Humanitext Reader

特土良 · 论禁食 §3-4

亚当的原罪与食物限制的摄理

第 2 段,共 11 段 · 拉丁语

内容简介

德尔图良通过将亚当的始祖之罪归因于暴食,解释了禁食(空腹)的属灵意义。他还阐明了上帝在人类历史上逐步调整饮食限制的摄理逻辑。

§3Itaque nos hoc prius affirmare debemus quod occulte subrui periclitatur, quantum ualeat apud deum inanitas ista, et ante omnia, unde ratio ipsa processerit hoc modo promerendi deum.
因此,我们必须首先申明这件正面临暗中被颠覆之危险的事,即:我们的这种空虚在神面前具有多么大的价值,尤其是,通过这种方式赢得神喜悦的这一根据究竟是从何而来的。
tunc enim agnoscetur obseruationis necessitas, cum eluxerit rationis auctoritas a primordio recensendae.
因为,只有当必须从起初重新追溯的根据之权威彰显出来时,守此戒律的必要性才会得到承认。
acceperat Adam a deo legem non gustandi de arbore agnitionis boni et mali, moriturus si gustasset.
亚当从神那里领受了不可吃善恶知识树之果子的律法,若吃了就必死。
uerum et ipse tunc in psychicum reuersus post ecstasin spiritalem, in qua magnum illud sacramentum in Christum et ecclesiam prophetauerat, nec iam capiens quae erant spiritus, facilius uentri quam deo cessit, pabulo potius quam praecepto annuit, salutem gula uendidit.
然而,他自己也在那次属灵的忘我(在其中他曾预言了关于基督和教会的那件极大的奥秘)之后重新回到了属魂的状态,不再领会属灵的事,竟然更容易向肚子而非向神屈服,同意了食物而非命令,因饕餮而卖掉了救恩。
manducauit denique et periit, saluus alioquin, si uni arbusculae ieiunare maluisset;
最终他吃了,并且灭亡了;相反地,如果他宁愿对那一棵小树实行禁食,他本是可以得救的。
ut iam hinc animalis fides semen suum recognoscat exinde deducens carnalium adpetitionem et spiritalium recusationem.
由此,属肉体的信仰可以认清自己的种子,并从此推导出对属肉体事物的渴求和对属灵事物的拒绝。
teneo igitur a primordio homicidam gulam tormentis atque suppliciis inediae puniendam, etiamsi deus nulla ieiunia praecepisset.
因此,我认为,即使神没有吩咐任何禁食,那从起初就是杀人凶手的饕餮,也应该用饥饿的痛苦和刑罚来惩罚。
ostendens tamen, unde sit occisus Adam, mihi reliquerat intellegenda remedia offensae, qui offensam demonstrarat.
然而,通过指出亚当因何被杀,那明示了过犯的一位,也已将理解过犯之疗法的责任留给了我。
ultro cibum, quibus modis quibusque temporibus potuissem, pro ueneno deputarem et antidotum famem sumerem, per quam purgarem mortis a primordio causam in me quoque cum ipso genere transductam, certus hoc deum uelle cuius contrarium noluit satisque confidens placituram illi continentiae curam, a quo damnatam comperissem incontinentiae culpam.
我会自动将食物——在我的能力范围内、以各种方式和在各种时间——视为毒药,并以饥饿作为解毒剂,通过它来洗净我身上与人类一同遗传下来的、从起初就有的死亡原因;因为我深信这是神所期望的(祂不期望其相反的面),并且充分相信节制的辛劳会取悦于那宣告了不节制之罪为有罪的一位。
porro, cum et ipse ieiunium mandet et animam conquassatam proprie utique cibi angustiis sacrificium appellet, quis iam dubitabit omnium erga uictum macerationum hanc fuisse rationem, qua rursus interdicto cibo et obseruato praecepto primordiale iam delictum expiaretur, ut homo per eandem materiam causae satis deo faciat per quam offenderat id est per cibi interdictionem, atque ita salutem aemulo modo redaccenderet inedia, sicut extinxerat sagina, pro unico inlicito plura licita contemnens?
再者,既然神自己既命令禁食,又将那尤其因食物匮乏而破碎的心灵称为祭物,现在谁还会怀疑,对饮食的一切苦修之根据就在于此:通过再次禁止食物和遵守命令,使起初的罪行得以赎清,从而使人通过犯下过错的同一原因的素材,即通过禁食,向神做出补偿,并以此让饥饿以对抗的方式重新点燃救恩,正如暴食将其熄灭一样,为了那唯一不合法的事物而轻看许多合法的事物?
§4Haec ratio seruabatur apud prouidentiam dei pro temporibus omnia modulantis, ne quis ex diuerso ad deiciendam propositionem nostram, cur ergo, dicat, non statim deus aliquam uictus constituit castigationem, quin immo et auxit permissionem? nam in primordio quidem herbidum solummodo et arboreum homini pabulum addixerat: ecce dedi uobis omne faenum sementiuum seminans semen quod est super terram, et omne lignum quod habet in semetipso fructum seminis sementiui uobis erit in escam.
这个根据被保存在按时代调和万物的神之护卫中,以免有人从相反的角度来贬低我们的主张,说:“那么,为什么神没有立刻规定某种饮食的克制,反而甚至增加了许可呢? ”因为在起初,神确实只把草木和树木分配给人类作食物:“看哪,我将地上一切结种子的菜蔬,和一切树上结有核的果子,全赐给你们作食物。
postea uero ad Noe enumerata subiectione omnium bestiarum terrae et uolatilium caeli et mouentium in terra et piscium maris et omnis serpentis, erunt, inquit, uobis in escam: uelut holera faeni dedi uobis uniuersa, uerum carnem in sanguine animae suae non edetis.
” 但后来对诺亚,在列举了对地上一切走兽、空中飞鸟、地上爬行之物、海中鱼类及一切昆虫的征服之后,祂说:“它们都可以作你们的食物。 我将这一切都赐给你们,如同青菜一样。 只是带有生命的血的肉,你们不可吃。
nam et hoc ipso, quod eam solam carnem esui eximit, cuius anima non per sanguinem effunditur, omnis reliquae carnis usum concessisse manifestum est.
”因为仅仅通过将那些其生命未通过血流出的肉排除在食用之外这一事实,显然祂已经许可了其余一切肉类的使用。
ad haec respondemus non competisse onerari hominem aliqua adhuc abstinentiae lege, qui cum maxime tam leuem interdictionem unius scilicet pomi tolerare non potuit; remissum itaque illum libertate ipsa corroborandum.
对此我们回答说,去加重一个甚至在当时连一粒果子这样轻微的禁令都无法承受的人的负担,让他去承担什么节制律法,是不合适约;因此,他被放任,以便通过这种自由来使自己坚固。
aeque post diluuium in reformatione generis humani suffecisse unam interim legem a sanguine abstinendi permisso usu ceterorum.
同样,在洪水后人类的重建中,在许可使用其他一切的同时,暂时只有一条不可吃血的律法就足够了。
iam enim iudicium dominus ostenderat per diluuium, adhuc etiam comminatus fuerat per exquisitionem sanguinis de manu fratris et de manu bestiae omnis.
因为主已经通过洪水显示了祂的审判,甚至还通过要求从弟兄的手和一切走兽的手中讨回血债来发出威胁。
itaque iustitiam iudicii praeministrans materiam libertatis emisit per ueniam supparans disciplinam, permittens omnia, ut demeret quaedam, plus exacturus, si plus commisisset, abstinentiam imperaturus, cum indulgentiam praemisisset, quo magis, ut diximus, primordiale delictum expiaretur maioris abstinentiae operatione in maioris licentiae occasione.
因此,祂预先提供审判的正义,发出了自由的素材,在宽容的掩护下逐步准备规律,许可了一切,以便日后除去某些事物,如果祂委付了更多,祂就会要求更多,祂注定要在预先赐予恩惠之后再命令节制,正如我们所说,这样,在更大许可的机会中,通过更大节制的工作,起初的罪行就能得到更好的赎清。

词汇与语法注释

  1. §3hoc prius affirmare debemus quod occulte subrui periclitatur — 关系从句 `quod occulte subrui periclitatur` 修饰宾格代词 `hoc`,而 `hoc` 又作为先导词,与后文的间接疑问句(`quantum ualeat...` 及 `unde ratio...`)呈同格关系。
  2. §3a primordio recensendae — 动形容词(将来被动分词)`recensendae` 与属格的 `rationis` 一致,表示必要性或应当(“必须从起初重新追溯或审查的根据”)。
  3. §3moriturus si gustasset — 将来主动分词 `moriturus` 配合虚拟式过去完成时 `si gustasset`,充当违背事实条件句的归结从句(“如果他吃了,本是将要死的”)。
  4. §3saluus alioquin, si uni arbusculae ieiunare maluisset — 过去违背事实条件句的简练省略表达,`saluus` 后省略了虚拟式过去完成时助动词 `fuisset`(“否则他本是可以得救的,如果他宁愿……”)。
  5. §4cum maxime — 用作副词短语,强调亚当领受最初禁令的“恰在此时或当时”,突显其当下的软弱。
  6. §4plus exacturus, si plus commisisset — 将来主动分词 `exacturus` 表示意图。条件从句 `si plus commisisset` 的主语在上下文中最自然地理解为神(“如果祂向人类委付了更多,祂就将要求更多”)。

引用这一段

特土良, 论禁食 §3-4. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa018.humanitext-lat2:3-4

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。