Humanitext Reader

特土良 · 论偶像崇拜 §18

世俗官职服饰的佩戴与基督的谦卑模范

第 12 段,共 15 段 · 拉丁语

内容简介

作者讨论了穿着象征世俗官职的服饰与装饰的问题,指出约瑟和丹尼尔的例子源于他们特殊的奴隶身份,不能作为现代基督徒接受异教权力夸示的借口,并敦促信徒效法基督谦卑的榜样。

§18Iam uero de solo suggestu et apparatu honoris retractandum.
现在,我们必须重新审视仅仅关于官职的夸示和装饰。
proprius habitus uniuscuiusque est tam ad usum quotidianum quam ad honorem et dignitatem.
每个人的固有服饰,既是为了日常使用,也是为了敬意和尊严。
igitur purpura illa et aurum ceruicis ornamentum eodem more apud Aegyptios et Babylonios insignia erant dignitatis, quo more nunc praetextae uel trabeae uel palmatae et coronae aureae sacerdotum prouincialium, sed non eadem condicione.
因此,在埃及人和巴比伦人中间,那紫衣和颈部的金饰,是以同样的方式作为尊严的印记,正如现在地方祭司的普雷特克斯塔、特拉贝亚、帕尔马塔以及金冠是尊严的印记一样。 但其条件并不相同。
tantum enim honoris nomine conferebantur iis, qui familiaritatem regum merebantur.
因为这些服饰仅仅是以名誉的名义,授予那些配得君王亲近的人。
unde et purpurati regum uocabantur a purpura, sicut apud nos a toga candida candidati, sed non ut suggestus ille sacerdotiis quoque aut aliquibus idolorum officiis adstringeretur.
因此,君王的“紫衣者”也因紫衣而得名,正如在我们中间,候选人因白色托拉而得名一样。 但这种夸示并非与祭司职能或偶像的某些职司相捆绑。
nam si ita esset, utique tantae sanctitatis et constantiae uiri statim habitus inquinatos recusassent, statimque apparuisset Danielem idolis non deseruisse nec Belem nec draconem colere, quod multo postea apparuit.
因为如果是这样的话,那些极其神圣和坚贞的人们就会立刻拒绝这些被污秽的衣服,并且会立刻显明丹尼尔并未事奉偶像,也没有崇拜贝尔或巨龙,这在很久以后才显明出来。
simplex igitur purpura illa nec iam dignitatis erat, sed ingenuitatis apud barbaros insigne.
因此,那单纯的紫衣在当时并非尊严的印记,而是蛮族中自由身分的印记。
quemadmodum enim et Ioseph, qui seruus fuerat, et Daniel, qui per captivitatem statum uerterat, ciuitatem Babyloniam et Aegyptiam sunt consecuti per habitum barbaricae ingenuitatis, sic penes nos quoque fideles, si necesse fuerit, poterit et pueris praetexta concedi et puellis stola, nativitatis insignia, non potestatis, generis, non honoris, ordinis, non superstitionis.
因为正如曾为奴隶的约瑟,和因捕囚而改变了身分的丹尼尔,通过蛮族自由身分的服饰获得了巴比伦和埃及的公民身份一样,在我们信徒中间,如果有必要,男孩也可以被允许穿普雷特克斯塔,女孩穿斯特拉,这些是出身的印记,而非权力的印记;是血统的印记,而非名誉的印记;是秩序的印记,而非迷信的印记。
ceterum purpura uel cetera insignia dignitatum et potestatum insertae dignitati et potestatibus idololatriae ab initio dicata habent profanationis suae maculam, cum praeterea ipsis etiam idolis induantur praetextae et trabeae et laticlaui, fasces quoque et virgae praeferantur, et merito.
然而,紫衣或其他尊严与权力的印记,从一开始就致力于内含偶像崇拜的尊严与权力,因而带有自身被亵渎的污点。 况且,甚至连偶像本身也穿戴普雷特克斯塔、特拉贝亚和拉蒂克劳斯,法斯克斯和权杖也在它们面前传递,这是理所当然的。
nam daemonia magistratus sunt saeculi huius; unius collegii insignia fasces et purpuras gestant.
因为魔鬼是这世界的官长;它们佩戴着作为一个同僚组织的印记——法斯克斯和紫衣。
quid ergo proficies, si suggestu quidem utaris, opera eius uero non administres? nemo in inmundis mundus uideri potest.
那么,如果你虽然使用了这种夸示,却不执行其职务,你又能得到什么好处呢? 在污秽之中,没有人能被视为洁净。
tunicam si induas inquinatam per se, poterit forsitan illa non inquinari per te, sed tu per illam mundus esse non poteris.
如果你穿上一件本身已被污秽的宽外衣,也许它不会因你而被污秽,但你无法通过它而成为洁净。
iam nunc qui de Ioseph et Daniel argumentaris, scito, non semper comparanda esse uetera et nova, rudia et polita, coepta et explicita, seruilia et liberalia.
现在,你们这些用约瑟和丹尼尔进行辩论的人,要知道,古老与新颖、粗糙与精美、开始与完成、奴役与自由,并不总是可以相提并论的。
nam illi etiam condicione serui erant: tu uero nullius seruus, in quantum solius Christi, qui te etiam captiuitate saeculi liberauit, ex forma dominica agere debebis.
因为他们在身份上也是奴隶;而你却不是任何人的奴隶,只要你是独一基督的奴隶(他也将你从这世界的囚禁中解放了出来),你就必须按照主的榜样行事。
ille dominus in humilitate et ignobilitate incessit domicilio incertus: nam filius, inquit, hominis non habet ubi caput collocet; uestitu incultus, neque enim dixisset, ecce qui teneris uestiuntur, in domibus regum sunt; uultu denique et aspectu inglorius, sicut et Esaias pronuntiauerat.
那位主在谦卑和卑微中行走,住所不定;因为他说:“人子没有枕头的地方”;衣着粗俗,否则他便不会说:“看哪,那穿细软衣服的人是在王宫里”;最后,在面容和外貌上没有光彩,正如以赛亚所预言的那样。
si potestatis ius quoque nullum ne in suos quidem exercuit, quibus sordido ministerio functus est, si regem denique fieri conscius sui regni refugit, plenissime dedit formam suis derigendo omni fastigio et suggestu quam dignitatis quam potestatis.
如果他甚至对属自己的人也没有行使任何权力的权利,反而以卑微的服侍来服侍他们,如果他深知自己的国度却最终拒绝成为君王,那么他通过拉低一切尊严与权力的虚饰与夸示,最充分地为属自己的人树立了榜样。
quis enim magis iis usus fuisset, quam dei filius? quales et quanti eum fasces producerent, qualis purpura de umeris eius floreret, quale aurum de capite radiaret, nisi gloriam saeculi alienam et sibi et suis iudicasset? igitur quam noluit, reiecit, quam reiecit, damnauit, quam damnauit, in pompa diaboli deputauit.
因为谁比上帝之子更适合使用这些呢? 如果他没有判定这世界的荣耀对他自己和属他的人都是陌生的,那么会有怎样、有多少的法斯克斯引导他,怎样的紫衣在从他的肩膀上闪耀,怎样的黄金在他的头上发光呢? 因此,他所不想要的,他就拒绝;他所拒绝的,他就定罪;他所定罪的,他就归入魔鬼的仪仗。
non enim damnasset, nisi non sua: alterius autem esse non possunt, nisi diaboli, quae dei non sunt.
因为如果不是不属于他的,他就不会定罪;而那些不属于上帝的,只能属于魔鬼。
tu si diaboli pompam eierasti, quicquid ex ea attigeris, id scias esse idololatrian.
你如果已经宣誓放弃魔鬼的仪仗,那么你触碰其中的任何东西,都要知道那就是偶像崇拜。
uel hoc te commonefaciat omnes huius saeculi potestates et dignitates non solum alienas, verum et inimicas dei esse, quod per illas aduersus dei seruos supplicia consulta sunt, per illas et poenae ad impios paratae ignorantur.
或者,让这事实提醒你,这世界的一切权力和尊严不仅与上帝无涉,而且是上帝的敌人,因为正是通过它们,针对上帝仆人的刑罚被决议,也正是通过它们,为恶人准备的惩罚被忽视。
sed et natiuitas et substantia tua molestae tibi sunt aduersus idololatrian.
然而,你的出身和财产在对抗偶像崇拜时也给你带来麻烦。
ad euitandum remedia deesse non possunt, cum et, si defuerint, supersit unicum illud, quo felicior factus non in terris magistratus, sed in caelis.
避免它的方法不可能会缺少,因为即使缺少了,也还剩那唯一的方法,通过它你将被使为更幸福的,不是在地上作官长,而是在天上。

词汇与语法注释

  1. 20idolis — 由于动词 deseruio(侍奉)支配与格,因此 idolis 是表示“向偶像”的与格。此处指丹尼尔“没有侍奉偶像”,不应与夺格混淆而误解为“背离偶像”。
  2. 20derigendo omni fastigio — derigendo 是 de-rigo(拉下、垂下)的夺格动名词,表示手段。指基督通过“拉低一切世俗的高傲与夸示”为属他的人树立了榜样。虽然有时被理解为 derogando(贬低、减损)之意,但基本大意都是对世俗权威的否定。
  3. 5poenae ad impios paratae ignorantur — 被动语态的 ignorantur 意为“被无视”或“被忽略”。此处指责世俗权力没有正确执行原本上帝“为恶人准备的惩罚”(或不认识上帝的审判),反而迫害上帝的仆人,揭示了世俗权力的功能失调与敌对性。
  4. 5quo felicior factus — quo 是表示手段的夺格关系代词,先行词为前句的 unicum illud(避免偶像崇拜的唯一手段,即殉道等极端选择)。factus 补足省略的虚拟语气(如 sis 或 fias),构成结果或目的从句,意为“通过它,你将被使为更幸福的”。

引用这一段

特土良, 论偶像崇拜 §18. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa017.humanitext-lat2:18

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。