§5Sed quod meum est, inquit, fugio, ne peream, si negavero; illius est, si voluerit, etiam fugientem me reducere in medium.
他说道:“但是,就我的本分而言,我逃跑是为了免得因否认而灭亡;而如果神愿意,即使在我逃跑时将我拉回公众面前,那也是祂的本分。
Hoc mihi prius responde: certus es te negaturum, si non fugeris, an incertus? Si enim certus, iam negasti, quia praesumendo te negaturum id despopondisti de quo praesumpsisti, et vane iam fugis, ne neges, qui, si negaturus es, iam negasti.
”请先回答我这个问题:你是否确信如果你不逃跑就一定会否认,还是不确定? 因为如果你确信,你便已经否认了,因为通过假设自己会否认,你已经承诺了你所假设的事,而既然你注定要否认且已经否认,现在为了不否认而逃跑便是徒然。
Si vero incertus es, cur non ex aequalitate incerti metus inter utrumque eventum etiam confiteri te posse praesumis et salvum magis fieri, quo minus fugias, sicut negaturum te praesumis, ut fugias? Iam nunc aut in nobis est utrumque aut totum in deo.
但如果你不确定,既然在两种结果之间存在着不确定恐惧的均等性,你为什么不像为了逃跑而假设自己会否认那样,假设自己通过不逃跑也能够承认并因此得救呢? 现在,要么这两者都在于我们,要么一切都在于神。
Si in nobis est confiteri aut negare, cur non id praesumimus, quod est melius, id est confessuros nos? Nisi si vis confiteri, pati non vis; nolle autem confiteri negare est.
如果承认或否认在于我们,我们为什么不假设那更好的结果,即我们将会承认呢? 除非你虽然愿意承认,却不愿遭受苦难;然而,不愿意承认就是否认。
Si vero in deo totum est, cur non totum relinquimus arbitrio eius agnoscentes virtutem et potestatem, quod possit nos sicut fugientes reducere in medium, ita et non fugientes, immo et in medio populo conversantes obumbrare? Quale est, ut ad fugiendum deo honorem reddas, qui possit te etiam fugientem producere in medium, ad contestandum autem inhonores illum desperans potentiam protectionis ab illo? Quare non magis ex hac parte constantiae et fiduciae in deum dicis: Ego quod meum est facio; non discedo;
但如果一切都在于神,我们为什么不承认祂的力量与权能,将一切托付给祂的旨意呢? 因为正如祂能将逃跑者拉回公众面前一样,祂也同样能保护不逃跑的人,甚至是在人群中生活的人。 这是何等的行径:为了逃跑,你向那即使在你逃跑时也能将你拉回公众面前的神致敬;而为了作见证,你却因对祂的保护力量感到绝望而侮辱祂? 你为什么不更从坚韧和对神信靠的这一面说:“我尽我的本分;我不离去;如果神愿意,祂自己会保护我”?
deus, si voluerit, ipse me proteget? Hoc potius nostrum est, stare sub dei arbitrio, quam fugere sub nostre.
立于神的旨意之下,比在我们的意志下逃跑,更符合我们的本分。
Rutilius sanctissimus martyr, cum totiens fugisset persecutionem de loco in locum, etiam periculum, ut putabat, nummis redemisset, post totam securitatem, quam sibi prospexerat, ex inopinato apprehensus et praesidi oblatus tormentis dissipatus, credo pro fugae castigatione, dehinc ignibus datus passionem, quam vitarat, misericordiae dei retulit.
最圣洁的殉道者鲁提利乌斯,虽然多次在迫害中从一处逃到另一处,甚至如他所想的那样用金钱免除了危险,但在他为自己预设了万全的安全之后,却出乎意料地被捕,被送交总督,在拷问中被撕裂(我相信这是对其逃跑的惩罚),随后被投进火中,他将自己曾规避的受难归功于神的慈悲。
Quid aliud voluit dominus nobis demonstrare hoc documento, quam fugiendum non esse, quia nihil fuga prosit, si deus nolit?
主通过这个教训,除了向我们表明不应当逃跑,因为如果神不愿意,逃跑便毫无益处之外,还想向我们展示什么呢?