Humanitext Reader

特土良 · 论偶像崇拜 §10

教授异教文学的禁止与学习的容许

第 6 段,共 15 段 · 拉丁语

内容简介

作者论述了世俗文学教师如何通过授课和学校活动不可避免地参与异教偶像崇拜,指出基督徒不可担任文学教师,但作为学生学习则是可以被允许的,只要他们预先具备正确的信仰以规避污秽。

§10Quaerendum autem est etiam de ludimagistris, sed et ceteris professoribus litterarum.
然而,我们也必须探讨学校教师以及其他文学教授。
immo non dubitandum affines illos esse multimodae idololatriae.
事实上,不容置疑的是,他们与多种多样的偶像崇拜紧密相连。
primum quibus necesse est deos nationum praedicare, nomina, genealogias, fabulas, ornamenta honorifica quaeque eorum enuntiare, tum sollemnia festaque eorundem obseruare, ut quibus uectigalia sua supputent.
首先,因为他们必须宣扬各国的神明,叙述他们的名字、家系、神话以及各种尊崇他们的装饰;其次,他们必须遵守这些神明的祭礼和节日,作为他们借以计算自己收入的手段。
quis ludimagister sine tabula VII idolorum Quinquatria tamen frequentabit? ipsam primam noui discipuli stipem Mineruae et honori et nomini consecrat, ut, etsi non profanatus alicui idolo uerbotenus de idolothyto esse dicatur, pro idololatra uitetur.
哪个学校教师会在没有七个偶像之图表的情况下,仍然去参加敏纳瓦祭呢? 他把新学生的第一笔学费奉献给敏纳瓦的荣耀和名字,以至于,即使他没有被任何偶像玷污,在口头上未被说成是与祭偶像之物有染,他也因被视为偶像崇拜者而被避开。
quid? minus est inquinamenti? eoque praestat quaestus et nominibus et honoribus idolo nuncupatus? quam Minerualia Mineruae, quam Saturnalia Saturni, quae etiam seruiculis sub tempore Saturnalium celebrari necesse est.
怎么? 污秽会更少吗? 难道奉献给偶像的名字和荣耀的获利,就因此好过敏纳瓦的敏纳瓦祭、萨图尔努斯的萨图尔努斯祭吗? ——而这些节日,甚至在萨图尔努斯祭期间连卑微的奴隶也必须庆祝。
etiam strenuae captandae et septimontium, et Brumae et carae cognationis honoraria exigenda omnia, Florae scholae coronandae; flaminicae et aediles sacrificant creati; schola honoratur feriis.
甚至连新年的礼物也必须争取,七丘祭、冬至祭以及亲族祭的谢礼也都必须索取;学校必须为了花神祭而戴上花冠;祭司的妻子和新选出的市政官进行献祭;学校因假期而向他们致敬。
idem fit idoli natali; omnis diaboli pompa frequentatur.
在偶像的诞辰日也是如此;魔鬼的一切虚饰游行都会被参与。
quis haec competere Christiano existimabit, nisi qui putabit conuenire etiam non magistro? scimus dici posse: si docere litteras dei seruis non licet, etiam nec discere licebit, et, quomodo quis institueretur ad prudentiam interim humanam uel ad quemcumque sensum uel actum, cum instrumentum sit ad omnem uitam litteratura? quomodo repudiamus saecularia studia, sine quibus diuina non possunt? uideamus igitur necessitatem litteratoriae eruditionis, respiciamus ex parte eam admitti [non] posse, ex parte uitari.
谁会认为这些事情适合一个基督徒呢? 除非是那个认为这些事情即使对于非教师者也是合适的人。 我们知道,有人可能会说:“如果神的仆人不可教授文学,那么也不可学习文学;而且,既然文学是终生所需的工具,那么人们又如何能被引导去获取眼前的世间智慧、或任何理解力与行动力呢? 如果没有这些,关于神圣的事物就不能成立,我们又如何能拒绝世俗的学问呢? ”因此,让我们来看看文学教育的必要性,并考虑到一方面它是可以被接受的,另一方面是可以被避免的。
fideles magis discere quam docere litteras capit; diuersa est enim ratio discendi et docendi.
信徒对学习文学比对教授文学更能接受;因为学习与教授的原理是不同的。
si fidelis litteras doceat, insertas idolorum praedicationes sine dubio, dum docet, commendat, dum tradit, affirmat, dum commemorat, testimonium dicit.
如果信徒教授文学,毫无疑问,他在教学时赞许了其中穿插的对偶像的宣扬,在传授时肯定了它们,在提及合时为它们作了见证。
deos ipsos hoc nomine obsignat, cum lex prohibeat, ut diximus, deos pronuntiari et nomen hoc in uano conlocari.
他以此名义坐实了这些神明,尽管正如我们所说,律法禁止宣称别神以及妄称这名。
hinc prima diabolo fides aedificatur ab initiis eruditionis.
由此,从教育的开端起,就为魔鬼建立起了最初的信任。
quaere, an idololatrian committat qui de idolis catechizat.
试问,那个对偶像进行教理讲授的人,难道不是在犯偶像崇拜罪吗?
at cum fidelis haec discit, si iam sapit, quid sit, neque recipit neque admittit, multo magis, si dudum sapit.
但是当信徒学习这些时,如果他已经明白这是什么,他既不接受也不容纳它们,如果他早已明白,就更是如此。
aut ubi coeperit sapere, prius sapiat oportet quod prius didicit, id est de deo et fide.
或者当他开始明白时,他必须首先明白自己最先学到的东西,即关于神和信仰。
proinde illa respuet nec recipiet et erit tam tutus, quam qui sciens uenenum ab ignaro accipit nec bibit.
因此,他会排斥并拒绝那些东西,并且他将是安全的,就像一个知情的人从无知的人那里接过毒药却不喝下去一样。
huic necessitas ad excusationem deputatur, quia aliter discere non potest.
对他来说,必要性被视为免责的理由,因为他别无他法学习。
tanto autem facilius est litteras non docere quam non discere, quanto et reliqua scholarum de publicis ac propriis sollemnitatibus inquinamenta facilius discipulus fidelis non adibit quam magister non frequentabit.
然而,不教文学比不学文学要容易得多,正如信徒学生更容易不去接触学校中关于公共和特有节日的其他污秽,而教师则很难不参与其中。

词汇与语法注释

  1. 25ut quibus uectigalia sua supputent — 此处为“ut”连同关系代名词(此处 quibus 指代前文的 sollemnia festaque)构成的从句,表示主观原因或特征。意为“因为这些节日正是他们用以计算自身收入(学费等)的手段”。
  2. 112quam Minerualia Mineruae — 虽然没有显式的比较级形容词,但此处的“quam”作为比较连词,与前句修辞疑问句中的动词“praestat”(胜过)相呼应。引入了比较的对象,即“好过敏纳瓦的敏纳瓦祭(的获利)”。
  3. 10nisi qui putabit conuenire etiam non magistro — “nisi qui...”意为“除非是那个……的人”。非人称动词“conuenire”(适合)的主语是前文提到的“haec”(这些异教活动),而“non magistro”(非教师者)则是与之搭配的与格。整体构成双重否定的修辞语境:“除非有人认为这些事连对非教师者也是合适的,否则谁会认为这些适合基督徒呢?”
  4. p.41prius sapiat oportet quod prius didicit — 无人称动词“oportet”直接接虚拟语气(此处为 sapiat)以表示“必须/应该”。“quod prius didicit”是一个省去了先行词(id)的关系从句,既是 didicit 的直接宾语,也是 sapiat 的直接宾语。结构整理为:“他必须首先明白自己最先学到的东西,即关于神和信仰”。

引用这一段

特土良, 论偶像崇拜 §10. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa017.humanitext-lat2:10

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。