§4Ceterum de secundo matrimonio scimus plane apostolum pronuntiasse, Solutus es ab uxore, ne quaesieris uxorem, sed si duxeris, non delinques.
至于第二段婚姻,我们显然知道使徒曾宣告说:“你脱离了妻子吗? 不要寻求妻子;但如果你娶了妻子,你并没有犯罪。
Perinde tamen et huius sermonis ordinem de consilio suo, non de divino praecepto introduxit.
”然而同样地,他引入这段话语的顺序也是出自他自己的劝告,而非出于神圣的诫命。
Multum autem interest inter dei praeceptum et consilium hominis.
但在神的诫命与人的劝告之间,有着极大的差别。
Praeceptum domini, inquit, non habeo, sed consilium do, quasi misericordiam consecutus a domino fidelis esse.
他说:“关于主的诫命,我没有,但我给出劝告,正如我蒙了主的怜悯而成为忠心的人一样。
Ceterum neque in evangelio neque in ipsius Pauli epistolis ex praecepto dei invenias permissam matrimonii iterationem.
”此外,无论是在福音书中,还是在保罗自己的书信中,你都不会发现因神的诫命而允许重复婚姻的事情。
Unde unum habendum confirmatur, quia quod a domino permissum non invenitur, id agnoscitur interdictum.
由此确证,只能保持一回婚姻,因为凡没有发现被主允许的,就被认定是禁止的。
Adde quod et haec ipsa humani consilii interiectio, quasi iam recogitationem excessus sui passa, statim se refrenat et revocat, cum subiungit, Verumtamen huiusmodi pressuram carnis habebunt, cum parcere se eis dicit, cum tempus in collectum esse adicit, quo oporteat etiam habentes matrimonia pro non habentibus agere, cum sollicitudinem nuptorum et innuptorum committit.
再加上,这人意劝告的插话本身,仿佛已经对其自身的过头之处进行了重新思考,立即对自己进行了约束和撤回,当他补充道:“然而这等人在肉身中必受苦难”时,当他说他是在宽容他们时,当他补充说时候减少了,以至于那有妻子的也应该像没有妻子的一样行事时,当他对比已婚者与未婚者的忧虑时。
Per haec enim docens, cur non expediat nubere, dissuadet ab eo quod supra indulserat.
因为他通过这些事来教导为什么结婚是不合宜的,从而劝阻人们不要去做他上面所允许的事。
Et hoc de primo matrimonio, quanto magis de secundo? Cum vero nos ad exemplum suum hortatur, utique ostendens quid nos velit esse, id est continentes, pariter declarat quid nos esse nolit, id est incontinentes.
既然这是针对第一段婚姻,更何况第二段呢? 然而,当他劝勉我们效法他的榜样时,他无疑展示了希望我们成为怎样的人(即节制的人),同时也表明了不希望我们成为怎样的人(即放纵的人)。
Ita et ipse, cum aliud vult, id quod non vult nec sponte nec veritate permittit.
因此他自己,在渴望另一件事时,无论是在意愿上还是在事实上,都不允许他所不想要的那件事。
Si enim vellet, non permisisset, immo imperasset.
因为如果他想要,他就不会允许,反而会命令了。
Sed ecce rursus mulierem marito defuncto dicit nubere posse, si cui velit, tantum in domino.
但看哪,又说丈夫死后的妇人可以出嫁,随她愿意嫁给谁,只要是在主里面。
At enim felicior erit, inquit, si sic permanserit secundum meum consilium.
他说:“然而,若按我的意见常守着,她就更有福了。
Puto autem, et ego dei spiritum habeo.
我也想自己是有神的灵了。
Videmus duo consilia, quo supra nubendi veniam facit, et quo postmodum continentiam nubendi docet.
”我们看到了两种劝告:一种是他在上面给予出嫁的许可,另一种是他在后面教导不婚的节制。
Cui ergo, inquis, assentabimur? Inspice et lege.
那么,你会问,我们应该顺从哪一个呢? 审视并阅读吧。
Cum veniam facit, hominis prudentis consilium allegat, cum continentiam indicit, spiritus sancti consilium affirmat.
当他给予许可时,他引用的是聪明人的劝告;当他指示节制时,他肯定的是圣灵的劝告。
Sequere admonitionem cui divinitas patrocinatur.
当追随那有神圣作保障的劝诫。
Spiritum quidem dei etiam fideles habent, sed non omnes fideles apostoli.
信徒确实也有神的灵,但并非所有信徒都是使徒。
Cum ergo qui se fidelem dixerat adiecit postea spiritum dei se habere, quod nemo dubitaret etiam de fideli, idcirco id dixit, ut sibi apostoli fastigium redderet.
因此,当那曾自称为信徒的人后来又加上说自己有神的灵时(这本是连对普通信徒也无人会怀疑的事),他之所以这样说,是为了重申自己作为使徒的至高地位。
Proprie enim apostoli spiritum sanctum habent qui plene habent in operibus prophetiae et efficacia virtutum documentisque linguarum, non ex parte, quod celeri.
因为,使徒们本来就拥有圣灵,他们在预言的运作、能力的功效以及方言的凭据上完全拥有圣灵,而不是像其他人那样只拥有一部分。
Ita spiritus sancti auctoritatem ad eam speciem adire fecit, cui magis nos obsequi voluit, et factum est iam non consilium divini spiritus, sed pro eius maiestate praeceptum.
这样,他使圣灵的权威临到了他更希望我们顺从的那类事上,而这便不再是神圣之灵的劝告,而是符合其威严的诫命了。
§5Ad legem semel nubendi dirigendam ipsa erigo humani generis patrocinatur, contestans quid deus in primordio constituerit in formam posteritati recensendam.
为了确立一回婚姻的法则,人类的起源本身就在为此辩护,见证了神在太初所制定的、作为留给后世效法的典范。
Nam cum hominem fig(??)lasset eique parem necessariam prospexisset, unam de costis eius mutuatus unam illi feminam finxit, cum utique nec artifex nec materia defecisset.
因为当他塑造了人,并为他预备了必要的配偶时,借用了他的一根肋骨,为他造了一个女人,尽管当时创造者和材料都绝不缺乏。
Plures costae in Adam et infatigabiles manus in deo, sed non plures uxores apud deum.
亚当身上有许多肋骨,神有不倦的双手,但在神那里并没有多个妻子。
Et ideo homo dei Adam et mulier dei Eva unis inter se nuptiis functi formam hominibus de originis auctoritate et prima dei voluntate sanxerunt.
因此,属神的男人亚当和属神的女人夏娃,通过彼此间仅有的一回结合,从起源的权威和神最初的意志出发,为人类确立了典范。
Denique erunt, inquit, duo in carne una, non tres, neque quatuor.
所以他说:“二人将成为一体”,不是三人,也不是四人。
Alioquin iam non una caro nec duo in unam carnem.
否则,就再不是一体,也不是二人成为一体了。
Tunc erunt. si coniunctio et concretio in unitate semel fiat.
只有当结合与融合在统一中仅发生一回时,他们才会成为一体。
Si vero rursus aut saepius, iam una esse desii, et erunt non duo in unam carnem, sed una plane costa in plures.
但如果再次或更频繁地结合,就已不再是一体,他们将不再是二人成为一体,而显然是一根肋骨归于多人。
At cum apostolus in ecclesiam et Christum interpretatur, Erunt duo in unam carnem, secundum spiritales nuptias ecclesiae et Christi (unus enim Christus et una eius ecclesia) agnoscere debemus duplicatam et exaggeratam esse nobis unius matrimonii legem tam secusdum generis fundamentum quam secundum Christi sacramentum.
但是,当使徒将“二人将成为一体”解释为指教会与基督时,根据教会与基督的属灵婚姻(因为基督是一位,他的教会也是一个),我们应当承认,无论根据人类的根基,还是根据基督的圣礼,一回婚姻的法则对我们而言都被双重化并加强了。
De uno matrimonio censemur utrobique, et carnaliter in Adam et spiritaliter in Christo.
我们在这两方面都被归于一回婚姻,无论是在亚当里属肉体地,还是在基督里属灵地。
Duarum nativitatum unum est monogamiae praescriptum.
对于这两种出生,单婚制的规定是同一个。
In utraque degenerat is qui de monogamia exorbitat.
凡是偏离单婚制的人,在这两种出生中都是堕落的。
Numerus matrimonii a maledicto viro coepit.
婚姻的数量是从一个受咒诅的男人开始的。
Primus Lamech duabus maritatus tres in unam carnem effecit.
头一个拉麦娶了两个妻子,使三个人成为了一体。