§11Omnia autem ista credo ignota eis, qui ad nostra turbantur, aut sola forsitan lectione, non etiam intentione comperta secundum maiorem uim imperitorum apud gloriosissimam scilicet multitudinem psychicorum.
然而,我相信所有这些事情,对于那些因我们的做法而不安的人来说是未知的,或者也许只是读过,却没有用心理解把握,这当然是由于在极其显赫的属魂者(普修基科斯)的大群中,无知者的势力更大。
propterea per singulas direximus species ieiunationum, xerophagiarum, stationum, ut, dum recensemus secundum utriusque testamenti paraturam,. quantum proficiant recusati uel recisi uel retardati pabuli officia, eos retundamus, qui haec uelut uacantia infirmant, item dum pariter ostendimus, quo semper in ordine fuerint religionis, eos reuincamus, qui haec ut noua accusant;
因此,我们逐一探讨了禁食、干食(xerophagiae)、守望(stationes)的各个种类,以便在根据两约的备办进行回顾时,表明拒绝、削减或延迟食物的务役有多大益处,从而击退那些将这些视为虚妄而予以削弱的人;同样,通过表明这些在宗教秩序中始终处于什么位置,来驳斥那些指责这些为新奇事物的人。
nec nouum enim quod semper nec uacuum quod utile.
因为始终存在的事物并非新奇,而有用的事物也并非虚妄。
sed et illud in medio est, quaedam ex his officiis a deo homini imperata legem constituisse, quaedam ab homine deo oblata uotum expunxisse.
但以下这一点也是显而易见的:在这些务役中,有些是神向人命令从而构成了律法,有些是人向神奉献从而履行了誓愿。
tamen et uotum, cum a deo acceptatum est, legem in posterum facit. per auctoritatem acceptatoris; exinde enim faciendum mandauit qui factum comprobauit.
然而,即使是誓愿,一旦被神接纳,便因接纳者的权威而成为未来的律法;因为那赞同已行之事者,从此便命令要去行。
itaque et hinc in alia specie altercatio diuersae partis obducitur, cum dicunt: aut pseudoprophetia est, si spiritalis uox sollemnia ista constituit, aut haeresis, si humana! praesumptio adinuenit.
因此,相反一方的争辩又在另一个种类中被引出,他们说:如果是属灵的声音规定了这些盛典,那便是伪预言;如果是人类的擅自专断发明了这些,那便是异端。
eam enim formam reprehendentes, qua et uetera decucurrerunt, et ex ea retorquentes, quae et aduersarii ueterum aduersus illa poterunt retractare, aut et illa recusare debebunt aut exerta ista suscipere; necessarie maxime cum et ista, a quocumque institutore sunt siue spiritali siue tantum fideli, eidem deo currant, cui et uetera.
因为他们指责古代事物也曾遵循的那个模式,并从中反驳那些古代事物的反对者也可以用来攻击古代事物的论点,他们要么也必须拒绝古代事物,要么必须接受这些显而易见的事物;这尤其是必要的,因为这些事物,无论出自何种创立者(无论是属灵的还是仅仅虔信的),都向着古代事物所向的同一位神运行。
indubitate enim et haeresis et pseudoprophetia diuinitatis diuersitate iudicabuntur apud nos omnes unici dei creatoris et Christi eius antistites, adeoque indifferenter hanc partem defendo illis offerens in quo uelint gradum figere.
因为毫无疑问,异端和伪预言都将通过神性的差异在我们中间受到审判,我们都是唯一的创造主神及其基督的祭司;因此我毫不犹豫地捍卫这一方,任由他们选择在何处立足。
spiritus diaboli est, dicis, o psychice.
你(属魂者啊)会说:“那是魔鬼的灵。
et quomodo dei nostri officia indicit nec alii offerenda quam deo nostro? aut contende diabolum cum deo facere nostro aut satanas paracletus habeatur.
”那它又如何命令我们神的务役,且不献给除我们的神之外的任何人? 你要么争辩说魔鬼与我们的神合作,要么就得将撒旦视为护慰者(Paracletus)。
sed hominem antichristum adfirmas; hoc enim uocantur haeretici nomine penes Iohannem.
但你声称他是一个“反基督的人”;因为在约翰的书中,异端就是被冠以这个名字的。
et quomodo, quisquis ille est, in Christo nostro haec erga dominum nostrum officia disposuit, cum et antichristi erga deum, aduersum nostrum processerint Christum? quo itaque putas laterum confirmatum apud nos spiritum, cum imperat an cum probat, quae deus noster et imperauit semper et probauit? sed rursus palos terminales figitis deo, sicut de gratia, ita de disciplina, sicut de charismatibus, ita et de sollemnibus, ut perinde officia cessauerint, quemadmodum et beneficia eius, atque ita negetis usque adhuc eum munia imponere, quia et hic lex et prophetae usque ad Iohannem.
那么,无论那人是谁,既然反基督者在关于神的事情上,也已经站出来反对我们的基督,他又是如何在我们的基督里,安排了这些针对我们主的务役呢? 因此,当这灵命令或赞同我们的神始终命令且赞同的事物时,你认为在我们中间被证实的灵属于哪一方面? 但你们又给神画定了界限,正如对待恩典一样对待规律,正如对待属灵恩赐一样对待盛典,以至于其务役也同样停止,正像祂的恩惠一样,从而你们否定祂直到如今仍在施加义务,因为“律法和先知到约翰为止”。
superest ut totum auferatis, quantum in uobis, tam otiosum.
剩下的就是,在你们能力所及的范围内,将这整件事作为无用之物予以废除。