Humanitext Reader

特土良 · 论禁食 §14-15

保罗书信中关于节期与禁食的解释

第 9 段,共 11 段 · 拉丁语

内容简介

作者通过引用《罗马书》、福音书和《以赛亚书》等经文,辩称保罗对律法主义守节期和禁食某些食物的警告,并不否定基督徒自身新的节日制度以及蒙塔努斯派所倡导的适度禁食。

§14Horum igitur tempora obseruantes et dies et menses et annos galaticamur? plane, si Iudaicarum caeremoniarum, si legalium sollemnitatum obseruantes sumus;
那么,我们因遵守这些时、日、月和年,就在“行加拉太人行的事”吗? 显然,如果我们守的是犹太人的仪式和律法上的盛典,那确实如此。
illas enim apostolus dedocet compescens ueteris testamenti in Christo sepulti perseuerantiam et noui sistens.
因为这些使徒已经废除,他遏制了那在基督里已埋葬的旧约的延续,并确立了新约。
quod si noua conditio in Christo, noua et sollemnia esse debebunt: aut si omnem in totum deuotionem temporum et dierum et mensium et annorum erasit apostolus, cur pascha celebramus annuo circulo in mense primo? cur quinquaginta exinde diebus in omni exultatione decurrimus? cur stationibus quartam et sextam sabbati dicamus et ieiuniis parasceuen? quamquam uos etiam sabbatum, si quando, continuatis, numquam nisi in pascha ieiunandum secundum rationem alibi redditam.
但如果在基督里有新的创造,盛典也必须是新的;或者,如果使徒完全抹去了对时、日、月、年的一切奉献,我们为什么还要在一年周期的第一个月庆祝逾越节呢? 我们为什么还要从那时起,在极大的欢欣中度过五十天呢? 我们为什么还要将周三和周五献给守望,将准备日(周五)献给禁食呢? 虽然你们也,如果曾有的话,将禁食延续到安息日,但根据在别处给出的理由,除了逾越节之外,安息日是绝不应该禁食的。
nobis certe omnis dies etiam uulgata consecratione celebratur.
对于我们而言,当然每一天也通过共同的奉献而被庆祝。
nec ergo apud apostolum differentiae ratio, distinguentem noua et uetera.
因此,在区分新旧的使徒那里,并没有[绝对的]区别的依据。
sed et hic inaequalitas uestra ridebitur, cum uetustatum formam nobis exprobratis in quo causam nouitatis accusatis.
但在这里,你们的自相矛盾也将成为笑柄,因为你们在我们被指责为新颖的同一件事上,却用古老的形态来指责我们。
§15Reprobat etiam illos qui iubeant cibis abstinere, sed de prouidentia spiritus sancti, praedamnans iam haereticos perpetuam abstinentiam praecepturos ad destruenda et despicienda opera creatoris, quales inueniam apud Marcionem, apud Tatianum, apud Iouem, hodiernum de Pythagora haereticum, non. apud paracletum.
使徒也拒绝那些命令禁止食物的人,但这是出于圣灵的预见,预先定罪了那些将要吩咐永久禁欲以破坏和蔑视创造主之工作的异端分子。 此类人见于马安、塔提安,以及尤庇特——一个源自毕达哥拉斯的现代异端分子,而不在保惠师这里。
quantula est enim apud nos interdictio ciborum? duas in anno hebdomadas xerophagiarum nec totas, exceptis scilicet sabbatis et dominicis, offerimus deo abstinentes ab eis quae non reicimus, sed differimus.
因为在我们中间,禁止食物的事情是多么微不足道啊? 我们一年只向神献上两周且并不完整的干食——安息日和主日当然除外,我们禁绝的是我们并不拒绝、只是推迟享用的东西。
atqui ad Romanos scribens uos nunc compungit detractatores\' huius officii.
然而,在写给罗马人的信中,使徒现在却指责你们这些对这一本分的中伤者。
ne. propter pabulum solueritis, inquit, opus dei.
“不可,”他说,“因食物毁坏神的工程。
quod opus? de quo ait: bonum est carnem non edere et uinum non potare.
”什么工程? 就是他所说的:“不吃肉,不喝酒,……这才是好的。
nam qui in istis seruit, placabilis et propitiabilis deo nostro est.
”因为在这些事上服侍的人,是我们的神所喜悦和接纳的。
quidam credit omnia manducanda esse, quidam autem infirmus holera uescitur;
“有人信百物都可吃,但那软弱的只吃蔬菜。
qui manducat, ne nullificet non manducantem.
吃的人不可轻看(使之虚无)不吃的人。
tu quis es, qui alienum seruum iudicas? et qui manducat et qui non manducat, deo agit gratias.
”“你是谁,竟论断别人的仆人呢? ”“吃的人和不吃的人都是向神谢恩。
cum autem humano arbitrio uetet controuersiam fieri, quanto magis diuino? ita sciebat quosdam castigatores et interdictores uictus incusare, qui ex fastidio, non qui ex officio abstinerent, probare uero qui in honorem, non qui in conuicium creatoris.
”然而,既然使徒禁止因人的意愿而产生争端,更何况因神的命令呢? 因此,他懂得指责某些对饮食的无理非难者和禁止者——即那些出于厌恶而非出于本分而禁绝的人,而肯定那些为了创造主的荣耀而非为了侮辱祂而禁食的人。
et si claues macelli tibi tradidit permittens esui omnia ad constituendam idolothytorum exceptionem, non tamen in macello regnum dei inclusit.
即使他把肉市的钥匙交给你,允许你吃一切东西,以建立对祭偶像之物的例外,他也没有因此把神的国局限在肉市里。
nec enim, inquit, esus aut potus est dei regnum, et, esca nos deo non commendat, non ut de arida dictum putes, sed potius de uncta et accurata, siquidem subiciens: nec si manducauerimus, abundabimus, nec si non manducauerimus, deficiemus, tibi magis intonat, qui abundare te existimas, si edas, et deficere, si non edas, et ideo ista detractas.
因为他说,“神的国不在乎吃喝”,又说,“食物不能叫我们博得神的喜爱”——这不应当被理解为针对粗粝干食,而应当理解为针对那些涂油、奢华的饮食,因为他接着说:“我们吃也没有多余,不吃也没有减少”,这更是对你发出的雷霆之言,因为你自以为吃了就多余(满溢),不吃就减少(匮乏),并因此中伤这些操练。
dominum quoque quam indigne ad tuam libidinem interpretaris passim manducantem et bibentem, sed puto, quod etiam ieiunarit, qui beatos non saturatos, sed esurientes et sitientes pronuntiarit, qui escam profitebatur, non quam discipuli existimarant, sed paterni operis perfectionem, docens operari escam quae permanet in uitam aeternam, in ordinaria etiam oratione panem mandans postulandum, non et Attalicas diuitias.
你为了自己的私欲,竟然如此不体面地将主解释为到处吃喝的人! 但我认为,祂也是禁食的,因为祂宣告那饥渴的人、而不是饱足的人是有福的;祂声明自己的食物不是门徒们所想的那种,而是完成父的工作;祂教导人要为那存到永生的食物劳力;祂在日常的祷告中也吩咐求日用的饮食,而不是阿塔罗斯的财富。
sic et Esaias non negauit deum elegisse ieiunium, sed quale non elegerit enumerauit.
同样,以赛亚也没有否定神选择禁食,而是列举了神不选择什么样的禁食。
in diebus enim, inquit, ieiuniorum uestrorum inueniuntur uoluntates uestrae, et omnes subiectos uobis succutitis aut ad conuicia et lites ieiunatis et caeditis pugnis.
“因为在你们禁食的日子,”他说,“仍寻欢作乐,勒逼所有为你们作工的人。 或者,你们禁食,却互相争竞斗殴,以凶恶的拳头打人。
non tale ieiunium ego elegi, sed quale subiecit, et subiciendo non abstulit, sed confirmauit.
”“我所选择的,不是这样的禁食”,而是他在下文所附加的那种;通过附加它,他并没有废除禁食,而是肯定了它。

词汇与语法注释

  1. §14galaticamur — 由特土良根据专有名词“加拉太人”(Galatae)创造的异态动词(galaticari)的第一人称复数现在时。源于保罗在《加拉太书》4:10中对遵守日子和月份的加拉太人的责备,意为“像加拉太人一样行事”。
  2. §14differentiae ratio, distinguentem noua et uetera — 宾格阳性单数分词 `distinguentem` 修饰前文 `apud apostolum` 中的 `apostolum`(使徒保罗)。其含义是:“在区分新旧事物的使徒那里,并没有[绝对的]区别的依据”。
  3. §15Iouem, hodiernum de Pythagora haereticum — `Iouem` 指罗马神话的主神朱庇特(宾格),但在此处指代当时信奉毕达哥拉斯素食和禁欲主义的某个特定异端分子(或学派),亦可能是手稿抄写错误。在句法上,它被同位语 `haereticum`(异端)所修饰。
  4. §15non ut de arida dictum putes, sed potius de uncta et accurata — 在 `de arida`(干燥的)和 `de uncta et accurata`(涂油且精致的)之后省略了 `esca`(食物)或 `uictu`(饮食)。作者主张,保罗所说的“食物不能叫我们博得神的喜爱”,不应当被理解为针对粗粝干食(乾食),而应当理解为针对那些涂油、奢华的饮食。
  5. §15non tale ieiunium ego elegi, sed quale subiecit — `subiecit`(在下文添加、附加)指在《以赛亚书》第58章中,上帝在列举了祂不悦纳的禁食之后,于下文“附加”的蒙悦纳的禁食方式(第6节起)。

引用这一段

特土良, 论禁食 §14-15. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa018.humanitext-lat2:14-15

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。