§16Nam et si mauult opera iustitiae, non tamen sine sacrificio, quod est anima conflictata ieiuniis.
因為即使祂更喜愛正義的業,但也不是沒有祭物,而那祭物就是因禁食而受苦的靈魂。
ille certe deus, cui nec populus incontinens gulae placuit, nec sacerdos nec prophetes.
那確實是神,無論是不節制食慾的百姓,還是祭司,還是先知,都不能取悅祂。
manent adhuc monumenta concupiscentiae, ubi sepultus est populus carnis auidissimus usque ad choleram ortygometras cruditando.
貪欲的紀念碑至今猶存,在那裡,極度貪肉的百姓因吞食鵪鶉直至消化不良而被埋葬。
eliditur pro templi foribus senior Heli, filii eius in acie ruunt, nurus expirat in partu.
老以利倒在聖殿門前,他的兒子們在戰線中陣亡,他的兒媳在分娩中斷氣。
hanc enim meruerat a deo plagam domus impudens, sacrificiorum carnalium defraudatrix.
因為這無恥的家族,這肉體祭獻的欺詐者,配得神降下這樣的打擊。
Sameas, homo dei, cum exitum prophetasset idololatriae introductae a rege Hieroboam, post manum eius regis arefactam et statim restitutam, post altare diffissum, ob haec signa ad satisfactionem inuitatus a rege plane excusauit (prohibitus enim a deo fuerat) illic cibum in totum attingere; sed ab alio mox sene mentito prophetam temere pastus secundum uerbum dei ibidem factum super mensam non est in paternis sepultus.
神的人薩梅阿斯在預言了耶羅波安王引進的偶像崇拜的結局後,在那王的手枯萎又隨即復原之後,在祭壇裂開之後,因這些神蹟而被王邀請去用膳,他顯然謝絕了(因為他曾被神禁止)在那裡接觸任何食物;但隨後,他因輕信了另一個自稱是先知的騙子老人的款待,根據在桌旁當場發出的神的話語,他沒有被埋葬在祖先的墳墓裡。
leonis enim in uia occursu prostratus et apud exteros conditus poenam deserti ieiunii luit.
因為他在路上遭遇獅子而被撲倒,並葬於異鄉,償還了背棄禁食的懲罰。
haec erunt exempla et populo et episcopis, etiam spiritalibus, si quam incontinentiam gulae admiserint.
如果他們犯了任何食慾上的不節制,這些將成為百姓和監督們(甚至是那些“屬靈的”人)的警戒。
sed nec apud inferos admonitio cessauit, ubi in diuite epulone quidem conuiuia cruciantur, in paupere uero ieiunia recreantur, habentia praeceptores Moysen et prophetas.
但即使在陰府,警告也沒有停止。 在那裡,在奢華宴樂的富人身上,宴會確實變成了折磨,而在窮人身上,禁食卻得到了慰藉,他們以摩西和先知們為教師。
nam et Iohel exclamauit: sancite ieiunium et praedicate curationem, prospiciens iam tunc et alios apostolos et prophetas sancituros ieiunium et praedicaturos officia curantia deum.
因為約珥也曾大聲呼喊:“聖化禁食,宣告醫治(奉仕)”,那時他已預見到其他使徒和先知也將聖化禁食,並宣告關切神的職分。
unde et qui in idolis comendis et in hac re ornandis et ad singulas horas salutandis diis adulantur, curationem facere dicuntur.
因此,那些在整理偶像、裝飾偶像並按時向神明問安中諂媚的人,也被稱為在做“護理(侍奉)”。
sed et omnem ταπεινοφρόνησιν ethnici agnoscunt.
而且,異教徒也承認一切“謙卑”。
cum stupet caelum et aret annus, nudipedalia denuntiantur, magistratus purpuras ponunt, fasces retro auertunt, precem indigitant, hostiam instaurant.
當天落入沉寂、歲月乾涸時,他們宣布進行赤足儀式,政務官們脫去紫衣,將束桿轉向後方,朗誦禱告,更新祭物。
apud quasdam uero colonias praeterea annuo ritu saccis uelati et cinere conspersi idolis suis inediam supplicem obiciunt, balnea et tabernae in nonam usque cluduntur.
此外,在某些殖民地,按照年度儀式,人們身披麻布、頭蒙灰塵,向他們的偶像呈上懇求的飢餓,浴室和酒館一直關閉到第九小時。
unus in publico ignis apud aras, aquae nec in lancibus.
祭壇旁只點燃一處公眾之火,連器皿中也沒有水。
Niniuiticum credo iustitium.
我相信這如同尼尼微的停業。
, Iudaicum certe ieiunium ubique celebratur, cum omissis templis per omne litus quocumque in aperto aliquando iam precem ad caelum mittunt.
當然,猶太人的禁食到處都在舉行,他們離開聖殿,在所有的海岸上,凡是在開闊的地方,有時便向天送去禱告。
et licet cultu et ornatu maeroris munus infament, tamen fidem abstinentiae adfectant et stellae auctoritatem demorantis suspirant.
雖然他們用哀悼的裝裝和打扮使這職分蒙羞,但他們仍然追求禁食的虔誠,並為那延遲出現的星辰長吁短嘆。
sed bene quod tu nostris xerophagiis blasphemias ingerens casto Isidis et Cybeles eas adaequas.
但這很好,因為你對我們的干食大肆褻瀆,將其等同於伊西斯和庫柏勒的貞潔禁食。
admitto testimonialem comparationem.
我接受這個作為見證的比較。
hinc diuinam constabit, quam diabolus diuinorum aemulator imitatur.
由此將證明我們的是神聖的,因為惡魔作為神聖事物的模仿者在效法它。
ex ueritate mendacium struitur, ex religione superstitio compingitur.
虛假是由真理構築的,迷信是由宗教拼湊的。
hinc tu eo inreligiosior, quanto ethnicus paratior.
因此,異教徒越有準備,你也就越不虔敬。
ille denique idolo gulam suam mactat, tu deo non uis.
總之,異教徒為偶像獻祭自己的喉嚨,你卻不願為神這樣做。
deus enim tibi uenter est et pulmo templum et aqualiculus altare et sacerdos cocus et sanctus spiritus nidor et condimenta charismata et ructus prophetia.
因為對你來說,肚子就是神,肺就是聖殿,胃袋就是祭壇,廚師就是祭司,香氣就是聖靈,調味品就是恩賜(カリスマ),而打嗝就是預言。