§9Principalis haec species in castigatione uictus potest iam de inferioribus quoque abstinentiae operationibus praeiudicare ut et ipsis pro modo utilibus aut necessariis.
在饮食克制中的这一主要种类(完全禁食),已经可以对较底层的节制行为做出预判,认为它们按其程度而言也是有益或必需的。
nam exceptio eduliorum quorundam portionale ieiunium est.
因为除去某些食物就是部分的禁食。
inspiciamus igitur et xerophagiarum nouitatem aut uanitatem, si non et in his tam antiquissimae quam efficacissimae religionis operatio est.
因此,让我们审视一下干食(xerophagia)的新奇性或虚无性,看看在这些行为中是否同样没有那既最古老又最有效的宗教运作(事实上是有的)。
redeo ad Danielem et fratres eius leguminum pabulum et aquae potum ferculis et oenophoris regiis praeferentes atque exinde formosiores, ne qui de specie quoque corpusculi metuat,.
我回到但以理和他的兄弟们那里,他们宁要豆类食物和清水,也不要王室的珍馐和酒器,并因此变得更加俊美,免得有人甚至为自己身体的外表担心,。
ceterum spiritu insuper cultos.
此外,他们在灵性上也得到了滋养。
dedit enim deus adolescentulis scientiam et intellegentiam in omni litteratura et Danieli in omni uerbo et in somniis et in omni sophia, qua hoc ipsum quoque saperet, quibus modis de deo impetraretur agnitio sacramentorum.
因为神赐给这些年轻人一切文学上的知识和聪明,并赐给但以理一切言语、梦境和所有的智慧,使他也能明白这件事本身,即通过何种方式可以从神那里赢得对奥秘(秘仪)的认知。
anno denique tertio Cyri regis Persarum cum in recogitatum incidisset uisionis, aliam formam humiliationis prospexit.
最后,在波斯王居鲁士第三年,当他陷入对异象的思索时,他预见到了另一种谦卑(自贬)的形式。
in illis, inquit, diebus ego Daniel eram lugens per tres hebdomadas, panem suauem non edi, caro et uinum non introierunt in os meum, oleo unctus non sum, donec consummarentur tres hebdomades, quibus transactis angelus emissus est taliter alloquens: Daniel, homo es miserabilis, ne timueris, quoniam ex die prima, qua dedisti animam tuam recogitatui et humiliationi coram deo, exauditum est uerbum tuum, et ego introiui uerbo tuo.
他说:“在那些日子里,我但以理悲伤了三个星期,美味的面包我没有吃,肉和酒没有入我的口,我也没有用油抹身,直到三个星期满了。 ”这些时间过去后,一位天使被差遣来,这样对他说:“但以理,你是一个值得怜悯的人,不要害怕,因为从你奉献灵魂去思索和谦卑在神面前的第一天起,你的话就蒙了垂听,我因你的话而来了。
ita xerophagiarum miseratio et humiliati metum expellunt et aures dei aduertunt et occultorum compotes faciunt.
”因此,干食者的值得怜悯与谦卑者的状态驱散了恐惧,使神侧耳听,并使他们掌握了隐藏的事物。
reuertor etiam ad Heliam.
我也回到以利亚那里。
cum corui illum pane et carne saturare consuessent, cur postmodum apud Bersabe Iudaeae excitato ei de somno quidam ille angelus sine dubio panem solum et aquam obtulit? defecerant corui, qui eum liberalius pascerent, an difficile angelo fuerat aliquem alicunde de conuiuio regis ministrum cum instructissimo ferculo raptum ad Heliam transferre, sicut Danieli in lacu leonum esurienti prandium metentium exhibitum est? sed constitui oportebat exemplum docens in tempore pressurae et persecutionis et cuiuscunque circumstantiae xerophagiis esse uiuendum.
当乌鸦过去常以面包和肉使他饱足时,为什么后来在犹太的别示巴,当他从睡梦中被唤醒时,那某位天使无疑只给他送去了面包和水? 难道是那些能更慷慨地喂养他的乌鸦不够了吗? 或者对天使来说,从某处王室宴席上夺走一个带着备好珍馐的仆人并传送到以利亚那里,是一件困难的事吗? 就像给在狮子坑中饥饿的但以理提供收割者的午餐那样。 但是,必须确立一个榜样,教导人们在遭遇患难、迫害和任何境遇时,应当依靠干食生活。
tali uictu Dauid exomologesin suam expressit cinerem quidem edens uelut panem, id est panem uelut cinerem aridum et sordidum, potum uero fletu miscens utique pro uino.
大卫通过这样的饮食表达了他的忏悔(宣认),他吃灰烬如同吃面包——也就是吃如同干燥肮脏灰烬般的美包——并将他的饮料与哭泣相调和,这当然是代替了酒。
habet enim et abstinentia uini suos titulos, quae et Samuelem deo uouerat et Aaronem consecrarat.
因为对酒的节制也有其自身的荣耀,它既曾将撒母耳许愿给神,又曾祝圣了亚伦。
nam de Samuele mater, et uinum, inquit, et ebriamen non bibet; talis enim et ipsa deum orabat.
因为关于撒母耳,他的母亲说:“他绝不喝清酒和烈性饮料”;因为她自己也是这样向神祈祷的。
et dominus ad Aaron: uinum et siceram non bibetis, tu et filius tuus post te, si quandoingrediemini tabernaculum uel ascendetis ad altare, et non moriemini.
主对亚伦说:“清酒和烈性饮料你们都不可喝,你和在你之后的儿子,每当你们要进入会幕或上坛的时候,免得你们死亡。
adeo morientur qui non sobrii in ecclesia ministrauerint.
”可见,那些不清醒而在教会中服侍的人,必将死亡。
sic et Israeli proximo exprobrat et potum: dabatis sanctificatis meis uinum.
同样,神也对邻近的以色列人指责其饮料:“你们给我的圣别之人酒喝。
et haec autem strictura potus xerophagiae portio est.
”而这种对饮料的限制,正是干食的一部分。
quamquam ubi abstinentia uini aut a deo exigitur aut ab homine uouetur, illic intellegatur etiam pabuli pressura formam praestruens potui.
然而,凡是神要求或人许愿不喝酒的地方,在那里也应当理解为,对食物的限制同样在为饮料预先构建模式。
qualis enim esus, talis et potus.
因为怎样的吃,便有怎样的喝。
uerisimile non est, ut quis dimidiam gulam deo immolet, aquis sobrius et cibis ebrius.
一个人向神只奉献他一半的喉咙,在水上清醒而在食物上醉饱,这是不合情理的。
an autem et apostolus xerophagias norit, qui maiora celebrauerat, sitim et famem et multa ieiunia, qui ebrietates et comessationes recusauerat, uel de discipulo Timotheo argumenti satis est, quem propter stomachum et adsiduas imbecillitates modico uino monens uti, quo ille non ex institutione, sed ex deuotione abstinebat (ceterum stomacho magis consuetudo prodesset), hoc ipso abstinentiam uini dignam deo suasit, quam ex necessitate dissuasit.
但是,那位曾实行过更大克制(饥渴和多次禁食)、曾拒绝醉酒和宴乐的使徒,是否也知道干食呢? 从他的门徒提摩太身上就有了充足的论据:保罗因他的胃口和屡次的软弱,劝他用点少量的酒;而提摩太并不是出于规则,而是出于虔敬才予以节制的(不过,对于胃来说,习惯本来会更有益处)。 保罗正是通过这一点,劝导了那配得神的节制,尽管他因必要性而劝阻了它。