Humanitext Reader

特土良 · 论偶像崇拜 §23-24

书面誓约的罪与教会对偶像崇拜者的排斥

第 15 段,共 15 段 · 拉丁语

内容简介

作者批评不伴随口头言语的书面异教誓约实际上等同于否认和偶像崇拜,并引用撒迦利亚的例子来论证文字的表达力量。他还主张,信仰必须避开偶像崇拜的危险,并强调教会中绝没有偶像崇拜者的容身之地。

§23Sed est quaedam eiusmodi species in facto et in uerbo bis acuta et infesta utrimque, licet tibi blandiatur, quasi uacet in utroque, dum factum non uidetur, quia dictum non tenetur.
然而,在行为和言语中存在着这样一种形式,它是双刃的,在两边都具有危害性,尽管它向你佯称,仿佛在这两方面都是无罪的,因为只要行为不被看见,言语就没有被留下。
pecuniam de ethnicis mutuantes sub pignoribus fiduciati iurati cauent et se negant; se scire uolunt scilicet tempus persecutionis et locus tribunalis et persona praesidis.
那些向异教徒借钱、提供质押担保的人,在誓言之下签署字据并否认了自己;他们当然希望让人觉得,迫害的时期、法庭的地点以及总督的人身才是他们所需要了解的。
praescribit Christus non esse iurandum.
基督规定不可起誓。
scripsi, inquit, sed nihil dixi: lingua, non littera occidit.
他说:「我写了,但我什么也没说:杀人的是舌头,而不是文字。
hic ego naturam et conscientiam aduoco: naturam, quia nihil potest manus scribere, etiamsi lingua in dictando cessat immobilis et quieta, quod non anima dictauerit; quamquam et ipsi linguae anima dictauerit aut a se conceptum aut ab alio traditum.
」在此我要求诸自然与良心:求诸自然,是因为即使舌头在口授时静止不动且保持沉默,如果不是灵魂所口授,手也无法写出任何东西;尽管灵魂也向舌头本身口授了它自己所构想的或由他人传达的内容。
iam, ne dicatur, alius dictauit; hic conscientiam appello, an quod alius dictauit anima suscipiat et siue comitante siue residente lingua ad manum transmittat.
现在,免得有人说:「是别人口授的」;在此我质问良心,灵魂是否接纳了别人所口授的内容,并且无论舌头是伴随还是静止,都将其传递给手。
et bene, quod in animo et conscientia delinqui dominus dixit.
而主曾说罪过是在心灵和良心中犯下的,这真是说得好。
si, inquit, concupiscentia uel malitia in cor hominis ascenderit, pro facto teneris.
祂说:「如果私欲或恶念升入人的心中,你就被视为已行了此事。
cauisti igitur, quod in cor tuum plane ascendit, quod neque ignorasse te contendere potes neque noluisse.
」因此,你签署了字据,这显然已经升入了你的心中,对此你既不能辩称自己不知情,也不能辩称自己非自愿。
nam cum caueres, scisti, cum scires, utique uoluisti; et est tam facto quam cogitatu.
因为当你签署字据时,你是知道的;既然知道,你当然也是意愿的;这无论在行为上还是在思想上都已存在。
nec potes leuiore crimine maius excludere, ut dicas falsum plane effici cauendo quod non facis.
你也不能用较轻的罪来排斥较重的罪,企图说通过签署你实际上不去做的事,这字据显然就变成虚假的了。
tamen non negaui, quia non iuraui.
「然而我并没有否认,因为我没有起誓。
quin immo, etsi nihil tale fecisses, sic tamen dicereris deierare, fecisse si consenseris.
」反之,即使你没有做过这样的事,但如果你同意了去做,你仍会被说成是在起假誓。
non ualet tacita uox in stilo et mutus in litteris sonus.
铁笔上沉默的声音和文字中无声的响动,并非没有效力。
at enim Zacharias temporali uocis orbatione multatus cum animo conlocutus linguam inritam transit, cum manibus suis a corde dictat et nomen filii sine ore pronuntiat: loquitur in stilo, auditur in cera manus omni sono clarior, littera omni ore uocalior.
然而,遭受暂时失声惩罚的撒迦利亚,与自己的心灵对话,绕过了无用的舌头,用手写出心中的口授,不用口便宣告了儿子的名字:他在铁笔中说话,在蜡板中被听见;手比任何声音更清晰,文字比任何嘴巴更洪亮。
quaere, an dixerit qui dixisse compertus est.
去问问那个被证实已经说过话的人,他是否说过话吧。
dominum oremus, ne qua nos eiusmodi contractus necessitas circumsistat et, si ita euenerit, det fratribus operandi copiam uel nobis abrumpendae omnis necessitatis constantiam, ne illae litterae negatrices uicariae oris nostri in die iudicii aduersus nos proferantur signatae signis non iam aduocatorum, sed angelorum.
让我们向主祈求,愿这类契约的任何逼迫都不要包围我们;如果发生了这样的事,愿祂赐予兄弟们行善施助的机会,或赐予我们斩断一切逼迫的坚忍,免得那些作为我们口之替身的否认之字,在审判之日被呈出来指控我们,那上面所盖的印章不再是证人们的印,而是天使们的印。
§24Inter hos scopulos et sinus, inter haec uada et freta idololatriae uelificata spiritu dei fides nauigat, tuta si cauta, secura si attonita.
在偶像崇拜的这些礁石与海湾之间,在这些浅滩与海峡之间,信仰凭着上帝的灵风扬帆航行;若保持警惕则安全,若心怀敬畏则稳妥。
ceterum inenatabile excussis profundum est, inextricabile inpactis naufragium est, inrespirabile deuoratis hypobrychium in idololatria.
此外,对于被抛出者,偶像崇拜中的深渊是无法游出的;对于触礁者,海难是无法脱身的;对于被吞噬者,水底是无法呼吸的。
quicumque fluctus eius offocant, omnis uertex eius ad inferos desorbet.
它的任何波涛都会令人窒息,它的每一个漩涡都会将人卷入阴间。
nemo dicat: quis tam tuto praecauebit? exeundum de saeculo erit.
谁也不要说:「谁能防范得如此安全? 那非得离开这个世界不可。
quasi non tanti sit exire, quam idololatren in saeculo stare.
」仿佛离开世界的代价,比在这个世界上作为偶像崇拜者立足还要小似的。
nihil esse facilius potest, quam cautio idololatriae, si timor eius in capite sit.
如果对它的畏惧在首位,防范偶像崇拜就再容易不过了。
quaecumque necessitas minor est periculo tanto comparata.
与如此巨大的危险相比,任何逼迫都显得微不足道。
propterea spiritus sanctus consultantibus tunc apostolis uinculum et iugum nobis relaxauit, ut idololatriae deuitandae uacaremus. .
因此,当使徒们当时商议时,圣灵为我们放宽了束缚和轭,好让我们能专心避开偶像崇拜。
haec erit lex nostra, quo expedita hoc plenius administranda, propria Christianorum, per quam ab ethnicis agnoscimur et examinamur, haec accedentibus ad fidem proponenda et ingredientibus in fidem inculcanda est, ut accedentes deliberent, obseruantes perseuerent, non obseruantes renuntient sibi.
这将是我们的律法,越是简明,就越应当充分执行;这是基督徒所独有的,异教徒凭此认出并考验我们。 这应当向接近信仰的人提出,并向进入信仰的人反复灌输,好让接近的人深思熟虑,遵守的人持之以恒,不遵守的人自我放弃。
uiderimus enim si secundum arcae typum et coruus et miluus et lupus et canis et serpens in ecclesia erit.
因为我们且看,按照方舟的预像,乌鸦、鸢、狼、狗和蛇是否也会留在教会中。
certe idololatres in arcae typo non habetur.
确实,偶像崇拜者不包含在方舟的预像中。
nullum animal in idololatren figuratum est.
没有任何动物被象征为偶像崇拜者。
quod in arca non fuit, in ecclesia non sit.
凡是不在方舟里的,也不要在教会里。

词汇与语法注释

  1. ¦10¦fiduciati iurati — 这两个词均为完成分词(分别为被动和异态形式),用作主语 `mutuantes`(名词化的现在分词)的修饰语,或作为主动词 `cauent` 的同位语(表示伴随状态)。`fiduciati` 意为“提供质押担保”,`iurati` 具有主动意义,意为“起誓”。
  2. ¦15¦quod non anima dictauerit — `quod` 是指代否定先行词 `nihil` 的关系代词。虚拟式完成时 `dictauerit` 用于构成特征关系从句,以此限制否定先行词(意为“没有什么不是灵魂所口授的”)。
  3. ¦p.57¦fecisse si consenseris — 完成不定式 `fecisse` 用作条件从句中虚拟式动词 `consenseris`(同意)的宾语,构成“如果你同意已经做了[某事]”的结构。注意它在语法上独立于前文的动词 `deierare`(起假誓)。
  4. ¦15¦attonita — `attonitus`(本意为“遭雷击的”或“惊呆的”)在此处用于宗教意义上的“心怀敬畏”或“虔敬”,作为形容词修饰主语 `fides`(信仰)。它与 `cauta`(警惕的)并列置于条件词 `si` 之后,对比地描绘了信仰应有的内在状态。

引用这一段

特土良, 论偶像崇拜 §23-24. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa017.humanitext-lat2:23-24

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。