§3Cum ergo et haec exempla magis in persecutionibus eveniant, siquidem magis tunc probamur vel reprobamur, et magis tunc humiliamur vel emendamur, ab eo permittatur vel imperetur necesse est catholice fieri haec a quo et ex parte, scilicet ab illo qui dicit, Ego sum qui facio pacem et condo mala, id est bellum;
因此,既然这些例子也同样特别发生在迫害中(因为那时我们更容易受到试炼或被淘汰,也更容易被降卑或被管教),那么这些事情在整体上被允许或被命令发生,必然是由于那同一位在部分上行使这些事者,即那宣称“我造就和平,也制造灾祸(即战争,因为这是和平的反面)”的那一位。
hoc est enim contrarium paci. Nostrae autem paci quod est bellum quam persecutio? Si persecutionis vel maxime exitus aut vitam afferunt aut mortem, aut plagam aut sanationem, habes auctorem eiusdem: Ego percutiam et sanabo, ego vivificabo et mortificabo.
然而,对于我们的和平而言,除了迫害之外,还有什么能算作战争呢? 如果迫害的结局最能带来生命或死亡、伤害或痊愈,那么你已经找到了这同一事情的创始者:“我予以击打,我也医治;我赐予生命,我也予以治死。
Uram, inquit, illos sicut uritur aurum, et probabo, inquit, illos sicut probatur argentum.
”主说:“我要炼净他们,如精炼黄金;我要试验他们,如试验白银。
Cum enim exurimur persecutionis ardore, tunc probamur de fidei tenore.
”因为当我们被迫害的烈火炙烤时,我们关于信仰的坚定性便得到了试炼。
Haec erunt ignea iacula diaboli, per quae fidei ustio et conflatio administratur, ex dei tamen voluntate.
这些将是魔鬼的火矢,通过它们,信仰的燃烧与熔炼得以进行,然而这均是出于神的意志。
De isto quis dubitare possit, ignoro, nisi plane frivola et frigida fides, deprehendens eos qui timide conveniunt in ecclesiam.
有谁能对此产生怀疑,我不知道,除非是那显然轻浮和冷淡的信仰,这种信仰笼罩着那些因恐惧而聚集在教会中的人。
Dicitis enim, quoniam incondite convenimus et simul convenimus et complures concurrimus in ecclesiam, quaerimur a nationibus et timemus, ne turbentur nationes.
因为你们说:“由于我们无序地聚集,并且同时聚集,许多人奔向教会,我们被外邦人搜寻,我们害怕外邦人会骚动。
Annon scitis, quod deus omnium sit dominus? Et si velut deus, tunc persecutionem patieris, si vero noluerit, silebunt nationes.
”你们难道不知道神是万有的主宰吗? 如果神愿意,那么你将遭受迫害;但如果祂不愿意,外邦人将会保持沉默。
Credas utique, si tamen in eum deum credis, sine cuius voluntate nec passer unius assis cadit in terram.
你无论如何都应当相信这一点,如果你确实相信那位神,因为若没有祂的意志,连一个铜板买的一只麻雀都不会落在地上。
Nos autem, puto, multis passeribus antistamus.
然而我们,我想,要比许多麻雀贵重得多。
§4Igitur si constat a quo persecutio eventiat, possumus iam consultationem tuam inducere et determinare ex hoc ipso praetractatu fugiendum in persecutione non esse.
因此,如果迫害源于谁已成定论,我们现在就可以引入你的咨询,并从这篇前置讨论中确定:在迫害中是不应当逃跑的。
Si enim persecutio a deo evenit, nullo modo fugiendum erit, quod a deo evenit; sicut duplex ratio defendit, quia neque debeat devitari neque possit evadi quod a deo evenit.
因为如果迫害来自神,那么对于来自神的事,就决不应当逃避;正如双重理性所论证的那样:对于来自神的事,既不应该规避,也无法逃脱。
Non debet devitari, quia bonum; necesse est enim bonum esse omne quod deo visum est.
不应该规避,因为它是善的;因为凡是神看为好的,必然是善的。
Et numquid ideo in Genesi sic positum est, Et vidit deus quia bonum est, non quod ignoraret bonum esse, nisi vidisset, sed ut hoc sono portenderet bonum esse quod deo visum est? Multa quidem sunt, quae a deo eveniant et alicuius malo eveniant.
难道《创世记》中写道“神看着是好的”,不正是为了这个原因吗? 这并不是因为祂若不看就不知道那是好的,而是为了通过这句话预示凡是神看为好的都是善的。 确实,有许多事情来自神,却给某些人带来了灾祸。
Immo bonum est ideo, quia a deo evenit, ut divinum, rationale.
然而,正是因为它来自神,作为神圣而理性的事物,它才恰恰是善的。
Quid enim divinum non rationale, non bonum? Quid bonum non divinum? Si autem sensui cuiusque videtur, non sensus hominis praeiudicat statui rerum, sed status sensui.
因为有什么神圣的事物不是理性的、不是善的呢? 有什么善的事物不是神圣的呢? 但如果每个人的感觉看起来并非如此,人类的感觉并不能预先判定事物的本质状态,相反,是本质状态规定了感觉。
Status enim unusquisque certum quid est et dat sensui legem ita sentiendi statum sicuti est.
因为每种状态都是确定的,并赋予感觉以如实感受该状态的规律。
Si autem statu quidem bonum quod a deo venit (nihil enim a deo non bonum, quia divinum, quia rationale), sensui vero malum videtur, erit status in tuto, sensus in vitio.
但是,如果来自神的事物在状态上确实是善的(因为来自神的事物没有不是善的,因为它是神圣的,是理性的),而在感觉上却显得是恶的,那么状态依然是安全(无损)的,而感觉则是错误的。
Statu optima res pudicitia et veritas et iustitia, quae a multorum sensu displicent.
在状态上,贞洁、真理和正义是最美好的事物,但这三者却被许多人的感觉所厌恶。
Numquid ideo status sensui addicitur? Ita et persecutio statu bona est, quia divina et rationalis dispositio, sensui eorum vero, quorum malo venit, displicet.
难道状态会因此屈从于感觉吗? 同样,迫害在状态上也是善的,因为它是神圣且理性的安排,但它在那些因迫害而遭受灾祸的人的感觉中却被厌恶。
Vides etiam illud malum rationale apud deum habere, cum quis in persecutione evertitur de salute, sicut et bonum illud ratione contingere, cum quis ex persecutione proficit in salute, Nisi si irrationaliter quis aut perit apud dominum aut salvus est, is non poterit persecutionem malum dicere, quae etiam in mali parte bonum est, dum ratione administratur.
你也会看到,在迫害中当有人失去救恩时,那灾祸在神那里也是有理性根据的;同样,当有人因迫害而在救恩上有所长进时,那善事也是凭借着理性发生的。 除非在主面前有人是无理性地灭亡或得救,否则他就不能把迫害说成是恶的,因为只要它是凭理性被掌管的,即使在恶的层面上它也是善的。
Ita si bonum persecutio quoquo modo, quia de statu constat, merito definimus quod bonum est vitari non oportere, quia delictum sit quod bonum est recusare, eo amplius, quod deo visum est, iam vero nec posse vitari, quia a deo evenit, cuius voluntas non poterit evadi.
因此,如果迫害以任何方式在状态上都被确认为善,我们理所当然地判定,善的事物是不应该被规避的,因为拒绝善的事物便是一种罪,更何况这是神看为好的;而现在事实上它也无法被规避,因为它是来自神,其意志是无法逃脱的。
Igitur qui putant fugiendum aut malum exprobrant deo, si persecutionem uti malum fugiunt (bonum enim nemo devitat), aut fortiores se deo existimant, qui putant se evadere posse, si deus tale aliquid voluerit evenire.
所以,那些认为应当逃跑的人,要么是在把迫害当作恶逃避时将恶归咎于神(因为没有人规避善的事),要么是认为自己比神更强,以为如果神愿意发生这样的事,他们自己能够逃脱。