Humanitext Reader

特土良 · 论禁食 §10

将禁食守望延长至傍晚的正当性

第 6 段,共 11 段 · 拉丁语

内容简介

德尔图良反驳了那些指责蒙丹派延长“守望(禁食祷告)”为新奇、并主张应在第九时结束的肉体派(大公教会信徒)。他分析了圣经中关于祷告时间的记载,并通过追念基督的死亡与安葬,论证了将守望延长至傍晚(迟延守望)的正当性,并引用了摩西、约书亚等旧约先例。

§10Aeque stationes nostras ut indictas, quasdam uero et in serum constitutas nouitatis nomine incusant, hoc quoque munus et ex arbitrio obeundum esse dicentes et non ultra nonam detinendum, de suo scilicet more.
他们同样指责我们的守望(禁食祷告)为强制性的,甚至有些守望被规定到很晚的时间,并冠以新奇之名,声称这一义务也应当自愿履行,且不应拖延超过第九时,当然,这是按照他们自己的习惯。
sed quod pertineat ad indictionis quaestionem, semel pro omnibus causis respondebo.
但至于强制性规定的问题,我将针对所有情况作一次性回答。
nunc ad proprium huius speciei articulum, de modo temporis dico, de ipsis prius expostulandum, unde hanc formam nona i dirimendis stationibus praescribant.
现在,谈到这一种类特有的条款,即时间的限度,我说——必须首先向他们自己质问,他们是从哪里规定了这第九时的形式来解除守望的。
si, qua Petrus et qui cum eo ad horam nonam orationis templum introgressi leguntur, quis mihi probabit illos ea die statione functos, ut horam nonam ad clausulam et expunctionem stationis interpretetur? atqui facilius inuenias Petrum hora sexta capiendi cibi causa prius in superiora ad orandum ascendisse, quo magis sexta diei finiri officio huic possit, quae illud absolutura post orationem uidebatur.
如果因为经上记载彼得和与他同在的人在祷告的第九时进入圣殿,那么谁能向我证明他们那天履行了守望,以至于他可以将第九时解释为守望的终结和解除? 然而你更容易发现,彼得在第六时,为了吃东西的缘故,先上到房顶去祷告,这倒更可能使这一义务在第六时结束,因为第六时似乎要在祷告之后完成那件事。
porro cum in eodem commentario Lucae et tertia hora orationis demonstretur, sub qua spiritu sancto initiati pro ebriis habebantur, et sexta, qua Petrus ascendit in superiora, et nona, qua templum sunt introgressi, cur non intellegamus salua plane indifferentia semper et ubique et omni tempore orandi tamen tres istas horas ut insigniores in rebus humanis, quae diem distribuunt, quae negotia distinguunt, quae publice resonant, ita et sollemniores fuisse in orationibus di-.
此外,既然在卢卡的同一记录中,既指出了祷告的第三时(在那时,受圣灵感召的人被认为是喝醉了),也指出了彼得上到房顶的第六时,以及他们进入圣殿的第九时,那么在完全保留随时随地及在任何时候祷告的自由的情况下,我们为什么不理解:这三个时间在人类事务中较为显著(它们划分日子、区分工作、在公共场所鸣响),因此在神圣的祷告中也更为庄严?
uinis? quod etiam suadet Danielis quoque argumentum ter. die orantis, utique per aliquarum horarum exceptionem, non aliarum autem quam insigniorum, exinde apostolicarum, tertiae, sextae, nonae.
这一观点也得到了丹伊利一日三次祷告这一论据的推荐,他确实选择了一些特定的时间,而且不是别的时间,正是那些更显著的时间,即后来的使徒时间——第三时、第六时、第九时。
hinc itaque et Petrum dicam ex uetere potius usu nonam obseruasse tertio orantem supremae orationis munere.
因此,我可以说,彼得也是出于古老的习惯,作为他最后一次祷告的义务,在第三次祷告时遵守了第九时。
haec autem propter illos qui se putant ex forma Petri agere, quam ignorant; non quasi respuamus nonam, cui et quarta sabbati et sexta plurimum fungimur, sed quia eorum quae ex traditione obseruantur tanto magis dignam rationem adferre debemus, quanto carent scripturae auctoritate, donec aliquo caelesti charismate aut confirmentur aut corrigantur.
但这些话是针对那些以为自己是按照彼得的规范行事、却对其一无所知的人说的;这并不是说我们排斥第九时,事实上我们在每周第四日和第六日主要履行它,而是因为对于那些基于传统而遵守的事项,它们越是缺乏圣经的权威,我们越应当给出配得上的理由,直到它们被某种天赐的属灵恩赐所确认或修正。
et si qua, inquit, ignoratis, dominus uobis reuelabit.
他说:“如果你们在什么事上不明白,主必启示你们。
itaque seposito confirmatore omnium istorum paracleto, duce uniuersae ueritatis, an dignior apud nos ratio adferatur nonam obseruandi require, ut etiam Petro ea ratio deputanda sit, si statione tunc functus est.
”因此,抛开这一切的确认者——护慰者,即一切真理的引导者,去探求在我们中间是否给出了遵守第九时的更配得上的理由,以至于即使彼得当时履行了守望,这一理由也必须归于他。
uenit enim de exitu domini, quem etsi semper commemorari oportet sine differentia horarum, impressius tamen tum ei secundum ipsum stationis uocabulum addicimur.
因为这源于主的受死,虽然主的死应当在不分时间的情况下被随时纪念,但在那时,我们根据“守望”这一词本身,更深刻地致力于它。
nam et milites numquam immemores sacramenti magis stationibus parent.
因为即使是士兵,也绝不忘记誓言,更加服从其守望。
itaque in eam usque horam celebranda pressura est, in qua a sexta contenebratus orbis defuncto domino lugubre fecit officium, ut tunc et nos reuertamur ad iucunditatem, cum et mundus recepit claritatem.
因此,禁食应当一直举行到那一时辰,即世界从第六时起变黑、在主死后履行其哀悼义务的时刻,以便当世界重新获得光明时,我们也回到喜乐之中。
hoc si magis ad religionem sapit Christianam, dum magis Christi gloriam celebrat, possum aeque serae stationis ex eodem rei ordine statum figere, ut ieiunemus ad serum expectantes tempus dominicae sepulturae, cum Ioseph postulatum detulit corpus et condidit.
如果这更合乎基督徒的信仰,因为它更能庆祝基督的荣耀,我同样可以根据相同的事件顺序,确定迟延守望的地位,使我们禁食直到很晚,等待主安葬的时间,那时约瑟请求并取下了主的身体并予以安葬。
inde et irreligiosum est ante famulorum carnem refrigerari quam domini.
因此,在主的身体之前,仆人们的肉体就得到饱足,这是不虔敬的。
sed hactenus haec ex argumentationum prouocatione commiserim coniecturas coniecturis et tamen puto fidelioribus repercutiens.
但到目前为止,在争论的挑衅下,我只是以推测对推测,但我认为我是以更忠实的推测进行反击。
uideamus, an aliquid tale nobis de uetustatibus quoque patrocinetur.
让我们看看,古老的事物中是否也有什么能为我们辩护。
in Exodo habitus ille Moysis aduersus Amalech orationibus proeliantis usque in occasum perseuerans nonne statio fuit sera? legum Naue debellantem Amorrhaeos prandisse illa die existimamus qua ipsis elementis stationem imperauit? stetit sol in Gabaon et luna in Aialon, stetit sol et luna in statione, donec ultus est populus de inimicis suis, et stetit sol medio caelo.
在《出埃及记》中,摩西在对抗亚玛力人时,坚持祷告直到日落的那种姿态,难道不是一次迟延的守望吗? 我们难道认为,在攻打亚摩利人时,嫩的儿子约书亚在对自然元素本身下达守望命令的那一天吃过饭吗? 太阳停在基遍,月亮停在亚雅仑,太阳和月亮停在守望中,直到百姓向仇敌报仇,太阳停在天半。
ut autem accedebat in occasum et finem diei unius, non fuit dies talis retro et in nouissimo, utique tam prolixus, ut, inquit, exaudiret deus hominem, parem scilicet solis, instantem tam diu in officio, stationem etiam sera longiorem.
而当它临近日落和一日之终时,以前和以后都没有过这样的日子,确实是如此漫长,正如经上说,神听了人的声音——即那与太阳平齐、在义务中坚持了如此之久的人,进行了一次甚至比迟延守望更长的守望。
certe Saul et ipse in proelio constitutus manifeste munus istud indixit: maledictus homo, qui ederit panem ad uesperam usque, dum ulciscar de inimico meo, et non gustauit totus populus eius, et tota terra prandebat.
确实,扫罗自己也在战斗中,显然颁布了这一禁令:“凡吃面包直到晚上、等我向仇敌报仇的人,必受咒诅”;他的众百姓什么都没有尝,全地的人都在挨饿。
tantam autem deus praestitit auctoritatem edicto stationis illius, ut Ionathan, filius Saulis, quamquam ignarus ieiunationis in serum definitae gustum mellis admiserat, et forte mox de delicto sit traductus et uix per precem populi periculo exemptus.
而神对那守望的禁令赋予了如此大的权威,以至于扫罗的儿子约拿单虽然不知道规定到晚上的禁食,只尝了一点蜜,也很快因这一过犯被揭露,且仅因百姓的祈求才免于危险。
gulae enim licet simplicis reus fuerat.
因为他犯了暴食之罪,尽管是无意的。
sed et Daniel anno primo regis Darii, cum ieiunus in sacco et cinere exomologesin deo ageret, et adhuc, inquit, loquente me in oratione, ecce uir, quem uideram in somnis initio, uelociter uolans appropinquauit mihi quasi hora uespertini sacrificii.
但是丹伊利在达理阿王元年,当他披麻蒙灰禁食向神忏悔时,他说:“我还在祷告中说话的时候,看哪,我起初在梦中见到的那个人,快速地飞来,在献晚祭的时候临近我。
haec erit statio sera quae ad uesperam ieiunans pinguiorem orationem deo immolat.
”这就是迟延的守望,它禁食直到晚上,向神奉献更丰盛的祷告。

词汇与语法注释

  1. ¦15¦dirimendis stationibus — dirimendis 是一个动形容词(将受动分词),与复数与格名词 stationibus 保持性、数、格的一致,用来表示目的(“为了解除/终止守望”)。
  2. ¦20¦ut... interpretetur — 紧接在前述复杂结构(尤其是前面的 si 从句)之后的虚拟语气从句,表示结果或目的,在反问语境中表达作者的驳斥归结:“结果他就会把第九时解释为守望的终结吗?”。
  3. ¦5¦legum Naue — 这是由于抄本损坏而产生的误记,正确应为 Iesum Naue(嫩的儿子约书亚,即《约书亚记》的主角)。

引用这一段

特土良, 论禁食 §10. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa018.humanitext-lat2:10

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。