲伤的人,以力量扩增恩典,好让信仰知道它从主那里得到了什么,并理解自己为神的名正遭受着什么。
sed et retro oratio plagas irrogabat, fundebat hostium exercitus, imbrium utilia prohibebat.
而且在过去,祈祷还会降下灾祸,溃散仇敌的军队,阻断有益的雨水。
nunc uero oratio iustitiae omnem iram dei auertit, pro inimicis excubat, pro persequentibus supplicat.
然而如今,公义的祈祷能挽回神的一切愤怒,为仇敌守望,为迫害自己的人恳求。
mirum si aquas caelestes extorquere nouit, quae potuit et ignes impetrare? sola est oratio quae deum uincit; sed Christus eam nihil mali uoluit operari.
既然它连烈火都曾能求得,那么它如今懂得唤来天雨,又有什么好奇怪的呢? 唯有祈祷是战胜神的力量;然而基督不愿它施行任何恶事。
omnem illi uirtutem de bono contulit.
祂赋予了它出于善的一切力量。
itaque nihil nouit, nisi defunctorum animas de ipso mortis itinere reuocare, debiles reformare, aegros remediare, daemoniacos expiare, claustra carceris aperire, uincula innocentium soluere.
因此它一无所知,除了将死者的灵魂从死亡之路上召回,令虚弱者复原,医治病人,驱逐恶魔,打开牢狱的门锁,解开无辜者的枷锁。
eadem diluit delicta, temptationes repellit, persecutiones extinguit, pusillanimos consolatur, magnanimos oblectat, peregrinantes deducit, fluctus mitigat, latrones obstupefacit, alit pauperes, regit diuites, lapsos erigit, cadentes suspendit, stantes continet.
同样的祈祷洗净罪过,击退诱惑,熄灭迫害,安慰胆怯者,取悦宽宏者,指引旅人,平息波涛,使强盗惊愕,供养穷人,引导富人,扶起跌倒者,支撑将倾者,保守伫立者。
oratio murus est fidei, arma et tela nostra aduersus hostem, qui nos undique obseruat.
祈祷是信仰的城墙,是我们用以对抗四面窥伺之敌的守卫与攻击之器。
itaque numquam inermes incedamus.
因此,让我们绝不赤手空拳地行进。
die stationis, nocte uigiliae meminerimus.
在守望之日,在守夜之夜,我们要牢记它。
sub armis orationis signum nostri imperatoris custodiamus, tubam angeli expectemus orantes.
在祈祷的武装之下,让我们守护我们统帅的旗帜,在祈祷中等候天使的号角。
orant etiam angeli omnes, orat omnis creatura, orant pecudes et ferae et genua declinant et egredientes de stabulis ac speluncis ad caelum non otioso ore suspiciunt uibrantes spiritum suo more.
所有的天使也祈祷,万物都祈祷,生灵和野兽也祈祷并屈下双膝,它们从棚圈和洞穴中走出来时,绝不以空闲的口仰望苍天,按它们自己的方式颤动着呼吸。
sed et aues mane exurgentes eriguntur ad caelum et alarum crucem pro manibus expandunt et dicunt aliquid quod oratio uideatur.
不仅如此,连鸟儿在清晨飞起时,也向着天空升起,展开它们十字状的双翼以代替双手,口中啼鸣着某种似乎是祈祷的声音。
quid ergo amplius de officio orationis? etiam ipse dominus orauit, cui sit honor et uirtus in saecula saeculorum.
那么,关于祈祷的职责,还能再多说什么呢? 甚至连主自己也曾祈祷,愿荣耀和能力归于祂,直到世世代代。