§5Plane impensius respondebo ad excusationes huiusmodi artificum, quos numquam in domum dei admitti oportet si quis eam disciplinam norit.
当然,我将更加不遗余力地回应此类工匠的借口,凡是懂得那项规律的人,都绝不应该允许他们进入神的殿堂。
iam illa obici solita uox, non habeo aliud quo uiuam, districtius repercuti potest: uiuere ergo habes? quid tibi cum deo est, si tuis legibus uiuis? tum quod et de scripturis audent argumentari, dixisse apostolum: ut quisque fuerit inuentus, ita perseueret, possumus igitur omnes in peccatis perseuerare ex ista interpretatione.
现在,那句常被用来作为挡箭牌的话——“我没有别的赖以生存的手段”——可以更严厉地予以回击:“那么,你必须要活下去吗? 如果你按照自己的法律生活,你与神又有什么关系呢? ”再者,他们甚至敢于用圣经来辩论,说使徒曾说过:“各人被发现时是如何,就当如何持守。 ”那么,根据这种解释,我们所有人就都可以在罪中持守下去了。
nec enim quisquam nostrum non peccator inuentus est, cum Christus non alia ex causa descenderit quam peccatorum liberandorum.
因为我们当中确实没有一个人不被发现是罪人,而基督降临不为别的,正是为了解放罪人。
item eundem praecepisse dicunt secundum suum exemplum, uti manibus suis unusquisque operetur ad uictum.
同样,他们说,同一位使徒曾按照自己的榜样吩咐,每个人都应当用自己的手作工以维持生计。
si hoc: praeceptum ab omnibus manibus defenditur, credo et fures balneares manibus suis uiuere et ipsos latrones manibus agere quo uiuant, item falsarios utique non pedibus, sed manibus operari malas litteras, histriones uero non manibus solis, sed totis membris uictum elaborare.
如果这一吩咐被所有的手来辩护,我相信浴场的小偷也是靠自己的手生活的,强盗们自己也是用手来行事以求生存,同样,伪造者们当然不是用脚,而是用手来写下邪恶的文字,而演员们确实不仅用手,而是用全身的肢体来挣得生活。
pateat igitur ecclesia omnibus, qui manibus et suo opere tolerant, si nulla exceptio est artium quas dei disciplina non recipit.
那么,如果神圣的规律所不接纳的艺术没有任何例外,教会就应该向所有靠双手和自己的劳动来维持生活的人敞开。
sed ait quidam aduersus similitudinis interdictae propositionem: cur ergo Moses in eremo simulacrum serpentis ex aere fecit? seorsum figurae, quae dispositioni alicui arcanae praestruebantur, non ad erogationem legis, sed ad exemplarium causae suae.
但是,有人针对禁止制作似像的主张反驳道:“那么为什么摩西在旷野里用青铜制作了蛇的像呢? ”那些被预先设立为某种神秘经纶的象征是另当别论的,它们不是为了废除律法,而是为了它们自身事业的范例。
alioquin si haec ut aduersarii legis interpretemur, numquid et nos, quod et Marcionitae, inconstantiam adscribimus omnipotenti, quem illi hoc modo destruunt ut mutabilem, dum alibi uetat, alibi mandat? si quis autem dissimulat illam effigiem aerei serpentis suspenis in modum figuram designasse dominicae crucis a sepentibus id est ab angelis diaboli liberaturae nos, dum per semetipsam diabolum id est serpentem interfectum suspendit, siue quae alia figurae istius expositio dignioribus reuelata est, dummodo. apostolus affirmet omnia tunc figurate populo accidisse.
否则,如果我们像律法的敌对者那样去解释这些事,我们岂不也像马吉安派那样,将反复无常归咎于全能者吗? 他们就是用这种方式来否定祂,视祂为多变的,因为祂在一处禁止,在另一处又命令。 但是,即使有人无视那尊悬挂着的青铜蛇像在方式上标示了主十字架的象征——这十字架将把我们从蛇类(即魔鬼的天使)手中解救出来,因为它在自身上悬挂了那被杀死的魔鬼(即蛇)——或者无论这一象征的其他何种阐释已被启示给更为配得的人,只要使徒断言当时发生的一切对那百姓而言都是象征性的即可。
bene, quod idem deus et lege uetuit similitudinem fieri et extraordinario praecepto serpentis similitudinem indixit.
很好,因为同一位神既通过律法禁止制作似像,又通过超乎寻常的命令指示了蛇的似像。
si eundem deum obseruas, habes legem eius, ne feceris similitudinem.
如果你遵守同一位神,你就拥有祂的律法:“不可制作似像。
si et praeceptum factae postea similitudinis respicis, et tu imitare Moysen, ne facias aduersus legem simulacrum aliquod, nisi et tibi deus iusserit.
”如果你也回顾后来制作似像的命令,那么你也当效法摩西,除非神也命令你,否则不可违背律法制作任何雕像。
§6Si nulla lex dei prohibuisset idola fieri a nobis, nulla uox spiritus sancti fabricatoribus idolorum non minus quam cultoribus comminaretur, de ipso sacramento nostro interpretaremur nobis aduersas esse fidei eiusmodi artes.
即使没有任何神的律法禁止我们制作偶像,没有任何圣灵的声音像威胁崇拜者那样威胁偶像的制造者,我们也应从我们自己的誓言本身中领悟到,此类技术是与信仰相背的。
quomodo enim renuntiauimus diabolo et angelis eius, si eos facimus? quod repudium diximus iis, non dico cum quibus, sed de quibus uiuimus? quam discordiam suscepimus in eos, quibus exhibitionis nostrae gratia confiteris? uerbo destruere quod facto struis? unum deum praedicare qui tantos efficis? uerum deum praedicare qui falsos facis? facio, ait quidam, sed non colo: quasi ob aliquam causam colere non audeat, nisi ob quam et facere nonn debeat, scilicet ob, dei offensam utrubique.
因为如果我们制作它们,我们又是如何宣誓弃绝魔鬼及其天使的呢? 我们对它们宣告了怎样的弃绝——我且不说我们是与它们共同生活,还是靠它们为生? 既然你承认了它们对我们维持生计的恩惠,我们又对它们承担了怎样的不和呢? 用言语去摧毁你在行为上所建立的东西吗? 当你制造了这么多神时,还要宣扬唯一的神吗? 当你制造虚假的神时,还要宣扬真实的神吗? 有人说:“我制作,但我并不崇拜。 ”仿佛他不敢崇拜的原因,会与他不应该制作的原因(即在两种情况下都会冒犯神)有所不同似的!
immo tu colis, qui facis, ut coli possint.
相反,正是你——制作它们以便它们能被崇拜的人——在崇拜它们。
colis autem non spiritu uilissimi nidoris alicuius, sed tuo proprio nec anima pecudis impensa, sed anima tua.
而且你崇拜它们,不是用某种极廉价烟气的灵,而是用你自己的灵;不是花费牲畜的生命,而是花费你自己的生命。
illis ingenium tuum immolas, illis sudorem tuum libas, illis prudentiam tuam accendis.
向它们,你祭献了你的才智,向它们,你浇灌了你的汗水,向它们,你点燃了你的智慧。
plus es illis quam sacerdos, cum per te habeant sacerdotem; diligentia tua numen illorum est.
你对它们而言比祭司更重要,因为通过你,它们才有了祭司;你的勤勉就是它们的神性。
negas te quod facis colere? sed illi non negant, quibus hanc saginatiorem et auratiorem et maiorem hostiam caedis, salutem tuam tota die.
你否认自己崇拜自己所制作的东西吗? 但它们并不否认,因为你整天都在向它们宰杀这只更肥美、更金碧辉煌、更伟大的祭牲——你的灵魂救赎。