§7Processimus itaque iam ad exempla, uti reuoluamus utilitatis efficacia potestates istius officii, quod etiam iratum deum homini reconciliat.
因此,我们现在已转向实例,以便重温这一职守的有益效能和力量,它甚至能使愤怒的神与人修好。
deliquerat Israel in aquatione apud Maspha congregatus a Samuele, sed ita statim delictum ieiunio diluit, ut periculum proelii simul fugerit.
以色列人在被撒母耳召集到米斯巴时,曾在关于水的事上犯了罪,但他们立即通过禁食洗刷了罪过,以至于同时也逃脱了战争的危险。
cum maxime Samuel offerebat holocaustum (in nullo magis procuratam audimus dei clementiam quam in abstinentia populi) et allophyli proelio admouebant, ibidem dominus intonuit uoce magna super allophylos, et confusi sunt et corruerunt in conspectu Israelis, et processerunt uiri Israel ex Maspha et persecuti sunt allophylos et usque Bethor ceciderunt, pastos impasti, armatos inermes.
正当撒母耳献上燔祭时(我们没有听说过神的仁慈在除百姓的节制之外的任何其他事上能更易获得),异族人(非利士人)前来交战,就在那地方,主以雷鸣般的大声在异族人头上震响,他们便混乱起来,在以色列人面前跌倒。 以色列人从米斯巴出来,追赶异族人,将他们击杀直到贝特霍尔——没吃饱的人击杀吃饱的人,无武装的人击杀有武装的人。
hae erunt uires ieiunantium deo. caelum pro eiusmodi militat.
这就是为神禁食之人的力量;上天会为这样的人而战。
habes formam praesidii etiam spiritalibus bellis necessariam.
你已经拥有了即使在属灵战争中也必需的防卫形式。
perinde cum rex Assyriorum Sennacherib compluribus iam ciuitatibus captis Israeli per Rapsacen blasphemias et minas intentaret, nihil aliud illum a proposito in Aethiopias auertit.
同样,当亚述王西拿基立在攻占了数座城市后,通过拉伯沙基向以色列发出亵渎和威胁时,没有任何其他事物能使他偏离对付埃塞俄比亚的企图。
dehinc quid aliud centum et octoginta quatuor milia de exercitu eius per angelum absumpsit quam Ezechiae regis humiliatio? siquidem duritia hostis adnuntiata uestem scidit, saccum induit eodemque habitu seniores sacerdotum ad deum per Esaiam adire iussit utique ieiunio preces prosequente.
此后,除了希西家王的自卑(自谦)之外,还有什么能通过天使消灭他军中的十八万四千人呢? 因为当得知敌人的顽强时,他撕裂衣服,披上麻布,并以同样的装束命令祭司的长老们通过以赛亚去朝见神,当然,其间禁食伴随着祈祷。
neque enim cibi tempus in periculo nec saturitatis cultus in sacco.
因为在危险中既没有吃东西的时间,在麻布中也没有讲究饱足的余地。
semper inedia maeroris sequela est sicut laetitia accessio saginae.
饥饿总是悲伤的随之而来者,犹如喜乐是肥育(饱食)的附加物一样。
per hanc maeroris sequelam et inediam etiam ciuitas illa peccatrix Niniue de exitio praedicato liberatur.
通过这种悲伤的随之而来者及饥饿,连那罪恶之城尼尼微也从预言的毁灭中得以解脱。
satis enim paenitentia scelerum commendauerat ieiunium triduo functam, etiam pecudibus enectis, quibus iratus deus non erat.
因为对罪恶的悔改已足够使那实行了三天的禁食蒙受悦纳,甚至连牲畜也被夺去了食物(因饥饿而死),而神对它们本是没有愤怒的。
Sodoma quoque et Gomorra euasissent, si ieiunassent.
所多玛和俄摩拉也会幸免于难,如果他们曾禁食的话。
hoc remedium agnoscit et Achab.
这拯救的方法,亚哈也承认。
cum illi post transgressionem et idololatriam et necem Nabuthae propter uineam interempti a Iezabel exprobrasset Helias: qualiter occidisti et hereditatem possedisti: in loco quo sanguinem Nabuthae canes delinxerant, tuum quoque delinguent, destituit semetipsum et saccum carni suae imposuit et ieiunauit et dormiuit in sacco.
当他在犯下罪过、偶像崇拜以及因葡萄园之故而被耶洗别杀害的拿伯死后,以利亚谴责他说:“你杀了人,又承受产业吗? 在狗舔拿伯血的地方,狗也必舔你的血”,他便自暴其弱(自贬),将麻布披在肉身上,并且禁食,躺在麻布中。
et tunc sermo domini ad Heliam: uidisti ut reueritus sit Achab a facie mea: pro eo, quod reueritus est, non superducam laesuram in diebus ipsius, sed in diebus filii eius superducam eam, qui non erat ieiunaturus.
那时,主的话临到以利亚:“你看见亚哈在我面前如何自卑了吗? 因他自卑,我必不在他的日子降这灾祸,必在控制不住不肯禁食的他的儿子的日子降这灾祸。
ita ieiunium in deum reuerentiae opus est, per quod Anna quoque ambiens uxor Helcanae retro sterilis impetrauit facile a deo inanem cibo uentrem filio implere et quidem propheta.
”因此,禁食是向神表示敬畏之功,通过它,以利加拿的妻子、先前不育的亚拿,也轻易地从神那里获准,使她那空无食物的腹部塞满了一个儿子,且是一位先知。
sed non modo naturae mutationem aut periculorum auersionem aut delictorum obliterationem, uerum etiam sacramentorum agnitionem ieiunia de deo merebuntur.
但禁食不仅能从神那里赢得自然的改变、危险的转移或罪恶的消除,甚至能赢得对奥秘(秘仪)的认知。
aspice Danielis exemplum.
看但以理的例子。
circa somnium regis Babylonis omnes turbantur sophistae, negant ultra de praestantia humana posse cognosci.
关于巴比伦王的梦,所有的术士都困惑不解,否认在人的卓越能力之外还能被认知。
solus Daniel deo fidens et sciens, quid ad demerendam dei gratiam faceret, spatium tridui postulat, cum sua fraternitate ieiunat, atque ita orationibus commendatis et ordinem et significationem somnii per omnia instruitur, tyranni sophistis parcitur, deus glorificatur, Daniel honoratur, non minorem dei gratiam et postea quoque relaturus anno primo regis Darii, cum ex recogitatu praedicatorum temporum ab Hieremia dedit faciem suam deo in ieiuniis et sacco et cinere.
唯有但以理信靠神,且知道该如何做以赢得神的恩宠,他请求三天的限期,与他的兄弟们一同禁食,这样通过将祈祷托付(支持),他得以在梦的顺序和意义上各方面受到指引,暴君的术士们免于一死,神得着荣耀,但以理获得尊荣——他随后也将获得不亚于此的神的恩宠,在大流士王元年,当时他从耶利米所预言的时期之思考中,在禁食、麻布和灰烬中向神展露面容。
nam et angelus missus ad eum hanc statim professus est causam diuinae dignationis: ueni, inquit, demonstrare tibi, quatenus miserabilis es, ieiunando scilicet.
因为那差遣到他那里的天使也立即声明了这神圣眷顾的原因,说:“我来是要向你显明,你是多么值得怜悯(即通过禁食)。
si deo miserabilis, leonibus in lacu fuerat horribilis, ubi quidem illi sex diebus ieiunanti prandium angelus procurauit.
” 如果对神而言是值得怜悯的,那他在狮子坑中对狮子而言便是可怕的,在坑中,天使曾为他这禁食了六天的人准备了午餐。
§8Reddimus et cetera.
我们也呈上其余的(新约证据)。
ad noua enim nunc documenta properamus.
因为我们现在急于迈向新的见证。
in limine euangelii Anna prophetis, filia Phanuelis, quae infantem dominum et agnouit et multa super eo praedicauit expectantibus redemptionem Israelis, post egregium titulum ueteris et uniuirae uiduitatis ieiuniorum quoque testimonio augetur, ostendens, in quibus officiis adsideri ecclesiae debeat, et a nullis magis intellegi Christum quam semel nuptis et saepe ieiunis.
在福音的门槛上,法内尔的女儿、女先知亚拿——她既认出了婴孩主,又对等候以色列救赎的人说了许多关于祂的事——在获得那关于年老和守贞未亡人的杰出头衔之后,也因禁食的见证而得以提升,这表明她应当在何种职守上侍奉教会,并且没有人比仅结过一次婚且经常禁食的人更能理解基督。
ipse mox dominus baptisma suum, et in suo omnium, ieiuniis dedicauit habens efficere panes ex lapidibus, etiam Iordanem uino fortasse manare, si ita uorator et potator fuisset.
随后主自己以禁食奉献了祂的洗礼,并在祂的洗礼中奉献了众人的洗礼,尽管如果祂是一个饕餮者和饮酒者,祂本有能力用石头做面包,甚至可能让约旦河里流出葡萄酒。
immo nouum hominem in ueteris sugillationem uirtute fastidiendi cibi initiabat, ut eum diabolo rursus per escam temptare quaerenti fortiorem fame tota ostentaret.
相反地,祂以拒绝食物的力量,启迪了新的人以打击旧的人,以便在魔鬼企图再次通过食物诱惑祂时,向魔鬼展示这战胜了所有饥饿的更强者。
prae- - stituit exinde ieiuniis legem sine tristitia transigendis.
祂此后为禁食规定了应在不带忧愁中度过的律法。
cur enim triste, quod salutare? docuit etiam aduersus diriora daemonia ieiuniis proeliandum.
因为为什么那有益健康的事物会是忧愁的呢? 祂还教导说,必须用禁食来对付更凶恶的邪灵。
quid enim mirum, si eadem operatione spiritus iniquus educitur, qua sanctus inducitur? denique, ut in centurionem Cornelium necdum tinctum dignatio spiritus sancti cum charismate insuper prophetiae festinasset, ieiunia eius legimus exaudita.
因为如果通过同样的运行,不义之灵被驱逐,而圣灵被迎入,这又有什么好奇怪的呢? 最后,为了让圣灵的眷顾伴随着预言的恩赐迅速临到尚未受洗的百夫长哥尼流身上,我们读到他的禁食蒙了垂听。
puto autem et apostolus in secunda Corinthiorum inter labores suos et pericula et incommoda post famem ac sitim ieiunia quoque plurima enumerat.
而且我想,使徒在哥林多后书叙述他的劳苦、危险和不便时,在饥渴之后,也列举了极多次的禁食。