§1Mirarer psychicos istos, si sola luxuria tenerentur, qua saepius nubunt, si non etiam ingluuie lacerarentur, qua ieiunia oderunt.
如果这些属魂的人仅仅被肉欲所支配(他们因此而更频繁地结婚),而不同时被暴食所撕裂(他们因此而憎恨禁食),我倒会感到惊奇。
monstrum scilicet haberetur libido sine gula, cum duo haec tam unita atque concreta sint, ut si disiungi omnino potuissent, ipsi prius uentri pudenda non adhaererent.
当然,没有贪食的淫欲会被视为怪胎,因为这两者是如此统一和结合,以至于如果它们完全可以被分开,私处本身先前就不会附着在肚腹之上。
specta corpus, et una regio est.
观察身体,它们是同一区域。
denique pro dispositione membrorum ordo uitiorum.
总之,根据肢体的排列,便有恶行之顺序。
prior uenter, et statim cetera saginae substructa lasciuia est; per edacitatem salacitas transit.
肚子在先,而其他放荡之行紧随肥甘之后而建立;好色通过贪食而传递。
agnosco igitur animalem fidem studio carnis, qua tota constat, tam multiuorantiae quam multinubentiae pronam, ut merito spiritalem disciplinam pro substantia aemulam in hac quoque specie continentiae accuset perinde gulae frenos imbuentem per nullas interdum uel seras uel aridas escas, quemadmodum et libidini per unicas nuptias.
因此,我承认属肉体的信仰,因其完全由肉体之热心构成,既倾向于多食,也倾向于多婚,以至于它理所当然地指责属灵的戒律(作为其本质上的竞争对手),在节制这一形式上也是如此,正如通过单一婚姻限制淫欲一样,通过有时不食、晚食或干食来约束饕餮。
piget iam cum talibus congredi, pudet etiam de eis altercari quorum nec defensio uerecunda est.
如今与这样的人交手令人厌烦,甚至与那些辩护都不体面的人争论也令人羞耻。
quomodo enim protegam castitatem et sobrietatem sine taxatione aduersariorum? quinam isti sint, semel nominabo: exteriores et interiores botuli psychicorum.
因为如果不指责对手,我怎能捍卫贞洁与清醒? 这些人是谁,我一次说清楚:属魂者的外在和内在的香肠。
hi paracleto controuersiam faciunt; propter hoc nouae prophetiae recusantur; non quod alium deum praedicent Montanus et Priscilla et Maximilla, nec quod Iesum Christum soluant, nec quod aliquam fidei aut spei regulam euertant, sed quod plane doceant saepius ieiunare quam nubere.
他们与保惠师作对;为此,新的预言被拒绝;这并非因为蒙丹、普里西拉和马克西米拉宣讲另一个神,也非因为他们拆解耶稣基督,亦非因为他们颠覆了信仰或希望的任何规范,而是因为他们显然教导人们禁食要比结婚更频繁。
de modo quidem nubendi iam edidimus monogamiae defensionem.
关于结婚的方式,我们已经发表了一婚制的辩护。
nunc de castigatione uictus secunda uel magis prima continentiae pugna est.
现在,关于饮食的克制,是节制的第二场、或者说是第一场战斗。
arguunt nos, quod ieiunia propria custodiamus, quod stationes plerumque in uesperam producamus, quod etiam xerophagias obseruemus siccantes cibum ab omni carne et omni iurulentia et uuidioribus quibusque pomis nec quid uinositatis uel edamus uel potemus; lauacri quoque abstinentiam, congruentem arido uictui.
他们指责我们守着自己的禁食,指责我们常常将守望延长至黄昏,甚至指责我们遵守“干食”,使食物脱离所有的肉类、所有的汤汁和所有较湿润的水果,不吃不喝任何带酒味的东西;还有不沐浴,这与干燥的饮食相符。
nouitatem igitur obiectant, de cuius inlicito praescribant aut haeresin iudicandam, si humana praesumptio est, aut pseudoprophetiam pronuntiandam, si spiritalis indictio est, dum quaque ex parte anathema audiamus, qui aliter adnuntiamus.
因此,他们指责这是新事物,并对其非法性判定:如果是人类的擅自妄为,则应被判定为异端;如果是属灵的指令,则应被宣布为假预言,以至于我们在各方面听到诅咒,我们这些另行传道的人。
§2Nam quod ad ieiunia pertineat, certos dies a deo constitutos opponunt, ut cum in Leuitico praecipit dominus Moysi decimam mensis septimi diem placationis, sancta, inquiens, erit uobis dies, et uexabitis animas uestras, et omnis anima, quae uexata non fuerit in illa die, exterminabitur de populo suo.
因为就禁食而言,他们提出了神所指定的某些日子,正如在《利未记》中主吩咐摩西将七月十日定为赎罪日,说:“这对你们是一圣日,你们要苦刻自己的心志,在那一天不苦刻心志的,都必从他的民中剪除。
certe in euangelio illos dies ieiuniis. determinatos putant, in quibus ablatus est sponsus, et hos esse iam solos legitimos ieiuniorum Christianorum abolitis legalibus et propheticis uetustatibus.
”当然,他们认为在福音书中,新郎被带走的那几天是为禁食而确定的,而且在律法和先知的古老事物被废除之后,这些是现在基督徒唯一合法的禁食。
ubi uolunt enim, adgnoscunt quid sapiat lex et prophetae usque ad Iohannem.
因为在他们愿意的地方,他们承认律法和先直到约翰为止意味着什么。
itaque de cetero indifferenter ieiunandum ex arbitrio, non ex imperio nouae disciplinae, pro temporibus et causis uniuscuiusque; sic et apostolos obseruasse, nullum aliud imponentes iugum certorum et in commune omnibus obeundorum ieiuniorum, proinde nec stationum, quae et ipsae suos quidem dies habeant quartae feriae et sextae, passiue tamen currant, neque sub lege praecepti neque ultra supremam diei, quando et orationes fere hora nona concludat de Petri exemplo, quod Actis refertur.
因此,对于其余的部分,他们认为应该根据每个人的时间和原因,出于自愿而非出于新规律的命令,无区别地禁食;使徒们也是这样遵守的,没有强加任何其他确定的、由所有人共同遵守的禁食之轭,同样,守望也是如此,虽然它们本身确实有自己的日子——周三和周五,但它们是随意进行的,既不在命令的律法之下,也不超过一天的极限,当时祈祷也大约在第九小时结束,就像在《使徒行传》中提到的彼得的例子一样。
xerophagias uero nouum adfectati officii nomen et proximum ethnicae superstitioni, quales castimoniae Apim, Isidem et Magnam Matrem certorum eduliorum exceptione purificant, cum fides libera in Christo ne Iudaicae quidem legi abstinentiam quorundam ciborum debeat, semel in totum macellum ab apostolo admissa, detestatore eorum qui sicut nubere prohibeant, ita iubeant cibis abstinere a deo conditis.
但他们说,“干食”是故意装出来的义务的新名称,极接近异教迷信,就像阿匹斯、伊西斯和大母的贞洁仪式通过排除某些食物来进行净化一样;因为在基督里自由的信仰甚至不欠犹太律法对某些食物的禁戒,使徒已经一次性地准许进入整个肉市,他憎恶那些既禁止结婚又命令禁戒神所造食物的人。
et ideo nos esse iam tunc praenotatos in nouissimis temporibus abscedentes a fide, intendentes spiritibus mundi seductoribus, doctrinis mendaciloquorum inustam habentes conscientiam.
因此,他们说我们在那时就已经被预先指出,在末后的时期背离信仰,听从世上迷惑人的邪灵和说谎之人的教训,良心如同被热铁烙过一般。
quibus, oro te, ignibus? credo, quibus nuptias saepe deducimus et cenas quotidie coquimus? sic et cum Galatis nos quoque percuti aiunt obseruatores dierum et mensium et annorum.
我求问你,用什么火? 我相信,就是我们经常用以迎娶新娘和每天用来煮晚饭的那些火吧? 因此,他们说,我们也因守日、月、年而与加拉太人一同受到打击。
iaculantur interea et Esaiam pronuntiasse: non tale ieiunium dominus elegit, id est non abstinentiam cibi, sed opera iustitiae, quae subtexit; et ipsum dominum in euangelio ad omnem circa uictum scrupulositatem compendio respondisse, non his communicari hominem quae in os inferantur, sed quae ex ore proferantur, cum et ipse manducaret et biberet usque in notationem: ecce homo uorator et potator! sic et apostolum docere, quod esca nos deo non commendet, neque abundantes, si edamus, neque deficientes, si non edamus.
其间,他们还投掷出以赛亚的宣告:“主所选择的不是这样的禁食”,也就是说,不是禁戒食物,而是他在下文所织入的正义之工;而主自己在福音书中,对关于饮食的所有小心翼翼作了简要的回答:人不因放入口中的东西而污秽,而是因从口中吐出的东西而污秽,因为他自己也吃也喝,以至于被人评说:“看哪,一个贪食好酒的人! ”同样,他们说使徒也这样教导:食物不能把我们推荐给神,我们吃也没有富余,不吃也没有缺乏。
his et huiusmodi sensibus eo iam subtiliter tendunt, ut unusquisque pronior uentri possit superuacua nec adeo necessaria existimare sublati uel deminuti uel demorati cibi officia, praeponente scilicet deo iustitiae et innocentiae opera.
通过这些和诸如此类的想法,他们现在巧妙地旨在让每个更倾向于肚子的人,可以将取消、减少或延迟食物的职责视为多余和不那么必要,因为神当然更看重正义和清白的行为。
et scimus, quales sint carnalium commodorum suasoriae, quam facile dicatur: opus est de totis praecordiis credam, diligam deum et proximum tamquam me.
我们知道属肉体安逸的劝诱者是什么样的,多么容易说出: “我必须全心相信,爱神并爱人如己。
in his enim duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae, non in pulmonum et intestinorum meorum inanitate.
因为律法和先知的总纲都悬在这两条诫命上,而不是悬在我的肺和肠子的空虚上。 ”