§5Denique ubi iam et familiaris populus allegi deo coepit et restitutio hominis imbui potuit, tunc leges disciplinaeque omnes impositae, etiam quae decerperent uictum, ademptis quibusdam ueluti immundis, quo facilius aliquando ieiunia toleraret homo perpetua in quibusdam abstinentia usus.
终于,当亲密的子民也开始被神拣选,人类的恢复得以着手进行时,那时,一切律法和规律都被强加于人,甚至包括那些限制饮食的律法,有些东西被视作不洁而除去,以便人类在某些特定事物中实行恒常的节制,从而有一天能更容易地忍受禁食。
nam et primus populus primi hominis resculpserat crimen pronior uentri quam deo deprehensus, cum de duritia Aegyptiae seruitutis ualida manu dei et sublimi brachio ereptus dominus eius uisus est, terrae lacte et melle mananti destinatus, statim autem solitudinis incopiosae circumspectu scandalizatus, saturitatis Aegyptiae detrimenta suspirans in Moysen et Aaron mussitauit: utinam obiissemus percussi a domino in terra Aegypti, quando super ollas carnium sedebamus et panes in plenitudinem comedebamus.
因为第一代子民也重新刻画了第一个人的罪,他们被发现更倾向于肚子而非神,当他们被神大能的手和高举的膀臂从埃及奴役的苛酷中营救出来,他们的主显现给他们,他们本注定要进入流奶与蜜之地,但他们立刻因缺乏供给的旷野景象而跌倒,叹息着失去埃及的饱足,向摩西和亚伦发怨言:“巴不得我们在埃及地被主击打而死,那时我们坐在肉锅旁,吃饱了饼。
quomodo eduxisti nos in haec deserta ad interficiendam synagogam istam fame? eadem uentris praelatione deploraturus erat eosdem duces suos et dei arbitros, quos desiderio carnis et recordatu Aegyptiarum copiarum exacerbabat. quis nos uescet carne? uenerunt in mentem nobis pisces quos in Aegypto edebamus gratis, et cucumeres et pepones et porri et cepe et allia.
你们怎么把我们领到这旷野,要让这会众都饿死呢? ”由于同样对肚子的偏好,他们注定要对自己的这些领袖和神的代理人发出哀叹,他们因对肉的渴望和对埃及丰盛的记忆而激怒了这些领袖:“谁给我们肉吃呢? 我们记得在埃及免费吃的鱼,还有黄瓜、西瓜、韭菜、洋葱和蒜。
at nunc anima nostra arida, nihil nisi manna uident oculi nostri.
但现在我们的心干枯了,我们的眼睛除了玛那之外什么也看不见。
ita et illis xerophagiae panis angelici displicebant, allium potius et cepe quam caelum fragrare malebant.
”因此,对他们来说,天使之饼的干燥饮食也是令人不快的,他们宁愿闻到大蒜和洋葱的味,而不愿闻到天空的气味。
et ideo tam ingratis gratiora et esculentiora quaeque detracta sunt, puniendae simul gulae et exercendae continentiae causa, ut illa damnaretur, ista erudiretur.
因此,从这些如此忘恩负义的人身上,一切更讨人喜欢和更有营养的食物都被拿走了,这既是为了惩罚饕餮,也是为了锻炼节制,好让前者受到谴责,后者受到训练。
§6Nunc si temere rationes castigati a deo uictus et castigandi propter deum a nobis ad primordiorum experimenta reuocauimus, conscientiam communem consulamus.
如今,如果我们轻率地将神所约束的饮食、以及我们为了神而应约束的饮食的根据,归结于起初的体验,那么让我们请教一下共同的良心。
ipsa natura enuntiabit, quales nos ante pabulum et potum in uirgine adhuc saliua exhibere consuerit rebus dumtaxat sensu agendis, quo diuina tractantur, si multo pollentioris mentis, si multo uiuacioris cordis, quam cum totum illud domicilium interioris hominis escis stipatum, uinis inundatum, decoquendis iam stercoribus exaestuans praemeditatorium efficitur latrinarum, in quo plane nihil tam in proximo supersit quam ad lasciuiam sapere.
自然本身就会宣告,在食物和饮料之前,在我们还含着处女般纯洁的唾液时,自然习惯于将我们呈现为怎样的人,尤其是在那些必须由心灵来行的、处理神圣事物的事务中——我们是否拥有强大得多的智力和活跃得多的心灵,而相比之下,内里之人的整个住所塞满食物、浸泡在葡萄酒中,因正在消化的排泄物而沸腾,变成了厕所的预备室,在其中显然没有任何东西像放纵的欲望那样近在咫尺。
manducauit populus et bibit, et surrexerunt ludere.
“百姓坐下吃喝,起来玩耍。
intellege sanctae scripturae uerecundiam: lusum nisi impudicum non denotasset.
”理解圣经的自律:除非是不洁的,否则它不会用“玩耍”来表示。
ceterum quotusquisque meminerit religionis occupatis memoriae locis, impeditis sapientiae membris? nemo ita ut decet, ita ut par est, ita ut utile est, recordabitur dei eo in tempore, quo ipsum sibi hominem excidere sollemne est.
此外,当记忆的处所被占据、智慧的肢体被阻碍时,能有几个人还记得宗教敬虔? 没有人能以相称的、公正的、有益的方式,在那个人们习惯于忘却自己的时间里,去记念神。
omnem disciplinam uictus aut occidit aut uulnerat.
饮食的过量要么杀死、要么伤害一切规律。
mentior, si non dominus ipse obliuionem sui exprobrans Israeli causam plenitudini reputat. incrassatus est dilectus et pinguefactus et dilatatus est, et dereliquit deum, qui fecit eum, et abscessit a domino salutificatore suo.
如果主自己因以色列忘记祂而谴责他们时,没有将原因归咎于饱足,那我就是在说谎了:“爱子渐渐肥胖,长得粗壮,变得宽阔,便离弃了造他的神,偏离了拯救他的主。
denique in eodem Deuteronomio eandem causam praecaueri iubens, ne, inquit, cum manducaueris et biberis et domos optimas aedificaueris, ouibus et bubus tuis multiplicatis et argento et auro extollatur cor tuum et obliuiscaris domini dei tui.
”最后,在同一部申命记中,祂命令防范同样的原因,说:“免得你吃喝饱足,建造了美好的房屋,牛羊繁殖,金银增多时,你的心高傲,忘记了领你出来的耶和华你的神。
praeposuit corruptelae diuitiarum edacitatis enormitatem, cui ipsae diuitiae procurant.
”祂将大食的无度置于财富的败坏之前,而财富本身正是为这大食提供原料的。
per illam scilicet incrassatum erat cor populi, ne oculis uideret et auribus audiret et corde coniceret adipibus obstructo, quas nominatim esui abstulit dedocens hominem saginae studere.
显然,由于那大食,百姓的心已经变得肥胖,以至于他们的眼睛看不见,耳朵听不到,被脂肪堵塞的心无法领悟。 神指名道姓地将这些脂肪从食用中除去,以此教导人不要致力于肥育。
ceterum cui cor erectum potius inueniebatur quam impinguatum, qui quadraginta diebus totidemque noctibus supra humanae naturae facultatem ieiunium perennauit spiritali fide uirtutem subministrante, et uidit oculis dei gloriam et audiuit auribus dei uocem et corde coniecit dei legem iam tunc docentis non in solo pane uiuere hominem, sed in omni uerbo dei, cum quidem nec ipsum Moysen deo pastum inediamque eius nomine saginatam constanter contemplari ualeret pinguior populus.
但是,对于那些被发现心高昂而非肥胖的人——他四十昼夜超乎人类自然的能力,以属灵的信心提供力量,坚持禁食,他的眼睛看见了神的荣耀,耳朵听见了神的声音,心里领悟了神的律法。 神在当时就已经教导:人活着不是单靠食物,乃是靠神口里所出的一切话;事实上,当那些更肥胖的百姓甚至无法定睛看摩西本人时,他是被神所养,他的饥饿在神的名下被肥育。
merito igitur etiam in carne se dominus ei ostendit collegae ieiuniorum suorum, non minus et Heliae.
因此,主当之无愧地在肉身中向他——祂自己禁食的同僚——显现,同样也显现给以利亚。
nam et Helias hoc primum, quod famem fuerat imprecatus, satis iam se ieiuniis uouerat.
因为以利亚首先通过祈求饥荒这件事,就已经足够将自己奉献给禁食了。
uiuit, inquit, dominus, cui adsisto in conspectu eius, si erit ros istis annis et imber.
“我所侍奉的永生主活着,”他说,“这些年若没有我的命令,必不降露水和雨水。
dehinc minantem Iezabel fugiens post unicum pabulum et potum, quem ab angelo expergefactus inuenerat, et ipse quadraginta diebus et noctibus uacuo uentre, arido ore peruenit in montem Choreb, ubi cum in speluncam deuertisset, quam familiari congressu dei exceptus est! quid tu Helia hic? multo amicior ista uox quam Adam ubi es? illa enim pasto homini minabatur, ista ieiuno blandiebatur.
”此后,他逃避威胁他的耶洗别,在吃了一次因天使唤醒而发现的食物和饮料后,他自己也四十昼夜空着肚子、干着嘴唇,来到了何烈山。 在那里,当他避入洞穴时,神以多么亲密的会面接待了他! “以利亚,你在这里做什么? ”这声音比对亚当说的“你在哪里? ”要友好得多。 因为那声音是在威胁吃饱的人,而这声音是在安抚禁食的人。
tanta est circumscripti uictus. praerogatiua, ut deum praestet homini contubernalem, parem reuera pari.
受限制饮食的特权是如此之大,以至于它向人提供了神作为同伴,确实是平等者对待平等者。
si enim deus aeternus non esuriet, ut testatur per Esaiam, hoc erit tempus, quo homo deo adaequetur, cum sine pabulo uiuit.
因为如果永恒的神如祂通过以赛亚所见证的那样不饥饿,那么当人没有食物而活时,这就是人与神平等的时候。