§12#2Christianus pecunia salvus est, et in hoc nummos habet, ne patiatur, dum adversus deum erit dives.
基督徒是靠金钱得救的吗? 他为了不遭难而保留钱财,这就是他向神富足的时候吗?
At enim Christus sanguine fuit dives pro illo.
然而,基督确实是为了他而在血上富足。
Felices itaque pauperes, quia illorum est, inquit, regnum caelorum, qui animam solam in confiscate habent.
因此,主说:‘贫穷的人有福了,因为天国是他们的’,即那些在没收名单中只拥有自己灵魂的人。
Si non possumus deo servire et mammonae, possumus et a deo redimi et a mammona? Quis enim magis serviet mammonae quam quem mammonas redemit? Postremo quo exemplo uteris in redemptionem traditionis? Apostoll tractantes persecutionibus agitati quando se pecunia liberaverunt? Quae illis utique non deerat ex praediorum pretiis ad pedes eorum depositis, certe multis locupletibus credentibus viris ac feminis, qui his etiam refrigeria subministrabant.
如果我们不能事奉神又事奉玛门,我们能既被神赎买又被玛门赎买吗? 因为谁会比那些被玛门赎买的人更事奉玛门呢? 最后,关于从背叛中赎买,你使用什么先例呢? 使徒们在履行事工、受迫害驱逐时,何时曾用金钱释放过自己? 无论是放在他们脚前的田产价银,还是许多为他们提供物资支持的富裕信徒男女,使徒们当然都不缺钱。
Quando Onesiphorus aut Aquila aut Stephanus hoc modo eis in persecutione succurrerunt? Paulus quidem, cum Felix praeses pecunias accepturum se pro eo a discipulis sperasset, de quo et ipse in secreto tractavit cum ipso, neque ipse pro se neque discipuli pro eo numeraverunt.
阿尼色弗、亚居拉或司提反,何时在迫害中以这种方式援助过他们? 至于保罗,当总督腓力斯指望从门徒那里得到替保罗赎身的钱,并亲自私下与保罗商谈此事时,无论是保罗自己为自己,还是门徒替他,都没有付过一分钱。
Illi utique discipuli, qui flentes, quod aeque Hierosolymam tendere perseveraret et persecutiones praedicatas illic non praecaveret, postremo inquiunt: Fiat voluntas dei.
那些门徒因为保罗执意要前往耶路撒冷,而不去防备那里所预言的迫害,便痛哭起来,最后说:‘愿神的旨意成就。
Quae ista voluntas? Utique ut pateretur pro nomine domini, non ut redimeretur.
’这旨意是什么? 当然是让他为了主的名受难,而不是被赎买。
Oportet enim, quomodo Christus animam suam posuit pro nobis, ita fieri pro eo et a nobis, nec tantum pro ipso, immo etiam pro fratribus propter ipsum.
因为,正如基督为我们舍弃了祂的生命,我们也应该为祂这样做,而且不单是为祂,更应该为了祂的缘故为兄弟们这样做。
Quod Ioannes docens non et pro fratribus numerandum, sed moriendum potius pronuntiavit.
约翰以此教导我们,宣布我们不应当为兄弟们付钱,而更应当为他们而死。
Nihil interest, si quem Christianum redimere non debeas aut emere.
既然你不应当赎买或购买任何基督徒,那就没有任何区别。
Et adeo voluntas dei sic est.
的确,神的旨意就是如此。
Aspice regnorum et imperiorum utique a deo dispositum statum, in cuius manu cor regis, tanta cotidie aerario augendo prospiciuntur remedia censuum, vectigalium, collationum, stipendiorum, nec umquam usque adhuc ex Christianis tale aliquid prospectum est sub aliqua redemptione capitis et sectae redigendis, cum tantae multitudinis nemini ignotae fructus ingens meti posset.
看看那无疑由神所安排的王国和帝国的体制吧,君王的心掌握在祂的手中,每天都有如此多的人口税、关税、贡献税、军税等手段来增加国库;然而直到如今,从未有任何针对基督徒的此类规定,将他们置于某种生命和宗派的赎金之下,尽管从这尽人皆知的庞大群体中可以收割极其巨大的利益。
Sanguine empti, sanguine numerati nullum nummum pro capite debemus, quia caput nostrum Christus est.
我们是用血买来的,是用血支付的,不欠任何关于我们头颅的银钱,因为我们的头是基督。
Non decet Christum pecunia constare.
基督不该用金钱来估价。
Quomodo et martyria fieri possent in gloriam domini, si tribute licentiam sectae compensaremus? Itaque qui eam praemio paciscitur, dispositioni divinae adversatur.
如果我们用税金去抵消我们宗派的许可,殉道又怎能为了主的荣耀而发生呢? 因此,用贿赂来交易它的人,是在对抗神的安排。
Cum igitur nihil nobis Caesar indixerit in hunc modum stipendiariae sectae, sed nec indici umquam tale quid possit, antichristo iam instante et in sanguinem, non in pecunias hiante Christianorum, quomodo mihi proponere potest scripturam esse, Reddite quae sunt Caesaris Caesari? Miles me vel delator vel inimicus concutit, nihil Caesari exigens, immo contra faciens, cum Christianum, legibus humanis reum, mercede dimittit.
既然凯撒从未对我们课以这种纳税宗派的税收,也绝不可能课以这样的税收(因为敌基督已经迫在眉睫,渴望的是基督徒的血而非金钱),你怎么能向我援引那句经文:‘凯撒的物当归给凯撒’? 兵士、告密者或仇敌敲诈我,并不是为凯撒征收什么,相反,当他因贿赂而释放了一个按照人类法律有罪的基督徒时,他是在违背法律。
Alius est denarius quem Caesari debeo, qui ad eum pertinet, de quo tunc agebatur, tributarius, a tributariis scilicet, non a liberis debitus.
我欠凯撒的银钱是另一回事,那银钱属于凯撒,是当时所争论的,那是纳税者的钱,显然是由纳税者而非自由人所欠的。
Aut quomodo reddam quae sunt dei deo, utique proinde imaginem et monetam ipsius inscriptam nomine eius, id est hominem Christianum? Quid autem deo debeo, sicut denarium Caesari, nisi sanguinem quem pro me filius fudit ipsius? Quodsi deo quidem hominem et sanguinem meum debeo, nunc vero in eo sum tempore, ut quod deo debeo expostuler, utique fraudem deo facio id agens, ne quod debeo solvam.
或者,我该如何把神的物归给神呢? 这无疑就是那刻着祂名字的祂自己的肖像和硬币,也就是作为基督徒的人。 那么,就像给凯撒的银钱一样,我欠神的,除了祂自己的儿子为我所流的血,还能是什么呢? 如果我确实欠神我整个人和我的血,而现在正处于我欠神的债被索要的时候,那么我若设法不偿还我所欠的,无疑就是在欺骗神。
Bene observavi praeceptum Caesari reddens quae sunt Caesaris, deo vero quae sunt dei abnegans.
真是极好地遵守了诫命啊:把凯撒的物归给凯撒,却把神的物也就是神自己给否认了!