§14Sed enim plerique iam induxerunt animo ignoscendum esse, si quando, quae ethnici, faciunt, ne nomen blasphemetur.
然而,大多数人已经深信,如果他们有时做异邦人所做的事,是为了免得名被亵渎,那么他们就应当获得宽恕。
porro blasphemia, quae nobis omni modo deuitanda est, haec opinor est, si qui nostrum ad iustam blasphemiam ethnicum deducat aut fraude aut iniuria aut contumelia aliaue materia dignae querelae, in qua nomen merito percutitur, ut merito irascatur et dominus.
此外,我认为我们必须设法避免的亵渎,乃是:如果我们中有人因欺诈、不义、侮辱或其他足以引发正当报怨的事由,引导异邦人产生正当的亵渎,致使名配得地受击打,以至于主也配得地动怒。
ceterum si de omni blasphemia dictum est, uestra causa nomen meum blasphematur, perimus uniuersi, cum totus circus scelestis suffragiis nullo merito nomen lacessit.
但是,如果对于每一种亵渎都说‘因你们的缘故,我的名受亵渎’,那我们所有人都要灭亡了,因为整个竞技场正以邪恶的欢呼、无缘无故地攻击那名。
desinamus, et non blasphemabitur.
让我们停止吧[不再作基督徒],那名就不会被亵渎了。
immo blasphemetur, dum sumus in obseruatione, non in exorbitatione disciplinae, dum probamur, non dum reprobamur.
不,宁可让它被亵渎,只要我们是在遵守而非偏离规律之中,只要我们是被认可而非被排斥之中。
o blasphemiam martyrii adfinem, quae tunc me testatur Christianum, cum propterea me detestatur! benedictio est nominis maledictio custoditae disciplinae.
哦,近乎殉道之亵渎,当它正因那缘故而憎恶我时,便证明了我是基督徒! 对坚守规律的咒骂,乃是对那名的祝福。
si hominibus, inquit, uellem placere, seruus Christi non essem.
他说:‘若我仍旧想要讨人的喜欢,我就不是基督的仆人了。
sed idem alibi iubet, omnibus placere curemus. quemadmodum ego, inquit, omnibus per omnia placeo.
’但他在别处也吩咐我们要尽力讨所有人的喜欢:‘正如我,’他说,‘在凡事上讨众人的喜欢。
nimirum Saturnalia et Kalendas Ianuarias celebrans hominibus placebat? an modestia et patientia? an grauitate, an humanitate, an integritate? proinde cum dicit, omnibus omnia factus sum, ut omnes lucrifaciam: numquid idololatris idololatres? numquid ethnicis ethnicus? numquid saecularibus saecularis? sed etsi non prohibet nos conuersari cum idololatris et adulteris et ceteris criminosis dicens, ceterum de mundo exiretis, non utique eas habenas conuersationis inmittit, ut, quoniam necesse est et conuiuere nos et commisceri cum peccatoribus, idem et compeccare possimus.
’难道他是通过庆祝农神节和一月朔日来讨人喜欢吗? 还是通过谦逊与耐性? 是通过庄重、仁慈,还是诚实? 因此,当他说‘向什么样的人,我就作什么样的人,为要赢得众人’时,难道他向拜偶像的人就作了拜偶像的人? 向异邦人就作了异邦人? 向属世的人就作了属世的人吗? 然而,即使他没有禁止我们与拜偶像者、奸淫者以及其他罪犯往来,并说‘若是这样,你们除非离开世界’,但他绝非放任这种往来的缰绳,以至于由于我们必须与罪人共处和交往,我们也可以与他们一同犯罪。
ubi est commercium uitae, quod apostolus concedit, ibi ** peccare, quod nemo permittit.
在使徒所允许的生活交往存在的地方,那里[绝不容许]犯罪,这是谁也不允许的。
licet conuiuere cum ethnicis, commori non licet.
与异邦人共处是被允许的,但与他们共死是不被允许的。
conuiuamus cum omnibus; conlaetemur ex communione naturae, non superstitionis.
让我们与所有人共处;让我们因人性的共有而同乐,而非因迷信的共有而同乐。
pares anima sumus, non disciplina, compossessores mundi, non erroris.
我们在灵魂上是平等的,在规律上则不然;我们是世界的共同拥有者,而非谬误的共同拥有者。
quod si nobis nullum ius est communionis in huiusmodi cum extraneis, quanto scelestius est haec inter fratres frequentare.
然而,如果我们根本没有权利在这些事上与外人交往,那么在兄弟之间频繁进行这些事,又是何等罪恶。
quis hoc sustinere aut defendere potest? Iudaeis dies suos festos exprobrat spiritus sanctus.
谁能容忍或为之辩护呢? 圣灵因犹太人的节日而谴责他们。
sabbata, inquit, uestra et numenias et ceremonias odit anima mea.
祂说:‘你们的安息日、月朔和严肃会,我心里厌恶。
nobis, quibus sabbata extranea sunt et numeniae et feriae a deo aliquando dilectae, Saturnalia et Ianuariae et Brumae et Matronales frequentantur, munera commeant et strenae, consonant lusus, conuiuia constrepunt.
’对我们这些与安息日、月朔以及曾为神所喜爱的节日毫无关系的人来说,我们却频繁度过农神节、一月节、冬至祭和主妇节,礼物往来送达,新年贺礼交接,游戏声声相应,宴席喧嚣不绝。
o melior fides nationum in suam sectam, quae nullam sollemnitatem Christianorum sibi uindicat! non dominicum diem, non pentecosten, etiamsi nossent, nobiscum communicassent; timerent enim, ne Christiani uiderentur.
哦,异邦人对他们自己宗派的忠诚反而更好,因为他们不把任何基督徒的庆典据为己有! 哪怕他们知道,他们也不会与我们共度主日,也不会共度五旬节;因为他们害怕自己看起来像基督徒。
nos ne ethnici pronuntiemur, non ueremur.
而我们,却不害怕自己被宣判为异邦人。
si quid et carni indulgendum est, habes, non dicam tuos dies tantum, sed et plures.
如果也必须对肉体有所纵容,那么你拥有的,我且不说单是属于你的日子,甚至还要更多。
nam ethnicis semel annuus dies quisque festus est, tibi octauo quoque die.
因为对异邦人来说,每个节日一年只有一次;对你而言,则是每八天一次。
excerpe singulas sollemnitates nationum et in ordinem exsere: pentecosten implere non poterunt.
把异邦人的每一个庆典挑出来并排成一列:它们甚至无法填满五旬节。