§9Animaduertimus inter artes etiam professiones quasdam obnoxias idololatriae.
我们注意到,在各种手艺中,也有某些职业是受制于偶像崇拜的。
de astrologis ne loquendum quidem est.
关于占星术士,甚至根本无需多言。
sed quoniam quidam istis diebus prouocauit defendens sibi perseuerantiam professionis istius, paucis utar.
但既然这些天有人提出挑战,为自己坚持这一职业进行辩护,我就用几句话来说明。
non allego, quod idola honoret, quorum nomina caelo inscripsit, quibus omnem dei potestatem addixit, quod propterea homines non putant deum requirendum praesumentes stellarum nos immutabili arbitrio agi: unum propono, angelos esse illos desertores dei, amatores feminarum, proditores etiam huius curiositatis, propterea quoque damnatos a deo.
我并不指控他尊崇那些他将其名字刻在天上、并把神的一切权力归于它们的偶像,也不指控因此人们认为不需要寻找神,因为他们预设我们是被星辰不可改变的意志所驱使。 我只提出一点:那些人是背叛神的诸天使,是女人的爱好者,也是这种猎奇技术的泄露者,因此他们也被神定罪。
o diuina sententia usque ad terram pertinax, cui etiam ignorantes testimonium reddunt! expelluntur mathematici, sicut angeli eorum.
哦,直达大地的神圣判决,连无知的人也为其作证! 数学家(占星术士)被驱逐,就像他们的天使一样。
urbs et Italia interdicitur mathematicis, sicut caelum angelis eorum.
罗马城和意大利对数学家关闭,就像天空对他们的天使关闭一样。
eadem poena est exilii discipulis et magistris.
弟子和老师受同样的流放处罚。
sed magi [et astrologi] ab oriente uenerunt.
但是,“贤士[和占星术士]来自东方。
scimus magiae et astrologiae inter se societatem.
”我们知道巫术与占星术之间的同盟关系。
primi igitur stellarum interpretes natum Christum annuntiauerunt, primi munerauerunt.
因此,星辰的首批解释者宣告了基督的诞生,并首先献上了礼物。
hoc nomine Christum, opinor, sibi obligauerunt.
我想,他们是以这个名义让基督对他们欠下了人情。
quid tum? ideo nunc et mathematicis patrocinabitur illorum magorum religio? de Christo scilicet est mathesis hodie, stellas Christi, non Saturni et Martis et cuiusque ex eodem ordine mortuorum obseruat et praedicat.
那又怎样? 难道那些贤士的虔敬如今就会庇护那些数学家吗? 当然,今天的占星术是关于基督的,它观察并宣扬基督的星,而不是萨图尔努斯、马尔斯以及同一类死者中的任何一个的星。
at enim scientia ista usque ad euangelium fuit concessa, ut Christo edito nemo exinde natiuitatem alicuius de caelo interpretetur.
然而,这门知识直到福音书为止是被允许的,以便在基督降生之后,从此没有人再从天象来解释任何人的降生。
nam et tus illud et myrram et aurum ideo infanti tunc domino obtulerunt quasi clausulam sacrificationis et gloriae saecularis, quam Christus erat adempturus.
因为他们当时给婴儿主献上乳香、没药和黄金,作为世俗牺牲和荣耀的终结,而这正是基督所要除去的。
quod igitur isdem magis somnium sine dubio ex dei uoluntate suggessit, ut irent in sua, sed alia, non qua uenerant, uia, id est, ne pristina secta sua incederent, non, ne illos Herodes persequeretur, qui nec persecutus est, etiam ignorans alia uia digressos, quoniam et qua uenerant ignorabat, adeo uiam sectam et disciplinam intellegere debemus.
因此,毫无疑问是由于神的旨意,梦中启示那些贤士,让他们走另一条路回到自己的地方,而不是走他们来的路,也就是说,免得他们走在自己原先的派别(道路)中,而不是为了免得希律追赶他们(希律根本没有追赶,他甚至不知道他们从另一条路离去,因为他连他们从哪条路来都不知道)。 我们必须到如此程度地去理解 “道路”为宗派和规律。
itaque magis praeceptum, ut exinde aliter incederent.
因此,贤士们受到告诫,从此要以不同的方式行事。
sic et alia illa species magiae, quae miraculis ope. ratur, etiam aduersus Moysen aemulata patientia dei traxit ad euangelium usque.
同样,另一种凭借奇迹起作用的魔术,因神的宽容而与摩西抗衡,也一直拖延到福音书为止。
nam exinde et Simon Magus iamiam fidelis, quoniam aliquid adhuc de circulatoria secta cogitaret, ut scilicet inter miracula professionis suae etiam spiritum sanctum per manuum inpositionem enundinaret, maledictus ab apostolis de fide eiectus est: alter magus, qui cum Sergio Paulo, quoniam isdem aduersabatur apostolis, luminum amissione multatus est.
因为从此以后,魔术师西门虽然已经信主,但因为他还抱着江湖骗子那一套想法,以至于想在自己职业的奇迹中,通过按手礼来贩卖圣灵,因而受到使徒们的诅咒并被逐出信仰。 另一个与 Sergius Paulus 在一起的魔术师,因为对抗使徒,被处以失明的惩罚。
hoc et astrologi retulissent, credo, si qui in apostolos incidisset.
我相信,如果有哪个占星术士碰上使徒,他们也会带回这样的结果。
attamen cum magia punitur, cuius est species astrologia, utique et species in genere damnatur.
然而,当魔术被惩罚时,占星术既是其一种,自然类被定罪,种也同样被定罪。
post euangelium nusquam inuenias aut sophistas aut Chaldaeos aut incantatores aut coniectores aut magos, nisi plane punitos.
在福音之后,你将无处发现诡辩家、迦勒底人、巫师、圆梦者或魔术师,除非是显明受罚的。
ubi sapiens, ubi litterator, ubi conquisitor huius aeui? nonne infatuauit deus sapientiam huius saeculi? nihil scis, mathematice, si nesciebas te futurum Christianum.
“智慧人在哪里? 读书人在哪里? 这世代的辩士在哪里? 神岂不是使这世上的智慧变成愚拙了吗? ” 数学人,如果你不知道自己将成为基督徒,那你一无所知。
si sciebas, hoc quoque scire debueras, nihil tibi futurum cum ista professione.
如果你知道,你也应该知道这一点:你和那份职业之间将毫无关系。
ipsa te de periculo suo instrueret, quae aliorum climacterica praecanit.
那项预言他人厄年的技术本身就应该指示你它自身的危险。
non est tibi pars neque sors in ista ratione.
在这项事务中,你毫无分分秒秒。
non potest regna caelorum sperare cuius digitus aut radius abutitur caelo.
那用手指或计算棒滥用天空的人,无法指望天国。