Humanitext Reader

特土良 · 论偶像崇拜 §15

门户装饰的偶像崇拜与顺从皇帝的限度

第 10 段,共 15 段 · 拉丁语

内容简介

作者严厉批评基督徒在异邦人节日期间用灯盏和月桂树装饰门户的习俗,认为这等同于偶像崇拜和恶魔崇拜。他引用圣经先例,论证顺从世俗权力的界限在于不违背信仰规律,任何超出这一界限的敬意都必须坚决拒绝。

§15Sed luceant, inquit, opera uestra.
“但让你们的光也照在人前,”他说。
at nunc lucent tabernae et ianuae nostrae.
然而现在,我们的店铺和门扉却在发光。
plures iam inuenias ethnicorum fores sine lucernis et laureis, quam Christianorum.
如今你大概会发现,不点灯、不挂月桂树的异邦人门户,比基督徒的还要多。
de ista quoque specie quid uidetur? si idoli honor est, sine dubio idoli honor idololatria est.
对于这种表现,你又怎么看? 如果是对偶像的敬意,毫无疑问,对偶像的敬意就是偶像崇拜。
si hominis causa est, recogitemus omnem idololatrian in hominis causam esse.
如果是为了人的缘故,让我们重新思考:一切偶像崇拜都是为了人的缘故。
recogitemus omnem idololatrian in homines esse culturam, cum ipsos deos nationum homines retro fuisse etiam apud suos constet.
让我们重新思考:一切偶像崇拜都是对人的崇拜,因为即使在他们自己人当中也显而易见,异邦人自己的神明过去也是人。
itaque nihil interest, superioris an huius saeculi uiris superstitio ista praestetur.
因此,将这种迷信献给过去世纪的人,还是献给当今世纪的人,并没有什么区别。
idololatria non propter personas, quae opponuntur, sed propter officia ista damnata est, quae ad daemonas pertinent.
偶像崇拜被定罪,不是因为那些被对立起来的个人,而是因为那些属于恶魔的仪式。
reddenda sunt Caesari quae sunt Caesaris.
“凯撒的物当归给凯撒。
bene quod apposuit: et quae sunt dei deo.
”他接着说“上帝的物当归给上帝”,这很好。
quae ergo sunt Caesaris? scilicet de quibus tunc consultatio mouebatur, praestandusne esset census Caesari an non.
那么,什么是凯撒的呢? 当然就是当时人们所咨询的、是否应当向凯撒纳税的事。
ideo et monetam ostendi sibi dominus postulauit et de imagine, cuius esset, requisiuit, et cum audisset Caesaris, reddite, ait, quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt dei deo, id est imaginem Caesaris Caesari, quae in nummo est, et imaginem dei deo, quae in homine est, ut Caesari quidem pecuniam reddas, deo temetipsum.
因此,主也要求把钱币拿给祂看,并询问那肖像是谁的;当听说是凯撒的时,祂说:“把凯撒的物归给凯撒,把上帝的物归给上帝。 ”也就是说,把钱币上凯撒的肖像归给凯撒,把人身上上帝的肖像归给上帝,好让你把钱归给凯撒,把你自身归给上帝。
alioquin quid erit dei, si omnia Caesaris? ergo, inquis, honor.
否则,如果一切都是凯撒的,那什么是上帝的呢?
. dei est lucernae pro foribus et laurus in postibus? non utique quod dei honor est, sed quod eius, qui pro deo eiusmodi officiis honoratur, quantum in manifesto est, salua operatione, quae est in occulto, ad daemonia perueniens.
“那么,”你说,“门前的灯盏和柱上的月桂树,难道是……对上帝的敬意吗? ”当然不是因为这是对上帝的敬意,而是因为,对于那个因这些仪式而代替上帝受到尊敬的存在来说,就外表所见而言,其不露痕迹的作用却依然完整,最终通向恶魔。
certi enim esse debemus, si quos latet per ignorantiam litteraturae saecularis, etiam ostiorum deos apud Romanos, Cardeam a cardinibus appellatam et Forculum a foribus et Limentinum a limine et ipsum Ianum a ianua: et utique scimus, licet nomina inania atque conficta sint, cum tamen in superstitionem deducuntur, rapere ad se daemonia et omnem spiritum inmundum per consecrationis obligamentum.
因为我们应当确信(即使有人因对世俗文学的无知而对此一无所知),在罗马人中甚至存在着门扉的神明:因合叶而得名的卡尔代亚,因门而得名的福尔库鲁斯,因门槛而得名的里门蒂努斯,以及因门户本身而得名的雅努斯本人。 而且我们确实知道,尽管这些名字虚无且属虚构,但当它们被引入迷信中时,就会通过奉献的契约将恶魔和一切污秽的灵吸引到自己身上。
alioquin daemonia nullum habent nomen singillatim, sed ibi nomen inueniunt, ubi et pignus.
否则,恶魔并没有个别的名字,但在有抵押的地方,它们就会找到名字。
etiam apud Graecos Apollinem Thyraeum et Antelios daemonas ostiorum praesides legimus.
即使在希腊人中,我们也读到过关于门口守护神阿波罗·テュライオス和安特利奥伊等恶魔的记载。
haec igitur ab initio praeuidens spiritus sanctus etiam ostia in superstitionem uentura praececinit per antiquissimum propheten Enoch.
因此,圣灵从一开始就预见了这些,并通过最古老的先知以诺预言了甚至门扉也会陷入迷信之中。
nam et alia ostia in balneis adorari uidemus.
事实上,我们也看到浴池里的其他门扉受到崇拜。
si autem sunt qui in ostiis adorentur, ad eos et lucernae et laureae pertinebunt.
然而,如果有人在门扉处受到崇拜,那么灯盏和月桂树也将属于他们。
idolo feceris, quicquid ostio feceris.
你对门所做的一切,也就是对偶像所做的。
hoc in loco ex auctoritate quoque dei contestor, quia nec tutum est subtrahere, quodcumque uni fuerit ostensum utique omnium causa.
在此处,我也凭着上帝的权威来作证,因为将向某一个人示明的事情隐藏起来是不安全的,因为这无疑是为了所有人的缘故。
scio fratrem per uisionem eadem nocte castigatum grauiter, quod ianuam eius subito adnuntiatis gaudiis publicis serui coronassent.
我知道有一位兄弟,在宣布公共喜庆的当天夜里,因奴隶们突然装饰了他的门而通过异象受到了严厉的惩罚。
et tamen non ipse coronauerat aut praeceperat; nam ante processerat et regressus reprehenderat factum.
然而,并不是他自己装饰或吩咐去做的;因为他此前已经外出,回来后也斥责了这一行为。
adeo apud deum in huiusmodi etiam disciplina familiae nostrae aestimamur.
在这样类似的事情中,我们在上帝面前甚至连我们家属的纪律也会受到评判。
igitur quod attineat ad honores regum uel imperatorum, satis praescriptum habemus, in omni obsequio esse nos oportere secundum apostoli praeceptum subditos magistratibus et principibus et potestatibus, sed intra limites disciplinae, quousque ab idololatria separamur.
因此,至于君王或皇帝的荣誉,我们已有足够的诫命,根据使徒的吩咐,我们在一切顺服中应当服从官长、君主和掌权者,但必须在纪律的界限之内,只要我们与偶像崇拜保持分离。
propterea enim et illud exemplum trium fratrum praecucurrit, qui alias obsequentes erga regem Nabuchodonosor honorem imaginis eius constantissime respuerunt probantes idololatrian esse, quicquid ultra humani honoris modum ad instar diuinae sublimitatis extollitur.
正因为如此,那三位兄弟的例子才走在前面,他们虽然在其他方面顺从尼甲尼撒王,却极坚定地拒绝了对其雕像的敬意,证明了任何超出人类敬意限度、被抬高至神圣崇高之似像的事物,都是偶像崇拜。
sic et Daniel cetera Dario subnixus tamdiu fuit in officio, quamdiu a periculo disciplinae uacaret.
同样,丹尼尔在其他事上支持大流士,只要他不面临纪律的危险,他就一直坚守岗位。
nam ne id subiret, non magis leones regios timuit, quam illi regios ignes.
事实上,为了不陷入其中,他不仅不怕王室的狮子,正如那些人不惧怕王室的烈火一样。
accendant igitur quotidie lucernas, quibus lux nulla est, affigant postibus lauros postmodum arsuras, quibus ignes imminent; illis competunt et testimonia tenebrarum et auspicia poenarum.
因此,让那些没有光的人每天点亮灯盏吧,让那些柱子上贴着随后将被烧毁的月桂树、大火迫在眉睫的人吧;黑暗的见证和惩罚的前兆,正适合他们。
Tu lumen es mundi et arbor uirens semper.
你是世界的光,是常青的树木。
si templis renuntiasti, ne feceris templum ianuam tuam.
如果你已经拒绝了神殿,就不要把你的门做成神殿。
minus dixi: si lupanaribus renuntiasti, ne indueris domui tuae faciem noui lupanaris.
我还没说够:如果你已经拒绝了妓院,就不要让你的家套上新妓院的面貌。

词汇与语法注释

  1. 20bene quod apposuit — 无人称表达 `bene [est]` 后接引导事实的 `quod` 从句作为主语,表示“主加上……是件好事”。
  2. p.48non utique quod dei honor est, sed quod eius... — 此处存在句法上的省略,需要补充 `[hoc fit]`(这样做是)或 `[ita dicitur]`(这样说是因为)等来理解。`quod` 引导原因从句。
  3. 5si quos latet — 无人称动词 `latet`(被隐藏、不为人知)以宾格 `quos` 作为直接宾语,意为“即使对某些人来说……是隐蔽的”。
  4. 20quodcumque uni fuerit ostensum utique omnium causa — 名词 `causa` 的夺格单数形式,伴随其前的属格 `omnium`(所有人的),起到了类似介词的作用,意为“为了所有人的缘故”。

引用这一段

特土良, 论偶像崇拜 §15. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa017.humanitext-lat2:15

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。