§17Atquin cum modestia et humilitate adorantes magis commendabimus deo preces nostras ne ipsis quidem manibus sublimius elatis, sed temperate ac probe elatis, ne uultu quidem in audaciam erecto.
况且,以谦逊和谦卑的态度祈祷,我们将能使我们的祈祷更蒙上帝悦纳。 即使双手也不必举得太高,而要适度且庄重地举起,甚至面容也不要带着傲慢之色。
nam et ille publicanus, qui non tantum prece, sed et uultu humiliatus atque deiectus orabat, iustificatior Pharisaeo procacissimo discessit.
因为那个税吏,不仅在祈祷中,而且在面容上也谦卑自抑、低头祈祷,比起那最无耻的法利赛人,他离去时反倒更显为义。
sonos etiam uocis subiectos esse oportet, aut quantis arteriis opus est, si pro sono audiamur? deus autem non uocis, sed cordis auditor est, sicut conspector.
声音的音调也应当压低,否则,如果我们是因为喧嚣而被听见,那我们需要多大的气管呢? 而上帝不是声音的听者,而是心灵的听者,正如祂是心灵的察看者一样。
daemonium oraculi Pythii, et mutum, inquit, intellego et non loquentem exaudio.
皮提亚神谕的恶魔说:“我能理解哑巴,我也能听见不说话的人。
dei aures sonum expectant? quomodo ergo oratio Ionae de imo uentre ceti per tantae bestiae uiscera ab ipsis abyssis per tantam aequoris molem ad caelum potuit euadere? quid amplius referent isti qui clarius adorant, nisi quod proximis obstrepunt? immo prodendo petitiones suas quid minus faciunt, quam si in publico orent? •
”难道上帝的耳朵在等待声音吗? 若非如此,约拿从鲸鱼最深处的腹中,穿过如此巨大野兽的内脏,从深渊之中,穿过如此厚重的大海,他的祈祷又如何能升到天上呢? 那些更大声祈祷的人,除了打扰邻人之外,还能带来什么更多的结果呢? 相反,通过泄露自己的祈求,他们所做的与在公共场合祈祷又有什么两样呢?
§18Alia iam consuetudo inualuit.
• 如今,另一种习惯已经盛行。
ieiunantes habita oratione cum fratribus subtrahunt osculum pacis, quod est signaculum; orationis.
那些禁食的人在与弟兄们一同祈祷后,便省去了和平的亲吻,而这是祈祷的印记。
quando autem magis conferenda cum fratribus pax est, nisi cum operantis oratio commendabilior ascendit, ut ipsi de nostra operatione participent, qua maduerint de sua pace fratri transigendo? quae oratio cum diuortio sancti osculi integra? quem domino officium facientem impedit pax? quale sacrificium est a quo sine pace disceditur? quaecumque oratio. sit, non erit potior praecepti obseruatione, quo iubemur ieiunia nostra celare.
然而,何时更应该与弟兄们分享和平,难道不正是当实行者的祈祷更蒙悦纳地升起,使他们自己也能分享我们的实行,而他们因着将自己的和平传递给弟兄而得着滋润的时候吗? 若割裂了神圣的亲吻,什么样的祈祷才是完整的? 和平又会阻碍谁去向主尽本分? 那没有和平就离去的祭祀又算是什么样的祭祀? 无论那是怎样的祈祷,它都不会优先于那命令我们隐瞒禁食的诫命。
iam\' enim de abstinentia osculi agnoscimur ieiunantes.
因为现在我们因着省去亲吻而被认出是在禁食。
sed et si qua ratio est, ne tamen huic praecepto reus sis, potes domi, si forte, inter quos latere ieiunium in totum non datur, differre pacem.
但即使有什么理由,为了不在这条诫命上犯罪,如果你刚好在那些无法完全隐瞒禁食的人中间,你可以在家里延迟亲吻。
ubicumque autem alibi operationem tuam abscondere potes, debes meminisse praecepti; ita et disciplinae foris et consuetudini domi satisfacies.
但是,在其他任何可以隐瞒你实行的地方,你都应该记住这条诫命;这样你既满足了在外的规律,也满足了在家的习惯。
sic et die paschae. , quo communis et quasi publica ieiunii religio est, merito deponimus osculum, nihil curantes de occultando quod cum omnibus faciamus.
因此,在复活节这一天,由于禁食的宗教义务是共同的、而且可以说是公开的,我们理所当然地省去亲吻,毫不介意隐瞒我们与所有人共同做的事。
§19Similiter et de stationum diebus non putant plerique sacrificiorum orationibus interueniendum, quod statio soluenda sit accepto corpore domini.
同样,关于ステイション的日子,大多数人认为不该参与祭祀的祈祷,因为一旦领受了主的圣体,ステイション就该解除了。
ergo deuotum deo obsequium eucharistia resoluit an magis deo obligat? nonne sollemnior erit statio tua, si et ad aram dei steteris? accepto corpore domini et reseruato utrumque saluum est, et participatio sacrificii et executio officii.
那么,圣餐是解除了对上帝虔敬的服务,还是反而让我们对上帝负有更多的义务呢? 如果你也站在上帝的祭坛前,你的ステイション难道不会更加庄严吗? 领受主的圣体并将其保留,两者都可以保全:既参与了祭祀,又履行了本分。
si statio de militari exemplo nomen accepit (nam et militia dei sumus), utique nulla laetitia siue tristitia obueniens castris stationes militum rescindit.
如果“ステイション”这一名称源于军事的例子(因为我们也是上帝的军队),那么来到军营的任何欢乐或悲伤,绝不能取消士兵们的守卫工作。
nam laetitia libentius, tristitia sollicitius administrabit disciplinam.
因为欢乐会更乐意地、悲伤会更谨慎地执行纪律。
§20De habitu uero dumtaxat feminarum uarietas obseruationis effecit post sanctissimum apostolum nos uel maxime nullius loci homines impudenter retractare, nisi quod non impudenter, si secundum apostolum retractemus.
然而,关于女性的装束,其遵守方式的多样性,使得我们这些在圣徒使徒之后无足轻重的人,也厚着脸皮重新探讨,除非我们是按照使徒的教导去探讨,那便不算是厚着脸皮。
de modestia quidem cultus et ornatus aperta praescriptio est etiam Petri, cohibentis eodem ore, quia eodem et spiritu, quo Paulus, et uestium gloriam et auri superbiam et crinium lenonem operositatem.
关于服饰和装扮的谦逊,彼得也有明确的指示,他以同样的口,因为是本着与保罗相同的灵,既抑制了衣服的华美、黄金的骄奢,也抑制了编发这种诱惑性的繁琐。
§21Sed quod promisce obseruatur per ecclesias quasi incertum, id retractandum est, uelarine debeant uirgines, an non.
但是,在各教会中作为不确定之事而被混杂遵守的,乃是需要重新探讨的,即处女是否应当蒙头。
qui enim uirginibus indulgent capitis immunitatem, hoc niti uidentur, quod apostolus non uirgines nominatim, sed mulieres designauerit uelandas esse, nec sexum, ut diceret feminas, sed gradum sexus, dicendo mulieres.
因为那些允许处女头部免受约束的人,似乎依凭的是:使徒并没有指名提到处女,而是指定“女人”应当蒙头;而且他说的不是性别(如果他说的是“女性”的话),而是性别的某一阶段,通过说“女人”来实现。
nam si sexum nominasset, feminas dicendo, absolute definisset de omni muliere, at cum unum gradum sexus nominat, alium tacendo secernit.
因为如果他通过说“女性”来指代性别,他就会对每一个女人做出绝对的定义;但当他提到性别的一个阶段时,他就通过保持沉默将另一个阶段区分开来。
potuit enim, inquiunt, aut et uirgines nominare specialiter aut compendio generaliter feminas.
因为他们说,使徒本可以特别提到“处女”,或者简要地总括为“女性”。