§1Quaesisti proxime, Fabi frater, fugiendum necne sit in persecutione, quod nescio quid annuntiaretur.
我的弟兄法比乌斯,你最近问我,在迫害中是否应该逃跑,因为当时有一些不知什么消息传来。
Ibidem ego oblocutus aliquid pro loco ac tempore et quarundam personarum importunitate semitractatam materiam abstuli mecum plenius eam de stilo nunc renuntiaturus, utpote quam mihi tua consultatio commendarat et condicio temporum suo iam nomine iniunxerat.
在现场,我根据时间、地点以及某些人的不合时宜,简短地说了几句,随后便带走了这个仅处理了一半的主题,现在准备通过笔墨更完整地重新向你呈报,因为你的咨询已向我推荐了它,而时代的境遇也已经以其自身的名义强加了这一任务。
Quanto enim frequentiores imminent persecutiones, tanto examinatio procuranda est, quomodo eas excipere fides debeat.
因为迫害越是频繁逼近,就越必须进行考量,即信仰应当如何承受这些迫害。
Procuranda autem examinatio penes vos, qui, si forte, paracletum non recipiendo deductorem omnis veritatis merito adhuc etiam aliis quaestionibus obnixi estis.
然而,这种考量应当由你们来承担,因为你们(如果真是这样的话)由于不接受那引导进入一切真理的保惠师,理所当然至今仍在其他问题上持抵触态度。
Igitur consultationi tuae ordinem quoque induimus, animadvertentes ante determinari oportere de statu ipsius persecutionis, utrum a deo obveniat, an a diabolo, quo facilius de obitu eius constare possit.
因此,我们也为你的咨询梳理了顺序,注意到必须首先对迫害本身的性质做出判定——它是来自神,还是来自魔鬼——以便更容易明确如何应对它。
Omnis enim rei inspectio auctore cognito planior.
因为一旦知道了起因,对任何事物的审查都会变得更加清晰。
Satis est quidem praescribere nihil fieri sine dei voluntate.
固然,仅规定‘没有神的旨意,什么都不会发生’就足够了。
Sed non statim hac sententia ceteris retractatibus locum dabimus, ne a praesenti articulo avocemur, si qui responderit: Ergo et malum a deo et delictum a deo, nihil iam in diabolo, nihil etiam in nobis ipsis.
但我们不会立刻凭这句话给其他争论让步,以免有人反驳说‘那么,恶来自神,罪也来自神,魔鬼身上再无责任,我们自己身上也毫无责任’,从而使我们偏离当前的论点。
De persecutione nunc quaeritur.
现在探讨的是关于迫害的问题。
Circa hanc interim dixerim nihil fieri sine dei voluntate, respiciens eam inprimis dignam deo esse et, ut ita dixerim, necessariam, ad probationem scilicet servorum eius sive reprobationem.
关于这点,我暂且可以说,没有神的旨意,什么都不会发生,因为我认为迫害首先是配得上神的,并且可以说是必要的,即为了对祂的仆人进行考验或淘汰。
Quis est enim exitus persecutionis, quis effectus alius, nisi probatio et reprobatio fidei, qua suos utique dominus examinabit? Hoc domini iudicium est persecutio, per quam quis aut probatus aut reprobatus iudicatur.
因为迫害的结局是什么,除了对信仰的考验和淘汰之外,还有什么其他效果呢? 主正是以此来检验祂的子民。 迫害就是主的这种审判,通过它,人被判定为合格或是不合格。
Porro iudicium soli deo competit.
此外,审判仅属于神。
Haec pala illa, quae et nunc dominicam aream purgat, ecclesiam scilicet, confusum acervum fidelium eventilans et discernens frumentum martyrum et paleas negatorum, et haec etiam scalae, quas somniat Iacob, aliis ascensum in superiora, aliis descensum ad inferiora demonstrantes.
这就是那把如今仍在清理主之打谷场(即教会)的‘扬谷箕’,它扇动着信徒混杂的麦堆,区分出殉教者的麦粒和否认者的糠秕;这也是雅各梦见的那架‘天梯’,向一些人展示升往高处,向另一些人展示降往低处。
Sic et agonem intellegi capit persecutionem.
同样,将迫害理解为‘竞技’也是合情合理的。
A quo certamen edicitur, nisi a quo corona et praemia proponuntur? Legis edictum agonis istius in Apocalypsi, quibus praemiis ad victoriam invitet vel maxime illos qui proprie vicerint in persecutione, vincendo luctati revera non adversus carnem et sanguinem, sed adversus spiritalia nequitiae.
除了那提出冠冕和奖赏的主,还有谁会宣布这场竞技呢? 你在《启示录》中读到了这场竞技的宣告:祂以何等奖赏邀请人获得胜利,尤其是那些在迫害中真正战胜的人,他们在得胜中挣扎,确实不是对抗属肉体和血气的,而是对抗那些属灵的邪恶势力。
Ita agnosces ad eundem agonothetam pertinere certaminis arbitrium qui invitat ad praemium.
由此你将承认,这场竞技的决定权,属于那同样邀请人获取奖赏的同一位竞技主持者。
Totum quod agitur in persecutione gloria dei est, probantis et reprobantis, imponentis et deponentis.
在迫害中所发生的一切,都是神的荣耀——祂考验并淘汰,祂施加并解除。
Quod autem ad gloriam dei pertinet, utique ex voluntate illius eveniet.
而凡是关乎神荣耀的事,必会按照祂的旨意发生。
Sed quando deus magis creditur, nisi cum magis timetur? nisi in tempore persecutionis? Ecclesia in attonito est.
但是,除了在神更被敬畏的时候,什么时候神会更被信服呢? 除了在迫害的时期? 教会正处于极度震惊之中。
Tunc et fides in expeditione sollicitior et disciplinatior in ieiuniis et stationibus et orationibus et humilitate, in alterutra diligentia et dilectione, in sanctitate et sobrietate.
那时,信仰也进入了更警醒的备战状态,在禁食、守望、祈祷和谦卑中,在彼此的关怀和爱中,在圣洁和节制中,都更加严守纪律。
Non enim vacatur nisi timori et spei.
因为除了恐惧与盼望,再无闲暇顾及其他。
Adeo et ex hoc ipso ostenditur nobis non posse diabolo deputari eam quae meliores efficit dei servos.
因此,从这一事实本身也向我们表明,那使神的仆人变得更好的事物,绝不可能归咎于魔鬼。