Humanitext Reader

特土良 · 论偶像崇拜 §21-22

对异教誓言的沉默与间接偶像崇拜

第 14 段,共 15 段 · 拉丁语

内容简介

作者指出,在他人凭异教神明起誓时保持沉默,或妥协于异教的祝福与诅咒,都会构成间接的偶像崇拜,并论证信徒即使在行善时也不应隐瞒基督徒身份。

§21Timiditatis est autem, cum te alius per deos suos obligat iuratione uel aliqua testificatione et tu, ne intellegaris, quiescis.
然而,当他人凭自己的神明,通过起誓或某种证实来约束你,而你为了不被认出而保持沉默时,这是胆怯的表现。
nam aeque quiescendo confirmas maiestatem eorum, cuius causa uideberis obligatus.
因为同样地,通过保持沉默,你承认了他们的威光,而由于这威光,你将被视为受到了约束。
quid refert, deos nationum dicendo deos an audiendo confirmes? iures per idola, an ab alio adiuratus acquiescas? cur non agnoscamus uersutias satanae, qui, quod ore nostro perficere non potest, id agit, ut suorum ore per- Sciat per aures inferens nobis idololatriam? certe quisquis ille est, aut amica aut inimica congressione adstringit.
承认异邦的神明为神,是用口说出它们是神,还是通过听从它们来承认,这有什么区别呢? 是你凭偶像起誓,还是在他人迫使你起誓时默许? 撒旦在我们口中无法实现的事,却力图通过他手下人的口来实现,并通过耳朵将偶像崇拜灌输给我们,我们为什么不认清他的这种诡计呢? 确实,无论那个人是谁,他要么通过友好的交往,要么通过敌意的接触来约束你。
si inimica, iam ad pugnam uocaris et scis tibi dimicandum esse: si amica, quanto securius in dominum transferes sponsionem tuam, ut dissoluas obligationem eius, per quem te malus honori idolorum id est idololatriae quaerebat annectere.
如果是敌意的,你已经被召唤去战斗,并且知道自己必须奋斗;如果是友好的,为了解除那个恶者企图用来将你与偶像的尊崇(即偶像崇拜)联系起来的人的约束,你将何等安全地把你的誓约转托给主。
omnis patientia eiusmodi idololatria.
这一类的任何姑息,都是偶像崇拜。
honoras eos, quibus impositis obsequium praestitisti.
通过接受强加于你的名号并表示顺从,你实际上是在敬奉他们。
scio quendam, cui dominus ignoscat, cum illi in publico per litem dictum esset: Iupiter tibi sit iratus, respondisse: immo tibi.
我知道某个人(愿主宽恕他),当他在公共场合因诉讼而被骂道:“愿朱庇特对你发怒”时,他回答说:“不,是对你。
quid aliter fecisset ethnicus, qui Iouem deum credidit? etiamsi non per eundem retorsisset maledictum nec per ullum Iouis similem, confirmauerat Iouem deum, per quem se maledictum indigne tulisse demonstrauerat remaledicens.
”一个相信朱庇特是神的异教徒,又会有什么不同的做法呢? 即使他没有凭同一个名字,或凭任何类似朱庇特的名字回骂,通过回骂,他也已经承认了朱庇特是神,因为他通过回骂表明了自己对因朱庇特之名而被骂感到愤怒。
ad quid enim indigneris per eum, quem scis nihil esse? nam si insanis, iam esse confirmas, et erit idololatria professio timoris tui: quanto magis, cum per ipsum remaledicis, eodem Iouis honorem facis, quo et ille, qui te prouocauit? fidelis autem in eiusmodi ridere debet, non insanire, immo, secundum praeceptum, ne per deum quidem remaledicere, sed plane benedicere per deum, ut et idola destruas et deum praedices et adimpleas disciplinam.
因为对于一个你深知什么都不是的存在,你因它而被骂又何必愤怒呢? 因为如果你发怒,你实际上就是在承认他的存在,而你恐惧的表白就将成为偶像崇拜。 更何况,当你凭他回骂时,你岂不是给予了朱庇特与那挑衅你的人相同的尊崇吗? 然而,信徒在遇到此类事情时应当付之一笑,而不应发怒;相反,根据诫命,甚至不应凭上帝回骂,而显然应当凭上帝祝福,好让你既能摧毁偶像,又能宣扬上帝,并履行诫律。
§22Aeque benedici per deos nationum Christo initiatus non sustinebit, ut non semper reiciat immundam benedictionem et eam sibi in deum conuertens emundet.
¦20 同样,皈依基督的人绝不容忍凭异邦的神明受到祝福,而不随时拒绝这污秽的祝福,并将其转化为对上帝的祝福而予以洁净。
benedici per deos nationum maledici est per deum.
凭着外邦的神明受祝福,就是凭着上帝受诅咒。
si cui dedero eleemosynam uel aliquid praestitero beneficii, et ille mihi deos suos uel coloniae genium propitios imprecetur, iam oblatio mea uel operatio idolorum honor erit, per quae benedictionis gratiam compensat.
如果我给某人施舍或行了某种善举,而他为我祈求他的神明或殖民地的守护神庇佑,那么我的施舍或善行就会变成对偶像的尊奉,因为他正是凭这些偶像来回报祝福的恩情。
cur autem non sciat me dei causa fecisse, ut et deus potius glorificetur et daemonia non honorentur in eo quod propter deum feci? si deus uidet, quoniam propter ipsum feci, pariter uidet, quoniam propter ipsum fecisse me nolui ostendere, et praeceptum eius idolothytum quodammodo feci.
可是,为了让上帝更得荣耀,且不让魔鬼在我因上帝而行的善事上受到尊奉,为什么不让他知道我是为了上帝而作的呢? 如果上帝看见我是为了祂而作的,祂同样也看见我不愿意表现出我是为了祂而作的,而我某种程度上把祂的诫命变成了偶像的祭物。
multi dicunt, nemo se debet promulgare; puto autem nec negare.
许多人说:“谁都不该公开彰显自己”;但我认为,也不应该否认。
negat enim, quicumque dissimulat in quacumque causa pro ethnico habitus, et utique omnis negatio idololatria est, sicut omnis idololatria negatio siue in factis siue in uerbis.
因为任何人无论出于什么原因,在被当作异教徒对待时若加以隐瞒,他就是否认;而且毫无疑问,一切否认都是偶像崇拜,正如一切偶像崇拜无论是在行为上还是在言语上都是否认一样。

词汇与语法注释

  1. ¦25¦Timiditatis est — 所有属格表特征或属性的谓语用法,意为“属于胆怯的特征”或“是胆怯的表现”。
  2. ¦30¦per- Sciat — 这一文本读入通常被理解为 `perficiat`(ut子句中的现在时虚拟语气第三人称单数)的讹误或拼写错误,意为撒旦“去完成”或“实现”。
  3. ¦10¦confirmauerat — 直陈式过去完成时。此处用以代替虚拟式过去完成时,将违反事实条件句的结果表现得更加生动、确定(即“他实际上就已经承认了”)。
  4. ¦20¦remaledere — 被视为 `remaledicere` 的抄写或印刷错误,或者是后期拉丁语中第三变位动词 `remaledicere`(回骂、反咒)混同为第二变位的形式。
  5. ¦p.56¦idolothytum — 借自希腊语 εἰδωλόθυτον(献给偶像的祭肉)。此处用作比喻,指由于隐瞒信仰,使得遵守主的诫命这一善行在客观上变成了为偶像增光。

引用这一段

特土良, 论偶像崇拜 §21-22. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa017.humanitext-lat2:21-22

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。