Humanitext Reader

特土良 · 论迫害中的逃亡 §2

魔鬼作为神考验信仰的工具与神圣权柄

第 2 段,共 11 段 · 拉丁语

内容简介

尽管迫害似乎来自魔鬼,但作者通过约伯和彼得等圣经实例论证,魔鬼的不义只是神用来考验信仰的工具,一切试炼与权柄都在神的许可之下。

§2Si, quod iniquitas a deo non est, sed a diabolo, persecutio autem ex iniquitate consistit (quid enim iniquius, quam veri dei antistites, omnes sectatores veritatis nocentissimorum more tractari?), ideo videtur persecutio a diabolo evenire, a quo iniquitas agitur ex qua constat persecutio, scire debemus, quatinus nec persecutio est sine iniquitate diaboli nec probatio fidei sine persecutione, propter probationem fidei necessariam iniquitatem non patrocinium praestare persecutioni, sed ministerium;
如果,因为不义不来自神,而是来自魔鬼,而迫害又是由不义构成的(因为有什么比真神的祭司、所有真理的追随者被像最有害的罪犯那样对待更不义的呢? ),因此迫害似乎来自魔鬼,迫害所构成的非正义是由他所犯下的,那么我们应当知道:既然没有魔鬼的不义就没有迫害,没有迫害就没有信仰的试炼,那么为了必需的信仰试炼,不义并不是为迫害提供庇护,而是提供服侍。
praecedere enim dei voluntatem circa fidei probationem, quae est ratio persecutionis, sequi autem diaboli iniquitatem ad instrumentum persecutionis, quae ratio est probationis.
因为神关于信仰试炼的旨意(这是迫害的根源)在先,而魔鬼的不义作为迫害的工具(这是试炼的根源)在后。
Nam et alias in quantum iustitiae iniquitas aemula est, in tantum materia est ad testimonia eius, cuius est aemula, ut sic iustitia in iniquitate perficiatur, quomodo virtus in infirmitate perficitur.
因为在其他情况下也是如此,不义在多大程度上与正义为敌,就在多大程度上成为对它所反对的事物进行见证的材料,从而使正义在不义中得以完全,正如能力在软弱中得以完全一样。
Nam infirma mundi electa sunt a deo, ut confundantur fortia, et stulta eius, ut confundatur sapientia.
因为神拣选了世上软弱的,使那强壮的羞愧;拣选了世上愚拙的,使那有智慧的羞愧。
Ita et iniquitas adhibetur, ut iustitia probetur confundens iniquitatem.
同样,不义也被运用,以便使那让不义羞愧的正义得到试炼。
Igitur quod ministerium non est arbitrii, sed servitii (arbitrium enim domini persecutio propter fidei probationem, ministerium autem iniquitas diaboli propter persecutionis instructionem), ita eam per diabolum, si forte, non a diabolo evenire credimus.
因此,既然服侍不是出于自主决定,而是出于奴仆之役(因为迫害的决定权属于主,为了信仰的试炼;而魔鬼的服侍则为了迫害的预备),所以我们相信,迫害(如果真是这样的话)是通过魔鬼发生的,而不是源于魔鬼。
Nihil satanae in servos dei vivi licebit, nisi permiserit dominus, ut aut ipsum destruat per fidem electorum in temptatione victricem, aut homines eius fuisse traducat qui defecerint ad illum.
除非主允许,否则萨坦对活神的仆人毫无权柄,这要么是为了通过选民在试炼中得胜的信仰来消灭萨坦自身,要么是为了揭露那些背叛归向他的人原本就是属于他的人。
Habes exemplum Iob, cui diabolus nullam potuit incutere temptationem, nisi a deo accepisset potestatem, nec in substantiam quidem eius, nisi dominus, Ecce, dixisset, omnia quae sunt ei, in manu tua do, in ipsum autem ne extenderis manum.
你有约伯的例子,魔鬼若非从神那里获得权柄,就无法对他施加任何试炼,甚至对他的财产也是如此,除非主曾说:“看哪,凡他所有的都在你手中,只是不可伸手加害他。
Denique nec extendit, nisi posteaquam et hoc postulanti dominus, Ecce, dixisset, trado tibi illum, tantum animam eius custodi.
”因此,直到后来,在魔鬼再次请求时,主说“看哪,我把他交在你手中,只要存留他的性命”,魔鬼才伸手。
Sic et in apostolos facultatem temptationis postulavit non habens eam nisi ex permissu, siquidem dominus in evangelio ad Petrum, Ecce, inquit, postulavit satanas, ut cerneret vos velut frumentum, verum ego rogavi pro te, ne deficeret fides tua, id est, ne tantum diabolo permitteretur, ut fides periclitaretur.
同样,他对使徒们也请求试炼的许可,若非得到许可,他便没有这一权柄。 正如主在福音书中对彼得说:“看哪,萨坦想要得着你们,好筛你们像筛麦子一样;但我已经为你祈求,叫你不至于失了信心。 ”也就是说,不给魔鬼如此大的许可,以至于信仰陷入危险。
Quo ostenditur utrumque apud deum esse, et concussionem fidei et protectionem, cum utrumque ab eo petitur, concussio a diabolo, protectio a filio.
这表明,信仰的动摇与保护两者都在神那里,因为这两者都是向祂请求的:动摇由魔鬼请求,保护由圣子请求。
Et utique cum filius dei protectionem fidei habet in sua potestate, quam a patre postulat, a quo omnem accipit potestatem in caelis et in terris, quale est, ut concussionem fidei diabolus in manu sua habeat? Sed in legitima oratione, cum dicimus ad patrem, Ne nos inducas in temptationem (quae autem maior temptatio, quam persecutio?), ab eo illam profitemur accidere a quo veniam eius deprecamur.
既然神的圣子拥有保护信仰的权柄,并向那赐予祂天地间一切权柄的圣父祈求,魔鬼又怎能将信仰的动摇掌握在自己手中呢? 但是在主祷文中,当我们对圣父说“不叫我们遇见试探”(而有什么比迫害更大的试炼呢? )时,我们便承认这试探是来自那我们向其祈求免除试探的那一位。
Hoc est enim quod sequitur, Sed erue nos a maligno, id est, ne nos induxeris in temptationem, permittendo nos maligno.
因为接下来的内容是:“救我们脱离那恶者”,也就是说,“不要让我们落入试探,将我们任凭给那恶者”。
Tunc enim eruimur diaboli manibus, cum illi non tradimur in temptationem.
因为只有当我们不被交于试探中的恶魔时,我们才得以脱离魔鬼之手。
Nec in porcorum gregem diaboli legio habuit potestatem, nisi eam de deo impetrasset; tantum potestatem abest ut in oves dei habeat.
甚至魔鬼的军兵对猪群也没有权柄,除非它从神那里获得许可;更不用说它对神的羊群有权柄了。
Possum dicere porcorum quoque setas tunc numeratas apud deum fuisse, nedum capillos sanctorum.
我可以说,甚至连猪的鬃毛当时在神那里都是数过的,更不用说圣徒的头发了。
Habere videtur diabolus propriam iam potestatem, si forte, in eos qui ad deum non pertinent, semel in stillam situlae et in pulverem areae et in salivam nationibus deputatis a deo ac per hoc diabolo expositis in vacuam quodammodo possessionem.
魔鬼若说拥有自主的权柄,那也只是对那些不属于神的人(如果真是这样的话),即那些曾被神算作“桶中的一滴”、“天平上的微尘”和“唾沫”并因此在某种程度上作为空置的领地暴露给魔鬼的万民。
Ceterum in domesticos dei nihil illi licet ex propria potestate, quia, quando liceat, id est ex quibus causis, exempla in scripturis signata demonstrant.
至于对神的家人,魔鬼凭自己的权柄毫无作为,因为圣书中记下的实例表明了这在何时被允许,即出于何种原因。
Aut enim ex causa probationis conceditur ei ius temptationis provocato vel provocanti, ut in superioribus, aut ex causa reprobationis traditur ei peccator, quasi carnifici in poenam, ut Saul (Et abscessit, inquit, spiritus domini a Saule, et concutiebat eum spiritus nequam a domino et suffocabat eum), aut ex causa cohibitionis, ut apostolus refert datum sibi sudem angelum satanae, ut colaphizaretur; nec hanc speciem permitti diabolo in sanctos humiliandos per carnis vexationem, nisi simul ut et virtus tolerantiae scilicet in infirmitate perfici possit.
因为要么是出于试炼的原因,在被挑战或挑战时,他被授予试炼的权利,如上文所述;要么是出于淘汰的原因,罪人被交给他,如同交于施刑者受罚,如扫罗(“耶和华的灵离开扫罗,有恶魔从耶和华那里来扰乱他,使他窒息”);要么是出于管教的原因,如使徒提到有一根刺,即萨坦的使者,赐给他来折磨他,而这种对圣徒通过肉体折磨使其谦卑的许可,也是为了使忍耐的德行在软弱中得以完全。
Nam et ipse apostolus Phygellum et Hermogenem tradidit satanae, uti emendentur, ne blasphement.
因为使徒自己也将菲吉洛和赫墨根尼交给了萨坦,使他们受管教不再亵渎。
Vides iam et a servis dei facilius diabolum accipere potestatem; tanto abest, ut eam ex proprietate possideat.
由此你已看到,魔鬼甚至从神的仆人那里更容易获得权柄;他绝非凭自己的所有权拥有它。

词汇与语法注释

  1. §2iniquitatem non patrocinium praestare persecutioni, sed ministerium — 带有主格虚词/主语宾格(`iniquitatem`)与不定式(`praestare`)的“宾格与不定式”结构。在由连词 `quatinus`(既然/在……范围内)引导的从句中,它表明由于信仰的试炼是必需的,不义(魔鬼的不义)并不为迫害提供庇护(`patrocinium`),而是提供奴仆式的服侍(`ministerium`)。
  2. §2Igitur quod ministerium non est arbitrii, sed servitii — `quod` 是因果连词(既然/因为)。`arbitrii` 和 `servitii` 是性质属格,表示“服侍不是属于自主决定(或支配权),而是属于奴仆之役(或服从)”。
  3. §2semel in stillam situlae et in pulverem areae et in salivam nationibus deputatis — `deputatis`(被视作/被归入)是修饰 `nationibus`(给诸国民)的与格分词。前置词 `in` 配合宾格(`in stillam situlae...`)表示评估或分类的结果(“被视作桶中的一滴……”),呼应了拉美西斯圣经文本(以赛亚书 40:15)。

引用这一段

特土良, 论迫害中的逃亡 §2. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa016.humanitext-lat1:2

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。