§7Ad hanc partem zelus fidei perora!bit ingemens: Christianum ab idolis in ecclesiam uenire, de aduersaria officina in domum dei uenire, attollere ad deum patrem manus matres idolorum, his manibus adorare, quae foris aduersus deum adorantur, eas manus admouere corpori domini, quae daemoniis corpora conferunt? nec hoc sufficit.
在这方面,信仰的热忱将叹息着进行最后的陈词:“一个基督徒竟从偶像那里来到教会! 从敌对者的作坊来到神的殿堂! 向父神举起那作为偶像之母的双手! 用那在外面违背神而被崇拜的双手来崇拜! 将那给恶魔提供躯体的双手,递向主的身体! ” 这还不够。
parum sit, si ab aliis manibus accipiant quod contaminent, sed etiam. ipsae tradunt aliis quod contaminauerunt.
如果他们仅是从别人的手里接过可以玷污的东西,那还算小事,但他们自己也把已经玷污的东西递给别人。
adleguntur in ordinem ecclesiasticum artifices idolorum.
偶像的制造者竟然被选入教会的圣职。
pro scelus! semel Iudaei Christo manus intulerunt, isti quotidie corpus eius lacessunt.
何等罪恶! 犹太人曾一次向基督下手,而这些人每天都在侵害祂的身体。
o manus praecidendae! uiderint iam, an per similitudinem dictum sit: si te manus tua scandalizat, amputa eam.
哦,该被砍断的手! 现在让他们自己看看,那句话是否是指比喻说的:“如果你的手使你跌倒,就把它砍掉。
quae magis amputandae, quam in quibus domini corpus scandalizatur?
”还有什么手比那些使主的身体受到侵害的手更应该被砍掉呢?
§8Sunt et aliae conplurium artium species, quae, etsi non contingunt idolorum fabricationem, tamen ea, sine quibus idola nil possunt, eodem crimine expediunt.
还有许多其他技术的分支,它们虽然不涉及偶像的制作,但却以同样的罪行提供了那些没有它们偶像就无能为力的东西。
nec enim differt, an extruas uel exornes, si templum, si aram, si aediculam eius instruxeris, si bratteam expresseris aut insignia aut etiam domum fabricaueris.
因为无论你是建造还是装饰,如果你为它设齐了神殿、祭坛、壁龛,或者打出金箔、徽章,甚至建造了神庙,这都没有区别。
maior est eiusmodi opera, quae non effigiem confert, sed auctoritatem.
这种工作更为重大,因为它不提供肖像,而是提供权威。
si ita necessitas exhibitionis extenditur, habent et alias species, quae sine exorbitatione disciplinae id est sine idoli confictura opem uictus praestent.
如果生计的需要被如此夸大,他们也有其他分支,可以在不背叛戒律(即不塑造偶像)的情况下提供生活手段。
scit albarius tector et tecta sarcire et tectoriainducere et cisternam liare et cymatia distendere et multa alia ornamenta praeter simulacra parietibus incrispare.
粉刷匠懂得修补屋顶、抹墙、平整水槽、拉出装饰线条,以及在墙壁上雕刻许多除雕像之外的其他装饰。
scit et pictor et marmorarius et aerarius et quicumque caelator latitudines suas et utique multo faciliores.
画家、大理石匠、铜匠和任何雕刻师也都懂得他们自己宽广的领域,而且确实要容易得多。
nam qui signum describit, quanto facilius abacum linit? qui de tilia Martem exculpit, quanto citius armarium compingit? nulla ars non alterius artis aut mater aut propinqua est: nihil alterius uacat.
因为对于一个能画出神像的人来说,涂抹一张数表要容易多少? 对于一个用菩提树木雕刻战神马尔斯的人来说,拼装一个柜子要快多少? 没有任何一种技术不是另一种技术的母亲或亲属:没有一种技术是完全脱离另一种而独立存在的。
tot sunt artium uenae, quot hominum concupiscentiae.
技术有多少脉络,人类的欲望就有多少。
sed de mercedibus et manus pretiis interest.
但是,这关系到报酬和工钱。
perinde interest et de labore.
同样,也关系到劳力。
minor merces frequentiore actu repensatur.
较少的报酬可以通过更频繁的活计来补偿。
quot parietes signa desiderant? quot templa et aedes idolis aedificantur? domus uero et praetoria et balnea et insulae quantae? soccus et baxa quotidie deauratur, Mercurius et Serapis non quotidie.
有多少墙壁需要雕像呢? 有多少神殿和庙宇是为偶像建造的呢? 而普通房屋、官邸、浴场和公寓大楼又有多少呢? 轻便鞋和凉鞋每天都被镀金,而墨丘利和塞拉皮斯并非每天。
sufficiat ad quaestum artificiorum.
让这些足够手艺人谋生吧。
frequentior est omni superstitione luxuria et ambitio.
奢侈和虚荣比任何迷信都更频繁。
lances et scyphos facilius ambitio quam superstit io desiderabit.
虚荣比迷信更容易需要大盘和杯子。
coronas quoque magis luxuria quam sollemnit as erogat.
奢侈也比仪式更常消耗冠冕。
cum igitur ad haec artificiorum genera cohortemur, quae idolum quidem et quae idolo competunt non adtingant, sint autem et hominibus communia saepe quae et idolis, hoc quoque cauere debemus, ne quid scientibus nobis ab aliquibus de manibus nostris in rem idolorum postuletur.
因此,当我们劝勉人们从事这些不触及偶像及不适用于偶像的手艺种类,但通常也是人类与偶像所共用的时候,我们也必须防备这一点:免得有人在我们知情的情况下,为了偶像的事物而从我们的手中索取任何东西。
quod si concesserimus et non remediis iam usitatis egerimus, non puto nos a contagio idololatriae uacare, quorum manus non ignorantium in officio uel in honore et usu daemoniorum deprehenduntur.
如果我们对此妥协,而不采取已经常用的补救措施,我认为我们无法免于偶像崇拜的玷污,我们这些并非不知情者的手,被发现在恶魔的服事或尊荣与使用中。