§17Vetus es, uera si uelimus dicere, tu qui tantum gulae indulges, et merito te priorem iactitas;
實話實說,你這個如此沉溺於喉嚨(口腹之慾)的人,才是那個“古老”的人,你理所當然地誇耀自己是先來的。
semper agnosco sapere Esau uenatorem ferarum; ita passim indagandis turdis studes, ita de campo laxissimae disciplinae tuae uenis, ita spiritu deficis.
我總能在你身上認出那捕獵野獸的以掃的喜好:你如此在各處熱衷於搜尋鶇鳥,如此從你那極度放任規律的田野中歸來,如此在靈(氣息)中衰竭。
si tibi lenticulam defruto inrufatam obtulero, statim totos primatus tuos uendes;
如果我送你一碗用濃縮葡萄酒染紅的扁豆湯,你立刻就會賣掉你所有的長子繼承權。
apud te agape in caccabis feruet, fides in culmis calet, spes in ferculis iacet.
在你們那裡,愛(阿加佩)在鍋中沸騰,信仰在廚房中發熱,希望在盤子裡躺下。
sed maioris est agape, quia per hanc adulescentes tui cum sororibus dormiunt. appendices scilicet gulae lasciuia atque luxuriae.
但[你們說]愛更為重要,因為藉著它,你們的青年與姐妹們同寢;這無疑是喉嚨(暴食)的附屬物——放蕩與奢侈。
quam societatem et apostolus sciens cum praemisisset non in ebrietatibus nec in comessationibus, adiunxit nec in cubilibus et libidinibus.
使徒也深知這種結合,在預先說了“不可荒宴醉酒”之後,接著便加上了“不可荒淫邪蕩”。
ad elogium gulae tuae pertinet, quod duplex apud te praesidentibus honor binis partibus deputatur, cum apostolus duplicem honorem dederit ut et fratribus et praepositis.
對你喉嚨的讚美之中,還包括在你們那裡,給予主持者的雙倍尊榮是用雙份食物來分配的,而使徒給予雙倍尊榮,則是既給兄弟(長老)也給主持者的。
quis sanctior inter uos, nisi conuiuandi frequentior, nisi obsonandi pollucibilior, nisi calicibus instructior?v merito homines solius animae et carnis spiritalia recusatis.
你們當中誰更聖潔? 難道不是那更頻繁宴樂、更奢華備膳、更杯盞齊全的人嗎? 理所當然,你們這些僅具魂與肉體的人,會拒絕屬靈的事物。
talibus si placerent prophetae, mei non erant.
如果先知們討好這樣的人,他們就不是屬我的。
cur ergo non constanter praedicatis: manducemus et bibamus, cras enim moriemur? sicuti nos non dubitamus exerte mandare: ieiunemus fratres et sorores, ne forte cras moriamur.
那麼,你們為什麼不堅定地宣講:“我們吃喝吧,因為明天要死了”? 正如我們毫不猶豫地公開吩咐:“弟兄姐妹們,我們禁食吧,免得明天我們死了。
palam disciplinas nostras uindicemus.
”讓我們公開維護我們的規律。
nos certi sumus eos qui in carne sunt deo placere non posse, non utique in substantia carnis, sed in cura, sed in affectione, sed in operatione, sed in uoluntate.
我們深信,在肉體中的人不能得神的喜悅——這決非指肉體的實體,而是指對肉體的顧慮、愛著、運作和意志。
macies non displicet nobis; neque enim ad pondus deus carnem tribuit, sicut nec spiritum ad mensuram.
消瘦並非不討我們喜悅;因為神賜予肉體並非按重量,正如祂賜予靈並非按分量一樣。
facilius, si forte, per angustam salutis ianuam introibit caro exilior; citius resuscitabitur caro leuior, diutius in sepultura durabit caro aridior.
也許,更消瘦的肉體會更容易通過救恩的窄門;更輕盈的肉體會更快復活;更乾癟的肉體會在墳墓中保存得更久。
saginentur pugiles et pyctae Olympici.
讓那些摔跤手和奧林匹亞拳擊手去催肥吧。
illis ambitio corporis competit, quibus et uires necessariae, et tamen illi quoque xerophagiis inualescunt.
肉體的虛榮適合他們,力量對他們也是必需的,然而,他們也是靠著乾食(乾食療法)而強壯起來的。
sed nostra alia robora aliaeque uires, sicut et alia certamina, quibus non est luctatio aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus mundi potestates, aduersus spiritalia malitiae.
但我們的力量是另一種,我們的能力也不同,正如我們的戰鬥也不同:我們並非與屬血氣的摔跤,乃是與這世界的執政者、與天空屬靈氣的惡魔爭戰。
aduersus haec non carne et sanguine, sed fide et spiritu robusto oportet adsistere.
對抗這些,我們不應靠肉體和血,而應靠信心和強健的靈。
ceterum saginatior Christianus ursis et leoni- - bus forte quam deo erit necessarius, nisi quod et aduersus bestias maciem exercere debebit.
此外,一個更肥胖的基督徒,對於熊和獅子而言,或許比對於神更為需要,除非他也應當針對野獸來鍛鍊消瘦。