§3Quae enim in manifesto, scimus omnes, eaque ipsa qualiter in manifesto sint perspiciendum est.
因为公开的事,我们大家都知道,而这些事本身在何种程度上是公开的,我们必须看清楚。
Nam etsi quaedam videntur voluntatem dei sapere, dum ab eo remittuntur, non statim omne quod permittitur ex mera et tota voluntate procedit eius qui permittit.
因为,尽管某些事情在被神允许时,似乎带有神的意志,但被允许的一切并不立刻源于允许者的纯粹而完全的意志。
Ex indulgentia est quodcumque permittitur.
被允许的一切都是由于宽容。
Quae etsi sine voluntate non est, quia tamen aliquam habet causam in illo cui indulgetur, quasi de invita venit voluntate, passa causam sui quae cogit voluntatem.
宽容虽然非无意志,但因为在被宽容者身上有某种原因,它可以说是来自于非自愿的意志,容忍了那强迫其意志的原因。
Vide, qualis sit voluntas cuius alter est causa.
看吧,以他者为原因的意志是何种意志。
Secunda item species consideranda est purae voluntatis.
同样,必须考虑纯粹意志的第二种类型。
Vult nos deus agere quaedam placita sibi, in quibus non indulgentia patrocinatur, sed disciplina dominatur.
神要我们做某些使他喜悦的事,在这些事中,不是宽容来护庇,而是规律来统治。
Si tamen alia istis praeposuit, utique quae magis vult, dubiumne est ea nobis sectanda esse quae mavult, cum quae minus vult, quia alia magis vult, perinde habenda sunt atque si nolit? Nam ostendens quid magis velit, minorem voluntatem maiore delevit.
然而,如果他将其他事情置于这些事之上(这些事自然是他更想要的),那么,当我们不那么想要的事(因为他更想要别的事)应该被视为如同他不想要一样时,我们毫无疑问应该追求他更想要的事。 因为他通过展示自己更想要什么,用更大的意志消除了较小的意志。
Quantoque notitiae tuae utramque proposuit, tanto definiit id te sectari debere quod declaravit se magis velle.
并且他把这两者呈现在你的知识面前越多,他就越明确地规定你应该追求他表明自己更想要的。
Ergo si ideo declaravit, ut id secteris quod magis vult, sine dubio, nisi ita facis, contra voluntatem eius sapis, sapiendo contra potiorem eius voluntatem, magisque offendis quam promereris, quod vult quidem faciende et quod mavult respuendo.
因此,如果他表明这一点是为了让你追求他更想要的,毫无疑问,如果你不这样做,你就是在违背他的意志而思考,是在违背他更强烈的意志而思考,并且你是在冒犯他,而不是在赢得他的好意——因为你虽然做了他想要的,却拒绝了他更想要的。
Ex parte delinquis; ex parte, si non delinquis, non tamen promereris.
在一部分上你犯了罪;在另一部分上,即使你没有犯罪,你也没有赢得好意。
Non porro et promereri nolle delinquere est? Secundum igitur matrimonium, si est ex illa dei voluntate quae indulgentia vocatur, negabimus meram voluntatem cui indulgentia est causa, si ex ea cui potior alia praeponitur continentiae magis appetendae didcerimus non potiorem a potiore rescindi.
再者,不想赢得好意,难道不就是犯罪吗? 因此,如果第二段婚姻是由于被称为宽容的那种神的意志,那么我们将否定那是宽容为原因的纯粹意志,如果我们从那被置于其他更佳事物之上(即更应追求的节制)的意志中,学到了那不那么好的事物并没有被那更好的事物所撤销。
Haec praestrinxerim, ut iam apostoli voces decurram.
我略微提及这些,以便现在过渡到使徒的话语。
Inprimis autem non videbor inreligiosus, si quod ipse profitetur animadvertam, omnem illum indulgentiam nuptiarum de suo, id est de humano sensu, non de divino praescripto induxisse.
首先,如果我注意到他自己所承认的,我不会显得不敬:即他出于他自己的想法(即人的见解),而非神圣的规定,引入了所有对婚姻的宽容。
Nam et cum de viduis et innuptis definiit, uti nubant, si continere non possunt, quia melius sit nubere quam uri, conversus ad alteram speciem, Nuptis autem denuntio, inquit, non quidem ego, sed dominus.
因为当他就寡妇和未婚者做出规定(如果不能自制就结婚,因为结婚总比欲火攻心好)之后,转向另一类人说:“至于那已经嫁娶的,我吩咐他们,其实不是我吩咐,乃是主吩咐。
Ita ostendit ex translatione personae suae in dominum id quod supra dixerat non ex domini persona, sed ex sua pronuntiasse, Melius est nubere quam uri.
”这样,他通过将自己的身份转换为主人,表明他上面所说的那句“结婚总比欲火攻心好”,并不是以主的身份,而是以他自己的身份宣告的。
Quae vox licet ad eos pertineat qui inupti vel vidui a fide deprehenduntur, quia tamen omnes eam ad nubendi licentiam amplectuntur, velim pertractare quale bonum ostendat quod melius est poena, quod non potest videri bonum nisi pessimo comparatum, ut ideo bonum sit nubere, quia deterius sit ardere.
虽然这句话适用于在信仰中被发现为未婚或寡妇的人,但因为所有人都将其奉为结婚的许可,我想探究一下,比惩罚“更好”的东西到底显示了何种善,因为如果不与最坏的事情相比,它就不能被视为善,因此结婚是善,仅仅是因为身受欲火煎熬更坏。
Bonum ita est, si perseveret nomen obtinens sine comparatione, non dico mali, sed etiam boni alterius, ut, etsi bono alii comparatur et alio adumbratur, nihilominus remaneat in boni nomine.
善只有在不带比较(我不仅不说与恶相比,甚至也不说与另一种善相比)而继续保持其名号的情况下才是如此,以便即使它与另一种善相比并被其遮蔽,它仍不失善之名。
Ceterum si per mali condicionem cogitur bonum dici, non tam bonum est quam genus mali inferioris, quod a superiore malo obscuratum ad nomen boni impellitur.
否则,如果由于恶的状况而被迫被称为善,它就不是那么善,而是属于一种较低等的恶,因被更高等的恶遮蔽而被推向了善的名号。
Aufer denique condicionem comparationis, ut non dicas, Melius est nubere quam uri, et quaero an dicere audeas, Melius est nubere, non adiciens quid sit id quod melius est.
那么,拿走比较的条件吧,使你不能说“结婚总比欲火攻心好”,我问你是否敢说“结婚更好”,而不加上什么才是更好的。
Ergo quod non melius, utique nec bonum, quia abstulisti et removisti condicionem comparationis, quae dum melius illud facit, ita bonum haberi cogit.
因此,那不更好的,当然也不是善,因为你拿走并移除了比较的条件,而正是这一条件在使它“更好”的同时,强迫它被视为善。
Melius est nubere quam uri sic accipiendum est, quomodo melius est uno oculo quam duobus carere: si tamen a comparatione discedas, non erit melius unum oculum habere, quia nec bonum.
“结婚总比欲火攻心好”应该被这样理解,正如失去一只眼总比失去两只眼好;但是如果你离开比较,拥有一只眼睛并不更好,因为这甚至不是善。
Nemo igitur captet ex hoc capitulo defensionem, quod proprie ad innuptos et viduos spectat, quibus nulla adhuc coniunctio numeratur.
因此,任何人都不应从这一章中寻求辩护,因为这一章本来是针对未婚者和寡妇的,对他们来说,目前还没有任何结合被计算在内。
Quamquam ostenderim etiam illis intellegendam esse permissi condicionem.
尽管我已经表明,即使对他们来说,也必须理解被允许的事情的条件。